Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Kitonic, Ivan (1561-1619) [1619]: Directio Methodica processus iudiciarii iuris consuetudinarii Inclyti Regni Hungariae, versio electronica, 154 versus, verborum 69145; 12 epigrammata, 12 capita, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [kiton-i-dir-meth.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
QUAESTIO OCTAVA. / Quae necessario requiruntur in Citatione, ratione
Actuum potentiariorum?
Primo, hae clausulae; assumptis secum, quae personalem assumentis interessentiam: Missis et destinatis, quae mittentis, in casibus contingentibus, domi praesentiam; in deliberatis, etiam absentiam denotant. Iussio autem et Commissio ad absentem quoque refertur. Secundo, hae voculae (In et ad) quibus assumentis, aut missi et destinati, nec non etiam ex commissione patrantis accessus, invasio, et in loco praeexistentia significatur. Quibus in actione omissis, actio ipsa condescendi solet: 2. tit. 82. Ubi Nota: I. Quod Foeminae in Actibus potentiariis evocari soleant, casu,
quo violentiae, quarum ratione evocandae sint, in bonis ipsas
concernentibus, patratae sunt, et cum Tutricum officio suorum liberorum
perfunguntur: alias non, sed pro eis Mariti evocantur: 4. Vlad. art.
14. In aliis autem communiter evocantur. II. Quod Evocationes cum
clausula; de consensu et voluntate emanatae, abrogatae sunt: quodque uxores,
matres, filiae, et sorores Nobilium non soleant evocari: 6. Matth.
art. 13. Et 1. Vlad. art. 58. nisi simul aequale ius habuerint.
Kitonic, Ivan (1561-1619) [1619]: Directio Methodica processus iudiciarii iuris consuetudinarii Inclyti Regni Hungariae, versio electronica, 154 versus, verborum 69145; 12 epigrammata, 12 capita, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [kiton-i-dir-meth.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.