Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Kitonic, Ivan (1561-1619) [1619]: Directio Methodica processus iudiciarii iuris consuetudinarii Inclyti Regni Hungariae, versio electronica, 154 versus, verborum 69145; 12 epigrammata, 12 capita, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [kiton-i-dir-meth.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

QUAESTIO DUODECIMA. / Ex quibus causis fieri solet praedicta Condescensio?

Ex Duabus praecipue: Prima; si Tempus, Locus, et Persona in tali causa non fuerint bene specificata, vel prorsus omissa 2. tit. 26. Secunda: ex Incompetentia Iudicis, Loci seu fori, et Termini, atque etiam Actoris, passim. His addi potest dies Festus, qui et Decretalis dicitur: Lib. 1. S. Ladislai Regis, cap. 38.

Ubi Nota: I. Quod si Citatio tantum fuerit facta, tali die Decretali; non condescendit, ast si Deliberatio, sive Adiudicatio celebrata extiterit; talis omnino condescendere solet. Quia Festis diebus, Iudicia fieri et celebrari, tam Iure Canonum, Dist. 2. de Consecrat. cap. 1. et sequentibus. Item, 15. quaest. 4. per totum: quam etiam Decretis Regni, prohibentur; uti patuit ex proxime citato loco. II. Quod hoc Decretum S. Ladislai, de aliis pluribus Festis etiam intelligi debet. Quae etsi in eo non enumerentur, eo quod, vel posterius ab Ecclesia statuta sunt, vel vero tunc pro talibus Decretalibus diebus, non fuerunt observata: tamen cum postea usus. Non celebrationis Iudiciorum, in ea quoque derivatus sit, non incommode per continuum et realem usum huc referri possunt: 2. tit. 2. Talia autem Festa sunt: Circumcisionis Domini, Conversionis S. Pauli, S. Matthiae Apostoli, S. Gregorii Papae, Annunciationis Beatae Mariae Virginis, Corporis Christi, Visitationis B. Mariae, S. Margarethae Virginis et Mart. Divisionis Apostolorum, S. Mariae Magdalenae, S. Annae, Decolationis (!) S. Ioannis Baptistae, S. Elisabethae Viduae, S. Catharinae

61

Virginis et Mart. Conceptionis B. Mariae, et huius S. Ladislai Regis; ac denique tota Maior hebdomada, ex singulari devotione.

Sic olim apud Romanos Fasti dies erant, quibus sine piaculo, Praetoribus licebat Tria verba fari, scilicet, Do, Dico, Addico; quando debitorem tradebant creditori ut in eum, et vitae, et necis haberet potestatem, cum solvendo non esset. Sed aliter iam apud nos: 3. tit. 38. Et infra, quaest. 27. cap. 9. Et Nefasti, quibus non licebat. De quibus Ovidius, 1. Fast.

Ille Nefastus erit, per quem Tria verba silentur:

Fastus erit, per quem lege licebit agi.

Verum hoc piaculum Praetoris, M. Terentius Varro, lib. 5. De lingua Latina, distinguit, dum ait: si imprudens id verbum emisit, et fecit manumittendo, piaculari hostia piatur; si prudens dixit, Quintus Mutius (inquit) ambigebat eum expiari ut impium non posse: quanto magis, iam qui contra conscientiam praevaricatur legem, id facere deberet? Unde et Caius Flavius Scriba AEdilis Curulis, ante natum Christum, Anno 303. huiusmodi Fastos dies, circa forum in Albo proposuerat, ut quando Lege agi posset, sciretur: Livius. Quod iam apud nos, non est necessarium, quia tales Festi dies, qui et Decretales iam dicti sunt, ex annuo Calendario, et proxime citato Decreto Ladislai sciri possunt.

Vade retro

Vade porro


Kitonic, Ivan (1561-1619) [1619]: Directio Methodica processus iudiciarii iuris consuetudinarii Inclyti Regni Hungariae, versio electronica, 154 versus, verborum 69145; 12 epigrammata, 12 capita, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [kiton-i-dir-meth.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.