Kitonic, Ivan (1561-1619) [1619]: Directio Methodica processus iudiciarii iuris consuetudinarii Inclyti Regni Hungariae, versio electronica, 154 versus, verborum 69145; 12 epigrammata, 12 capita, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [kiton-i-dir-meth.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Harum quidem Resuscitatarum, et Prohibitarum, statim tempore Publicatae,
debent deponi, absque ulla temporis procrastinatione. Prohibitarum vero,
virtute dictarum Inhibitoriarum, respondente Reo Prima Levata, per
(Deponit hodie) Secunda autem, subiungente etiam (Per
totum) tandem eadem secunda Levata, et eodem die, debebit totum
onus deponi, absque ulterioris prorogationis confidentia. Ita iudicatum est,
in causa Andreae Vjfalusi, ratione occupatae cuiusdam sylvae illius in
Comitatu Nitriensi, contra Dominum Episcopum Nitriensem, in Tabula Suae
Maiestatis Regia, Posonii, Anno 1612. Licet tamen opinione
multorum, ex eo, quod Inhibens, in literis suis Inhibitoriis, promptum se
offerat, et paratum ultro ad tale onus deponendum; statim illud deponere
deberet, vel eo magis quidem, quod in Inhibitione Novum Iudicium habeatur,
et illud in primis Octavis, ante alias omnes causas levari debeat: 1.
Vlad. art. 52.

|