Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Kitonic, Ivan (1561-1619) [1619]: Directio Methodica processus iudiciarii iuris consuetudinarii Inclyti Regni Hungariae, versio electronica, 154 versus, verborum 69145; 12 epigrammata, 12 capita, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [kiton-i-dir-meth.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

QUAESTIO SECUNDA.

Quid sentiendum de Signaturis Iuridicis, quae non sunt Literis comprehensae; et an ab iis quae(!) Novus processus, sive Iudiciales inchoari possint?

46

Multi eas quidem vanidas, et nullius amplius usus esse, dicunt: plurimi tamen distinguentes ipsas, in simplices Depulsorias Actoris, hoc est, Exceptivas, et Dilatorias: ac deinde in Reales ad meritum actionis Responsionales, affirmative, vel negative, aut saltem qualificative factas; ex eoque in sententiam, vel ad celebrandam communem Inquisitionem, vel iuramentalem despositionem, aut transmittendam Appellationem, et alias similes deductas, sed literis (casu quodam fortassis interveniente) comprehendi neglectas; omissis illis prioribus, has posteriores non putant reiiciendas: sed cum ab illis, declarando scilicet ultimam earum sententiam, seu deliberationem, in quam deductae fuerant; tum vero ab immediato earundem processu, seu causae statu, admittunt Iudiciales fieri posse. Prouti id in causa quadam Civitatis Cassoviensis, contra Nobiles quosdam de Szilvás-Vjfalu, in Octavis Eperiesiensibus, anno 1611. tam in Tabula Suae Maiestatis Regia, quam etiam coram Illustri Domino Comite Palatino admissum est: ubi causa in parte, ratione scilicet commissi homicidii, appellata in praesentiam quondam Domini Locumtenentis; in parte autem, ratione non admissae Statutionis, sed factae bonorum statuendorum occupationis, ad communem exmissa fuerat: et tamen nullae Literae authenticae superinde extiterant confectae, plus minus a viginti annis. Neque vero (inquiunt) conveniret, toties illas repetere, vel allegatione ipsarum tempus protrahere, aut quod semel iudicatum est, in dubium iterum vocare, et fidem priori Iudici detrahere, cum per expressum, et nota sit manus illius, et tenor ac series illarum incorrupta, et per alterum neminem variata.

In quibus, hoc singulariter Notandum venit: quod tempore Petitionis parium per Reum, Procurator ipsius (A) solemni cum protestatione, praemittere debeat, se huiusmodi Signaturas, pro repetitis habere velle, et sibi super iis Literas authenticas dari debere necessario, petere.

47

An vero ab istis Exceptionibus appellare liceat vide infra, Quaest. 6. cap. 8. Verumenimvero, consultius foret, semper huiusmodi Signaturas, in solita forma literarum, ab Iudice excipere, cum de facili evanescere, ac pro nihilo haberi neque vero pro rato testimonio in processibus causarum, acceptari consueverint. Quin potius, etsi in iis aliquando responsio ad meritum causae spectans facta fuerit: nihilominus tamen, ipsa modo praemisso praeterita, ad primordia regressus fieri, atque causa condescendere solet. Ut factum est in causa Szamoboriana Magnificae quondam Dom: Comitissae Annae Mariae, Consortis Illustrissimi Domini Comitis Thomae Erdödi, contra Fiscum, Anno 1591. Et alioquin in Iudicialibus etiam, de perpetua iam consuetudine, semper Literarum, et nunquam Signaturarum fit mentio: ut dum dicitur; Qui iuxta continentiam quarundam Literarum etc. Ergo ordinarie huiusmodi signaturae, semper in literarum forma, potius extrahendae sunt.

Vade retro

Vade porro


Kitonic, Ivan (1561-1619) [1619]: Directio Methodica processus iudiciarii iuris consuetudinarii Inclyti Regni Hungariae, versio electronica, 154 versus, verborum 69145; 12 epigrammata, 12 capita, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [kiton-i-dir-meth.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.