Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Kitonic, Ivan (1561-1619) [1619]: Directio Methodica processus iudiciarii iuris consuetudinarii Inclyti Regni Hungariae, versio electronica, 154 versus, verborum 69145; 12 epigrammata, 12 capita, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [kiton-i-dir-meth.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

CAPUT TERTIUM. / De Proclamatione.
QUAESTIO PRIMA. / Quid facere debebit Actor, adveniente termino Octavali?

Debet per eundam Magistrum Protonotarium, per quem et Citatorias fieri curaverat; ad easdem Citatorias, et Relatorias earundem, vel alias etiam quaslibet literas, quibus causae processus ultimus, seu status continetur, Iudiciales conscribi, ac ex ipsis, ita Reum proclamari facere, ut ipsae Iudiciales omnibus ostendantur: 4. Vlad. art. 5. Dixi, Per eundem, non tam ratione personae, quae interim mutari potest, quam ratione officii, quod perpetuum et immortale esse solet. Et si Genealogia ultimorum motorum, ad priores deducenda, aut Condescensio causae ex prioribus motoribus, in ultimos fieri debebit; diligenter eae annotari debebunt in literis Iudicialibus, ne postea condescendant; ut infra, Quaest. 5. huius, videre licebit.

QUAESTIO SECUNDA.

Quid sentiendum de Signaturis Iuridicis, quae non sunt Literis comprehensae; et an ab iis quae(!) Novus processus, sive Iudiciales inchoari possint?

46

Multi eas quidem vanidas, et nullius amplius usus esse, dicunt: plurimi tamen distinguentes ipsas, in simplices Depulsorias Actoris, hoc est, Exceptivas, et Dilatorias: ac deinde in Reales ad meritum actionis Responsionales, affirmative, vel negative, aut saltem qualificative factas; ex eoque in sententiam, vel ad celebrandam communem Inquisitionem, vel iuramentalem despositionem, aut transmittendam Appellationem, et alias similes deductas, sed literis (casu quodam fortassis interveniente) comprehendi neglectas; omissis illis prioribus, has posteriores non putant reiiciendas: sed cum ab illis, declarando scilicet ultimam earum sententiam, seu deliberationem, in quam deductae fuerant; tum vero ab immediato earundem processu, seu causae statu, admittunt Iudiciales fieri posse. Prouti id in causa quadam Civitatis Cassoviensis, contra Nobiles quosdam de Szilvás-Vjfalu, in Octavis Eperiesiensibus, anno 1611. tam in Tabula Suae Maiestatis Regia, quam etiam coram Illustri Domino Comite Palatino admissum est: ubi causa in parte, ratione scilicet commissi homicidii, appellata in praesentiam quondam Domini Locumtenentis; in parte autem, ratione non admissae Statutionis, sed factae bonorum statuendorum occupationis, ad communem exmissa fuerat: et tamen nullae Literae authenticae superinde extiterant confectae, plus minus a viginti annis. Neque vero (inquiunt) conveniret, toties illas repetere, vel allegatione ipsarum tempus protrahere, aut quod semel iudicatum est, in dubium iterum vocare, et fidem priori Iudici detrahere, cum per expressum, et nota sit manus illius, et tenor ac series illarum incorrupta, et per alterum neminem variata.

In quibus, hoc singulariter Notandum venit: quod tempore Petitionis parium per Reum, Procurator ipsius (A) solemni cum protestatione, praemittere debeat, se huiusmodi Signaturas, pro repetitis habere velle, et sibi super iis Literas authenticas dari debere necessario, petere.

47

An vero ab istis Exceptionibus appellare liceat vide infra, Quaest. 6. cap. 8. Verumenimvero, consultius foret, semper huiusmodi Signaturas, in solita forma literarum, ab Iudice excipere, cum de facili evanescere, ac pro nihilo haberi neque vero pro rato testimonio in processibus causarum, acceptari consueverint. Quin potius, etsi in iis aliquando responsio ad meritum causae spectans facta fuerit: nihilominus tamen, ipsa modo praemisso praeterita, ad primordia regressus fieri, atque causa condescendere solet. Ut factum est in causa Szamoboriana Magnificae quondam Dom: Comitissae Annae Mariae, Consortis Illustrissimi Domini Comitis Thomae Erdödi, contra Fiscum, Anno 1591. Et alioquin in Iudicialibus etiam, de perpetua iam consuetudine, semper Literarum, et nunquam Signaturarum fit mentio: ut dum dicitur; Qui iuxta continentiam quarundam Literarum etc. Ergo ordinarie huiusmodi signaturae, semper in literarum forma, potius extrahendae sunt.

QUAESTIO TERTIA.

Semperne ab ultimo motore vel Actore, Condescensio causae in Iudicialibus, in praesentem Actorem fieri debet?

Regulariter quidem, et de communiori recepta consuetudine, ita fieri debere, modernorum Iuristarum opinio tenet. Verumenimvero, si etiam aliquando a primo Causae motore deducatur, per declarationem intermediorum motorum: id nihil nocebit, vel iuvabit, quantum ad Iuris processum; sed tantum, quantum ad quandam historicam narrationem, quae vel decoris gratia, vel indicandae Genealogiae illius familiae ergo, repeti videtur, ad Similitudinem literarum Fassionalium, et Procuratoriarum, in quibus longa series genealogiae saepenumero denotari solet. At intermissis

48

ultimo, vel etiam intermediantibus Actoribus, huiusmodi Condescensio causae, nihil valet, et Iudiciales etiam ob id condescendere solent. Ita iudicatum est in Tabula Suae Maiestatis Regia, in Octavis Eperiesiensibus in causa Dominae Clarae Banfi, contra Stephanum Homonnai, Anno Domini, 1611.

Ubi id etiam Notandum est: primo; quod Causae condescensio ex uno in alterum in Iudicialibus, si antea facta fuit in proximiorem personam, et non transivit in processum (eo quod medio tempore ex hac decesserit vita, vel alias non erit interessata) potest fieri a primo motore causae, in alio termino. Secundo: quod huiusmodi Condescensio causae, vel per obitum ac decessum priorum motorum, via legitimae successionis, ad haeredes; vel per adeptionem bonorum, via emptionis, aut aliter, qualitercunque obtentionis, etiam ad alienos fieri assolet.

QUAESTIO QUARTA.

Quae sunt Iudiciales Literae, edissere?

Sunt illae, ex quibus per Magistrum Protonotarium, coram quo causa verti debet, Reus Actori in causa per easdem resuscitanda, in Iudicio, (a quo et denominantur Iudiciales) responsurus proclamatur. In quibus vera deductio Genealogiae, ex eoque condescensio causae, ab ultimo motore, in praesentem Actorem, atque etiam ultimus processus causae, per Literas superinde editas, denotari debet.

QUAESTIO QUINTA.

Possuntne, et quando, condescendere Literae Iudiciales?

Possunt maxime, propter tres praecipue causas: primam; si uti praetactum immediate est, deductio Genealogiae

49

motorum causae ab ultimo in praesentem, rite facta non fuerit. Secundam: si similiter Processus causae ultimus, bene non sit specificatus, neque ob id novus suum principium bene sumpserit. Tertiam: si Condescensio eiusdem casuae, ubi potissimum per adeptionem bonorum fieri contingit, bene denotata non extiterit.

QUAESTIO SEXTA.

Quid proprium est harum Literarum Iudicialium?

Hoc nimirum, quod in omnibus Causis, et earundem processibus; in quibuscunque insertae fuerint, tempore disputationis, ante omnia alia obiecta, et etiam quorumlibet onerum depositionem, contra easdem excipere, allegare, et disputare licet. Quia alias prius deposito onere, vel de aliis disputando, arguetur Reus, in eas iam dudum consensisse; nec dabitur ipsi, ad id ulterior regressus.

QUAESTIO SEPTIMA.

Quid est Proclamatio: et quomodo fit?

Est legitima Rei, tempore cuiuslibet termini Octavalis, a Primo die incipiendo, usque ad Vigesimum nonum, per Iudicis ordinarii Magistrum Protonotarium, coram quo causa vertitur, foris in atrio Domus Iudiciariae, a prandio hora secunda palam et publice, primo Quatuor, postea Tribus semper continuis Iuridicis diebus, ad comparendum, clara voce, facta vocatio. Ubi Nota: quod post Vigesimum nonum diem Proclamatio cessat quia alias (nisi per Undecim ultimos dies) sententiae, per Nonvenientiam, extradari non possent, sed in fumum abire deberent.

50
QUAESTIO OCTAVA.

Quotuplex est Proclamatio?

Triplex. Prima: Forensis; ut proxime dictum est, nemine omnino, vel comparente, vel respondente. Secunda: quae tempore Proclamationis, ad recipienda Paria, ob non comparitionem Rei, de, et prae foribus Sedis Iudiciariae pronunciatur; et haec dicitur Proclamatio primae extradatae. Tertia: quae fit post Parium quidem in Iudicio receptionem, comparente Reo, vel personaliter. Vel per Procuratorem saltem: sed postea ad respondendum sese absentante, similiter de, et prae foribus Sedis Iudiciariae; et haec dicitur Proclamatio secundae extradatae. Vel, ut alii dicunt. Prima, simplex proclamata. Secunda, Ad non par, extradata. Tertia, Post par, ad nullam responsionem, Adiudicata.

Ubi Nota: I. Quod sententia Primae Proclamationis, datur extra Sedem, per Magistrum Protonotarium, facta eiusdem proclamatione, foris in atrio Domus Iudiciariae: Duarum posteriorum, datur de Sede, ubi et proclamatur, ut iam dictum est. II. Quod huiusmodi Extradata sententiarum, potissimum in causis arduis, et quae finalem rerum decisionem contingunt, per plures Magistros Protonotarios subscribi, ac etiam per fenestram clara et intelligibili voce proclamari debent: 6. Matth. art. 20. Item, 1. Vlad. art. 69. Et 4. eiusdem, art. 12. De quo vide infra, Cap. 9. quaest. 2.

QUAESTIO NONA.

Quomodo notatur Reus, si tempore Proclamationis non comparuerit?

Semper hac voce (Nemo) addito illi Adverbio numerali, Primo, Secundo, vel Iterum, Tertio, et Quarto, in primis

51

Quatuor diebus. In aliis autem sequentibus, semper Tribus tantum diebus.

QUAESTIO DECIMA.

Sed in hac Proclamatione Forensi, quomodo fit Prohibitio, si Reus non comparuerit?

Primis tribus diebus, eodem tamen semper die, fit sine onere: Quarto autem, cum onere, Trium scilicet florenorum. At aliis sequentibus diebus, semper duobus, ac duobus, sine onere: Tertio autem, cum onere. Ubi Nota: quod literae Sententionales, per non-venientiam Rei emanatae, ante Decem dies non debent extradari: Art. 39. anni 1545. ut scilicet interea temporis, absentes advenire, et sententias cum consueto onere prohibere valeant.

QUAESTIO UNDECIMA.

An, et cum quibus Oneribus, omnes tres inhibeantur postea pluribus diebus, vel in processu?

Duae Priores, eodem die, sine onere: alioquin intra Decem dies, cum consueto onere, et persolutione pretii Literarum, interim forsan conscriptarum, Sententionalium (quia, ut vulgus Iuristarum iam loquitur, Pernoctarunt apud Magistrum Protonotarium) sine Inhibitoriis destrui possunt. Post Decem dies autem, Literatorie, hoc est, vigore literarum Inhibitoriarum, per testimonium Capituli, vel Conventus, in cuius processu scilicet Actor extiterit, vel saltem inventus fuerit, inhiberi consueverunt. In quibus, licet Reus sententiam conscriptam ad se, recipit: nihilominus tamen ad primordia regrediendo, Paria Praesentium, et Iudicialium accipit. Tertia autem, praemissis modis, neque destrui,

52

neque ulla ratione inhiberi potest, sed vadit ad Executionem; cui Repulsionis velamine obviari solet: tum, quia de antiqua consuetudine, id iam tertia vice amplius facere non admittitur: tum, quia in Petitione parium comparuit; et ideo comparenti sub eodem termino, Inhibitione uti non permittitur. cap. 5. Quaest. 1.

QUAESTIO DUODECIMA.

Quomodo Onera Sententiarum prohibitarum, virtute Inhibitoriarum, per Capitulum, vel Conventum; vel resuscitatarum, et statim prohibitarum, tempore Publicatae deponi consueverunt?

Harum quidem Resuscitatarum, et Prohibitarum, statim tempore Publicatae, debent deponi, absque ulla temporis procrastinatione. Prohibitarum vero, virtute dictarum Inhibitoriarum, respondente Reo Prima Levata, per (Deponit hodie) Secunda autem, subiungente etiam (Per totum) tandem eadem secunda Levata, et eodem die, debebit totum onus deponi, absque ulterioris prorogationis confidentia. Ita iudicatum est, in causa Andreae Vjfalusi, ratione occupatae cuiusdam sylvae illius in Comitatu Nitriensi, contra Dominum Episcopum Nitriensem, in Tabula Suae Maiestatis Regia, Posonii, Anno 1612. Licet tamen opinione multorum, ex eo, quod Inhibens, in literis suis Inhibitoriis, promptum se offerat, et paratum ultro ad tale onus deponendum; statim illud deponere deberet, vel eo magis quidem, quod in Inhibitione Novum Iudicium habeatur, et illud in primis Octavis, ante alias omnes causas levari debeat: 1. Vlad. art. 52.

Ubi Nota: quod Onus harum sententiarum, facit florenos Duodecim: quod idem, Pretium etiam literarum dici consuevit. Prohibitionis autem onus, a singula persona, quotquot convictae fuerint, singulos Tres florenos constituit.

53
Vade retro

Vade porro


Kitonic, Ivan (1561-1619) [1619]: Directio Methodica processus iudiciarii iuris consuetudinarii Inclyti Regni Hungariae, versio electronica, 154 versus, verborum 69145; 12 epigrammata, 12 capita, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [kiton-i-dir-meth.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.