Kitonic, Ivan (1561-1619) [1619]: Directio Methodica processus iudiciarii iuris consuetudinarii Inclyti Regni Hungariae, versio electronica, 154 versus, verborum 69145; 12 epigrammata, 12 capita, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [kiton-i-dir-meth.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Ius Divinum est, quod a Deo in Veteri Testamento, per Moysen Israƫlitico
populo; et in Novo, per Christum, omnibus hominibus ad salutem, revelatum et
promulgatum est. Quod vero tam ex hoc, necessaria sequela; quam ex Iure
Civili, bona ratione, ad decidendas causas deducitur, a potestate
Ecclesiastica, ut Papa, Concilio, aliisve Praelatis Ecclesiasticis; dicitur
Ius Canonicum, a Canone, hoc est, regula, quasi Regulativum, quod mores et
vitam hominum, ad salutem animae regularet. Contineturque tribus proprie
voluminibus: decretalium scilicet, Domini Gregorii Papae IX. Sexti, Domini
Bonifacii Papae VIII. Et Clementinarum, Domini Clementis Papae V. Simulque
extravagantium viginti, Domini Ioannis Papae XXII. ac communium. Quibus
annumeratur etiam Decretum Gratiani, monachi cuiusdam, et non Papae, ex
dictis Sanctorum Patrum compilatum. Sicque omnia simul sumpta, constituunt
Corpus Iuris Canonici: quod novissime autoritate Domini Gregorii Papae XIII.
diligenter revisum et expurgatum, apud omnes Christi fideles, ita sartum et
tectum manere debet.
26

|