Kitonic, Ivan (1561-1619) [1619]: Directio Methodica processus iudiciarii iuris consuetudinarii Inclyti Regni Hungariae, versio electronica, 154 versus, verborum 69145; 12 epigrammata, 12 capita, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [kiton-i-dir-meth.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Quanquam ratione occupationis, dum scilicet primi Hungari, sive
[ERROR: no reftable 1:]
aborigines eorum, in primisque Atila, ab anno Christi 401.
regnans per annos 44 ac post mortem ipsius, septem
Capitanei, Arpad, Szabólch, Kund, Lehel, VVerbőlch, Gyula, et Urs, per
annos 556. hoc Regnum armis sibi occuparunt; finesque eius et
terminos, contra alias gentes, et nationes vicinas posuerunt, Bonf.
lib. 9. decad. 1. ad Ius Gentium spectet: tamen cum postea
pacatiore animi moderatione gubernari, atque ad ea, quae ipsis ad bene
iusteque vivendum magis necessaria erant, inclinari et ferri coepissent; ac
vel maxime, post receptam Christi Servatoris nostri fidem. A tempore Sancti
Stephani Regis, ab anno Christianae Salutis 983. honestas
quasvis inter se observassent consuetudines: leges quoque, seu ius quoddam
positivum, et municipale, sibi duntaxat proprium statuerunt, ut patet
per Decreta Regum discurrendo: et primo quidem, magis
institutiones quasdam initiales Religionis Christianae, Stephanus,
Ladislaus, et Colomannus. Tum demum leges civiles, Andreas II. Sigismundus,
Ludovicus I. et II., Matthias I. et II. nec non VVladislaus, Ferdinandus,
Maximilianus, et Rudolphus, suis quisque temporibus, et subditorum moribus
accommodavit; quae praecipue ad praedictum postremum Ius Civile referendae
esse videntur: tum ratione originis, quia ex eo magna ex parte ortum habent,
2. tit. 6. Tum ratione Constitutionis. Quia quemadmodum
illud per Imperatoriam Maiestatem
25
Kitonic, Ivan (1561-1619) [1619]: Directio Methodica processus iudiciarii iuris consuetudinarii Inclyti Regni Hungariae, versio electronica, 154 versus, verborum 69145; 12 epigrammata, 12 capita, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [kiton-i-dir-meth.xml].
|