Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Kitonic, Ivan (1561-1619) [1619]: Directio Methodica processus iudiciarii iuris consuetudinarii Inclyti Regni Hungariae, versio electronica, 154 versus, verborum 69145; 12 epigrammata, 12 capita, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [kiton-i-dir-meth.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

CAPUT PRIMUM. / De Causa, seu Actione.
QUAESTIO PRIMA. / Quid est Causa, seu Actio: unde dicitur: et quotuplex?

Relicta philosophis speciali, et magis propria causarum tractatione; omissisque duobus illis causarum generibus, quae olim apud Romanos rerum dominos, adeoque Ciceronem ipsum, oratoriae facultatis, et Latinae eloquentiae facile principem ac parentem, summo in flore fuere; altero demonstrativo, quo ob res bene gestas laudari solebant; et altero deliberativo, quo de rebus atque actionibus futuris, inter prudentes

02

consultatio fiebat: solum tertium illud genus iudiciale, quod in disceptatione forensi consistit, et causam in genere consideratam, quatenus scilicet pro lite et controversia, in foro contentioso sumitur, pro materia huius instituti nostri accipimus. Quam tamen, si in singulas diducere velis species; causa materialis, erit omnis ille actus, quo quis alterum in persona, rebus, aut bonis offendit. Et hic dupliciter sumitur: proprie videlicet, dum vere et reipsa talis offensio fit; ut in omnibus violentiis generaliter sumptis. Et improprie, dum quis talem actum quidem non exercet, sed solummodo id, quod alterius est, ipsi denegat, et detinet. Unde huiusmodi iniuriam faciendo, in ipsum quasi agere videtur: ut fit in debitis, mutuis, depositis, commodatis, et bonorum divisionibus, ac successionibus apud ipsum detentis; vel dum etiam verbo tantum laedit: a principaliori tamen et frequentiori significatu, actus nomine nuncupantur. Efficiens, erunt partes ipsae; in causam attracta, quae contra ius alterius, aliquid facit; Actorea, quae ius suum iure et iustitia mediante acquirit; Formalis, erit lex ipsa, vel scripto aliquo comprehensa, vel antiqua iam consuetudine recepta, iuxta quam talis acquisitio fit; et ad quam, tanquam terminum ad quem, omnis lis terminari debet: infra quaest. 9. Unde et iudex, qui talem litem, huiusmodi lege terminat, magis ad hanc causam formalem, quam ad efficientem spectat: quandoquidem ex sententia Ciceronis, 3. de legibus, magistratus, vel quod idem est, iudex, dicitur esse lex ipsa loquens. Finalis, erit ipse finis, propter quem omnis huiusmodi suscipitur actio; nimirum ut unicuique quod suum est reddatur, neminem laedamus, sed cum omnibus iuste et quiete vivamus. Atque sic modo praemisso sumpta causa, est omne id, sive omnis illa res, propter quam, vel quod, alter alterum, in litem attrahit: sive sit ius possessionarium, vel bona immobilia, sive quaelibet res mobilis, aut factum, vel denique quodlibet dictum. Vel, est 03 narratio rei patratae, aut ipsius querelae, contra alium susceptae, delineata expositio.

Quam licet nonnulli a casu, quo venit, dici velint: melius tamen dici videtur a causando, quod scilicet causet aliquid, id est, arguat, vel ostendat, ex quo quis movetur ad litigandum, et petendum iudicium. Sicque erit prima materia, seu origo totius litis ac controversiae: quae dum proponitur, dicitur actio; dum discutitur, iudicium; et cum definitur, iustitia, quae est lex ipsa.

Communiter autem statuitur duplex: propinqua, quae est ratio immediata rei; ut dum quis dat operam rei illicitae, per quam talis effectus necessario sequitur, et haec semper imputatur ei. Remota, quae et occasio dicitur; ut dum quis dat operam rei licitae, adhibita diligentia: et nihilominus tamen aliud aliquid evenit, ad quod non semper obligatur. Quam distinctionem alii sic ponunt: causam per se, et per accidens. Per se quidem, quae ex intentione, hoc est, ut usus iam obtinuit, ex deliberato animo, et praeconcepta malitia agentis proficiscitur: 2. tit. 82. et semper eius reus agitur, Art. 63. anni 1563. Per accidens autem, quae praeter intentionem, sive, ut dici solet, casu fortuito et contingenti accidit: ut si quis sagittet feram, et tangat hominem. Ad quam, licet de toto interesse non obligatur: ad aliquid tamen adstringitur, idque praevia bona cautela, quia occasionem dedit ad talem effectum, seu eventum rei. Unde si tali casu fortuito nobilis occidat nobilem, homagium nobilis exsolvit. Si autem nobilis rusticum, tantum rustici homagium deponit, passim. Sic et in actibus potentiariis nobilis rustici verberati, vel vulnerati homagium exsolvit. 3. Tit. 31. De quibus vide plura, 2. tit. 82 . Indeque dici solet; causo, causas, neutri, id est, iudico, seu iudicium facio, quod ad iudices refertur: et causor causaris, deponentis, quod partium est: dum rei, seu actionis, cur ita gesta et facta sit, altera causam, hoc est, rationem petit, et altera item

04

reddit. Ideoque apte iudices nostri, de ipsis, in processu iudiciario, scribere consueverunt; coram nobis causantibus, etc. Styl. Verum quia huiusmodi causa, etiam de consuetudine nostra, multipliciter sumitur: idcirco non abs re ratus sum, sequentibus quaestionibus multiplicem eius distinctionem praemittere, quo omni ex parte melius intelligatur.

QUAESTIO SECUNDA. / Primo itaque, quotuplex potest esse Causa ex parte Materiae, seu rei?

Multiplex. Primo, Regalis; et haec tam rerum mobilium quarumlibet, quam immobilium, sive bonorum ac iurium possessionariorum. Secundo, Personalis. Et haec, vel Notoria, ut in certis casibus, 1. Tit. 14. in qua et caput, et bona amittuntur. vel Capitalis, ut quinque casuum, bonorum occupatio, domorum nobilitarium invasio, vulneratio, detentio, et interemptio nobilium, 2. tit. 42. in qua, et caput, et bona (redemptibiliter tamen) amittuntur. Vel Emendae Capitis, ubi et caput, et bona redimuntur, 2. tit. 43. Vel Criminalis, ut homicidiorum, incendiorum, adulteriorum, furtorum, sacrilegiorum, incestus, et aliorum maleficiorum passim; in qua solum caput amittitur, 1. tit. 15. Vel Pure Birsagialis, ut violationis Sedis Iudiciariae, 2. tit. 69. indebitae actionis, obligaminis, et aliarum simplicium convictionum passim. Vel Mixtim Birsagialis et Regalis, ut calumniae, ubi et res amittitur, et homagium solvitur, 2. tit. 70. Vel emendae linguae, ubi causa quidem condescendit, iterum si actor uelit resuscitanda: sed poena emendae linguae deponitur, 2. tit. 72. Et poena periurii, qua et bona, et honor amittuntur: 2. tit. 30 . Item, Poena Infamiae, propter non observationem mandatorum, in qua homagium, sive ducenti floreni deponuntur,

05

et perpetuo officio privantur, infamiaque notantur, Art. 78. anni 1563. Nec non poena Facti Honoris, ubi solum honore privatur convictus, fol. 738. et sequentibus, maioris Decreti. De quibus omnibus latius infra cap. 9. vide.

QUAESTIO TERTIA. / Secundo, quotuplex potest esse Causa ex parte Terminorum, quibus levari solet?

Similiter multiplex: Octavalis, generalium Iudiciorum in duobus locis celebrari solitorum: Posonii , pro octavo die, festi Beati Lucae Evangelistae , a Comitatu Liptoviensi usque; ad Dravum : et Eperiensi, pro octavo die festi Beati Georgii Mart: a dicto comitatu Liptoviensi, qui et ipse ad Eperies vadit: art. 25. anni 1566. (licet de facto Posonium retrahatur, ut ex enumeratione Comitatuum, pro Octava partium superiorum, Posonii celebrari statuta, positorum apparet, art. 24. anni 1567. ) usque ad limites Transylvaniae. Quanquam et Tyrnaviae celebrari Decreta, legatur, art. 39. anni 1569. Et art. 4. anni 1582. Et durant per dies Quadraginta profestos, sive exceptis diebus festis: art. 24. anni 1563. Item, art. 4. anni 1572. Item Octavalis Brevium Iudiciorum, quae Brevis Brevium dicitur, cum propter terminum, tum propter processum etiam breviorem: generaliter quidem et continue celebranda Posonii, art. 20. anni 1553. Et art. 2. anni 1555. Licet art. 70. anni 1609. restricta habeatur iam solum pro partibus Cis et Ultra Danubianis, pro Dominica invocavit. Olim autem diversis duravit temporibus, videlicet per dies viginti: 3. Vlad. Art. 2. per dies 32. art. 26. anni 1553. Et art. 16. anni 1554. Ab Epiphania Domini usque ad Quadragesimam, art. 25. anni 1563. Et pro Dominica reminiscere, art. 14. anni 1536. Ac art. 23. anni 1537. Estque propria Domini Locumtenentis Regii: Enchir. fol. 13. Partes vero superiores, cum commode Posonium

06

accedere non possint, supplicarunt Suae Maiestati, si Dominus Palatinus, Protonotarium, aliumve Iudicem loco sui Cassoviam miserit, pro huiusmodi quoque iudiciis continuis, eo, vel ad alium locum earum partium, qui commodior videbitur, proficisci paratae erunt, dicto art. 2. praenotati anni 1555. Et forte iam pridem, art. 33. anni 1543. ut Dominus Andreas Báthori, cum sibi adiungendis, Causas Comitatuum Superiorum revidisset: quod tamen non legitur usitatum. Sed si utrobique; celebrabuntur, tunc Iudiciales etiam in iis, ut et in maioribus ad certos Comitatus restringi debebunt. Sin vero solum Posonii, prout etiam de communiore iam consuetudine, et usitatiori stylo, fieri deberet: tunc simpliciter sonare debebunt, absque ulla Comitatuum restrictione, hoc modo dicendo: ad quem videlicet terminum, universae Causae Regnicolarum Breves Brevium, pariter et Transmissionales, nec non Dotis, et Rerum Paraphernalium, ac aliae nonnullae, ex novis Constitutionibus publicis, authoritate locumtenentiae adiudicari solitae, per praefatum Dominum Imperatorem et Regem nostrum, generaliter fuerunt prorogatae. Ubi Nota, quod Causae Tutelarum, non observationis mandatorum, personalis ammonitionis, divisionis bonorum inter fratres carnales, aut patrueles, in quibus Repulsio subsecuta fuerit: item Dotum, ac paraphernorum, nec non Appellationum, ex recepta iam consuetudine, in omnibus terminis, ad instar Causarum Appellatarum, extra seriem levantur, et adiudicantur: 4. Vlad. art. 16. In Sclavonia autem, bis Octava celebratur, pro octavis diebus festorum Sancti Iacobi Apostoli, et Epiphaniarum Domini, in Civitate Zagrabiensi Montis Graecensis dictae Octavae, ab octavo die, praenotatorum festorum, quo inchoati solent, si Iuridicus fuerit.

Hic superpondii loco adiiciendum putavi: a multis dubitari, et quaeri solere; cur clausula illa, (tam ante cladem Mohachiensem, quam vero post obitum Serenissimi quondam Ludovici Regis, etc.) iudicialibus istarum Octavarum

07

inseri solita sit; idcirco ad id breviter sic respondendum duxi: posteaquam enim facta praedicta clade Mohachiensi, Regnum Rege orbatum, partim a Ioanne Rege assumptum, partim autem Divo quondam Ferdinando Imperatori et Regi delatum, in diversas partes distrahi coeperat; atque tam hinc, quam illinc, variae violentiae, bonorum occupationes, et reliqua violentiarum genera patrata fuerant; ad tollenda ea, regnicolae ab anno Domini 1527. usque ad annum 1552. suspensis ordinariis Octavalibus Iudiciis, specialibus tantum, privilegiatis, et brevioribus Constitutionibus per annos 25. usi fuerunt: et etiamnum in omni tumultu, et mutatione Regni consuetum est facere. Ac tandem ad pacatiora devenientes tempora, praenotato anno 1552. art. 24. Et sequenti anno 1563. art. similiter 24. statuerunt: ut deinceps huiusmodi etiam intermissae causae, tam scilicet ante, quam post dictam cladem Mohachiensem, motae, vel movendae, mixtim et indifferenter levarentur. Et ut sub id tempus transacti quindecim quoque anni, et sex menses, ad praescriptionem non computarentur, art. 22. Novizoliensi, anni 1542. Et sic nihil mirum, si praetacta clausula adhuc iudicialibus inferatur, nisi forte praescriptae veteres causae, ante praenotatam cladem Mohachiensem motae, iam finitae essent, ideoque omitti deberet; ne iam ab annis 66. inani et non necessaria huiusmodi positione, iudiciales superfluerent, et taedium parerent. Alii vero, quos historica magis, quam iuridica delectant, putant id fieri ob memoriam tantum tam funestae cladis; ut etiam inter dicunda Iura, ulciscendae illatae sibi iniuriae memores fierent.

Diaetalis, quae solum in terminis Generalis Regni Diaetae discutitur: et haec ab omnibus partibus Regni, et etiam eidem subiectis Regnis, ad eum locum, in quo Diaeta celebratur, adferri solet.

Extraordinaria est, quae per admonitionem mota coram Illustrissimo Domino Comite Palatino, veluti speciali

08

et competenti Iudice, inter Suam Maiestatem Regiam Fiscumque suum Regium, ac dominos regnicolas vertitur: 1. Vlad. art. 33. Dicta, quod extra omnem ordinem, in quibuslibet terminis, quorumlibet praemissorum Iudiciorum, et generalis etiam Diaetae Regni, discuti soleat. Et haec indifferenter, per praenarratos iam tres terminos Iuridicos currit, licet interdum extra illos etiam ventilari consueverit, potissimum autem ubi publica constitutione, ita conclusum fuerit: veluti art. 35. anni 1601. Estque propria Fisci Suae Maiestatis Regii, super acquisitione bonorum, deficientium in semine, dominorum duntaxat magnatum, (et non nobilium.) Vel prosecutione casuum notoriorum, aut alias causarum articularium, si quam huiusmodi, Regnum aliquando contra aliquem constituerit. Ubi Nota: quod quaelibet causa, virtute alicuius contractus inchoata, eo praecise modo brevi, et ordine, processuque terminari debet, quo causa praetextu bonorum, per defectum seminis, quorumcunque decedentium, ad collationem Regiae Maiestatis derivatorum, finiri determinarique et concludi solet. 2. tit. 71. Ex quo elicitur, quod causae defectus seminis, etiam contra nobiles, uno hoc, eodemque brevi processu, quo et contra dominos magnates, olim acquisitae, et adiudicatae fuerunt; quod pronomen illum (quorumcunque) communiter et indifferenter significat. Licet nunc iam, a tempore cuiusdam Elisabethae Kolos , solum Iudicio ordinario, in causam attrahi soleant: quae ex ordine Nobilium existens, in causa defectus seminis, Nobilis quondam Ioannis Kolos fratris sui, contra Fiscum Suae Maiestatis Regium, a Iudicio Extraordinario, non tam absoluta, quam exclusa potius, uti iam dictum est, esse perhibetur: Anno Domini 1567. feria secunda proxima, post festum Beatae Luciae Virginis et Martyris, Posonii, sub termino Generalium Iudiciorum Regni. In quo licet elaboratum sit per Fiscum, ut iterum in pristinum cursum restituta fuisset: nihil tamen effectum est: ut patet art. 47. anni 1618.

09

Peremptoria , sive Summaria, quae communiter ad supplicationes partium Principi porrectas, ex commissione eiusdem, per delegatum aliquem Iudicem, solum pro illo termino, et loco, quibus praeassumitur, diiudicatur. Unde perpetuo in illo statu, quo determinantur, permanet; nec datur eidem ulterior processus. Ideo dicta a perimendo, quod omnia Iuridica remedia, per eam perimuntur, et mortificantur. Et huius generis sunt omnes causae, super comissionibus fundatae. Sic et Peremptoria Citatio, ratione temerariae bonorum occupatorum detentionis, vel productionis Iurium, quibus bona ipsa, sive per notam infidelitatis, sive per defectum seminis, sive alio quocunque; titulo, ad se praetenderent pertinere, absque ulterioris prorogationis confidentia, in ipsa prima instantia, coram suo Iudice, ad decimum quintum diem, fieri debet: ac quicquid Iudex ipse superinde decreverit, et pronunciaverit, id citra omnem dilationem, debitae etiam executioni demandet; contradictione, et inhibitione quorumcunque non obstante: art. 10. anni 1536.

Compromissoria, quae fit ex partium compromisso, sub aliquo vinculo, et vel nullis, vel certis quibusdam Iuridicis remediis admissis: et haec prouti obligatio sonat, ita etiam finem sortiri solet. Diciturque; vulgo, Convocatorum per partes pari numero Iudicum Arbitrorum, et proborum virorum Styl. De qua vide infra, Quaest. 4. cap. 8. num. 5. Ad hanc pertinet Obligatoria, ex spontanea obligatione: 6. Matt. art. 17.

Articularis, quae ex publico dominorum regnicolarum articulo, seu Constitutione, propter magnam aliquam rationem, suum processum et determinationem accipit; et solet semper ad causam extraordinariam referri. Quales multae erant sub Pacificatione Viennensi constitutae, ut videre est ibidem ad Articulum duodecimum.

Item, causa Facti Honoris, quae sola ex omnibus Iuris nostri causis, specialem Processum, eumque singulari

10

diligentia (mirum dictu) a maioribus nostris declaratum, et conscriptum habet, fol. 738. Maioris Decreti.

QUAESTIO QUARTA. / Quid Fiscus; et quae sunt propria Causarum Fiscalium, sive Extraordinariarum dicti Fisci Regii?

Quoniam de Fisco incidit mentio, et multi in eo haesitant, an hoc nomen certam aliquam personam significet, vel quid aliud: ideo non inconveniens fuerit, paucis declarare, quidnam rei sit, et unde hoc nomen traductum, atque a quibus primum usurpatum extiterit. Fiscus igitur, olim apud Romanos dicebatur proprie pecunia Principis. Constituto enim Principe, Lege Regia, ad ipsius decorem et maiestatem servandam, a Senatu, populoque Romano, decreta fuit quaedam publica pecunia, quae Fiscus dicebatur, a fiscis, id est sportulis, quibus utpote maior summa pecuniae recondebatur: ut Ciceronis 1. actione in Verrem: Reperiebam (inquit) fiscos complures, cum pecunia Siciliensi. Et Asconius Pedianus, in 2. Verrina. Similiter et Ausonius, teste Andr. Gail. lib. 1. obs. 20. Indeque Fiscus, propria duntaxat Principis, et non alterius pecunia erat, quam usu capere nemini licebat, longo tempore. Aerarium autem publicae pecuniae, Conservatorium potius dicitur. Sic apud nos quoque iam, retento hoc Romanorum veteri nomine, Fiscus proprie dicuntur omnia illa bona, sive iura possessionaria, quaecunque per defectum seminis, vero ac legitimo haerede carentia et destituta, 1.tit. 10. (quae ob id Caduca haereditas, sive ut civiles loquuntur, Caducitas, dici solent) vel etiam aliter qualitercunque per Notam infidelitatis, a quocunque de iure regni, 1. tit. 14. Et 1. Matth. art. 1. Item, 2. Vlad. art. 4. et in margine eiusdem, ac aliis passim locis, ad Sacram Regni Coronam, et Iurisdictionem legitimi Regis devolvuntur, (licet in aliquibus casibus, etiam

11

res mobiles Fisco cedant) Et non persona aliqua, nisi forte improprie iam Curator dicti Fisci, eius nomine vocitari solitus sit. Vel etiam denominative ab eo, Fiscalis Sacrae Regni Coronae nuncupetur, aut cum pro persona quoque Principis Domini Nostri Clementissimi intelligitur: 2. tit. 39. Vel etiam pro Cameris capitur: ut cum dicitur, Iudices salaria sua, e Fisco, id est, Cameris habere. Atque ideo, quando talia bona, pro ipso occupantur, vel etiam iure mediante ipsi adiudicantur, et applicantur, Confiscari dicuntur: Causaeque, quibus interdum acquiruntur, Fiscales appellari consueverunt, quarum propria haec sex sunt: Primo, quod absque ulla serie possunt in quibuslibet terminis, tam Diaetalibus, quam Generalium et Brevium Iudiciorum, et extra illos etiam levari et discuti, singulo tertio quoque die. Secundo, admittuntur in eis inhibitio et repulsio: licet de Iure Regni, 2. tit. 71. brevi ordine et processu terminari deberent, uti iam proxime dictum est in Causa extraordinaria. Tertio, admittuntur quoque duae prohibitae, una sine onere, et alia cum onere; prouti deliberatum est super hoc Posonii, anno 1612. in causa Fisci, contra familiam Chorom. et statutum, art. 65. anno 1618. Quarto, ad producendas petitas literas,seu privilegia, non admittitur prorogatio, ex eo, quod iam prius petita fuerint produci per I. et alioquin sat temporis habuit, ad disquirenda illa; prout super hoc deliberatum extat, contra Generosam et Magnificam Dominam Comitissam Annam Mariam Ungnad, Consortem Illustrissimi Domini Comitis Thomae Erdodi, etc. in causa arcis Szamobor, Feria secunda post Sanctae Luciae, 1519. Posonii. Et civiles quoque docent, Fiscum a reo instrumenta petere posse, non solum ad evitandam ulteriorem prorogationem, sed ad fundandam ipsam contra eum actionem, idque dicunt singulariter in Fisco actore receptum esse: Andreas Gail. lib. 1. obser. 21. Unde non abs re apud nos quoque universae literae, et literalia instrumenta, a possessoribus huiusmodi bonorum defectus

12

seminis alicuius, per Magistrum Pronotarium peti solent, licet ex abusu quodam (qui tamen admitti non deberet) non consueverint per eosdem produci: Styl. Quinto, Appellatio quoque non admittitur, quia cum Dominus Palatinus specialis illarum sit Iudex, alium Superiorem non habent, ad quem transmitterentur. Sexto, quia Fiscus est privilegiatus, ideo nullas literas producere, vel quippiam contra aliquem probare tenentur: 2. tit. 39. nisi forte sponte id praeassumpserit. Cui sic volenti, nulla fit iniuria. Et si aliquando iuramentum praestare deberet, id Director Causarum, in persona Suae Maiestatis deponere tenebitur: ibidem. Licet, Iure Quad. 1. tit. 10. non Director Causarum, sed Principalis Officialis, qui controversis bonis praesidet, nomine Principis iurare deberet. Ubi nota, quod licet in his quoque, uti et in caeteris causis ordinariis, onera iuridica provenire soleant: nihilominus tamen Fiscus Suae Maiestatis Regius, propter liberalitatis suae, ac acquirendae iustitiae excellentiam, nihil ex huiusmodi oneribus, ad portionem suam tollit: sed omnia prae manibus iudiciariis relinquit, excepto solum pretio literarum sententionalium, quod absque ulla illiberalitatis nota, levare potest; quia antea ipsum iudici, ex proprio aere exsolverat.

QUAESTIO QUINTA / Tertio, quotuplex potest esse Causa ex parte Ordinis?

Itidem multiplex: alia privilegiata, pro pauperibus quae Feriis sextis, et diebus Sabbatinis adiudicatur, art. 51. anno 1563. Ea autem non existente, sumuntur aliae ordinariae. Ubi id notandum venit, quod licet citatus articulus, in genere dicat discutiendas huiusmodi causas, praescriptis duobus diebus: nihilominus tamen, prout multi volunt, et

13

usu etiam receptum esse videtur, una et eadem huiusmodi, causa pauperum, etiam non existentibus similibus sibi, utroque dicto die, adiudicari non solet; quod causae, ad minus tertio die, et non altero statim, levari solitae sint. Ac ideo, loco istarum, aliae ordinariae levantur: semper tamen cum hac cautionis clausula (non existentibus scilicet causis pauperum) quia sine ea, facile condescendere possent, quasi non suis diebus levatae exstitissent: Styl. Altera privilegiata pro Fisco, quae et extraordinaria iam dicta est, in praecedenti tertia Quaest. quae antea a prandio semper levari consueverat: nunc autem singulis septimanis, toto die Martis, et a prandio die Veneris, discutitur. Tertii ordinis, sunt Ordinariae. Et primo Extra-seriales, veluti omnes Criminales, et quae nomine Magistratus, pro publico bono, ac tranquillo statu, moventur. Tum, Causae divisionum inter fratres condivisionales, si ammonitio fiat per Protonotarium, 1. tit. 45. Causae tutelares, transgressio mandatorum, et non observatio eorum: art. 78. anni 1563. Personalis admonitio: 2. tit. 20. Causae Dotum, et Rerum Paraphernalium, 4. Vlad. art. 16. Et art. 2. anni 1555. Causae ratione bonorum ex Regia donatione, causae in facto honoris, recuperatio bonorum statutorum, occupationes factae sub diaeta, vel tunc alia quaecunque illata damna: art. 30. anni 1567. Causae evictionum, novi iudicii, simulati concambii in fraudem fratrum, causae ratione bonorum, in quibus statutio praecessit, sed propter loci distantiam, contradictio non fuit facta: art. 46. anni 1563. Et alia his similia. Seriales sunt, quarum numerus non potest comprehendi, sed per praemissarum negationem, facile cognosci poterunt. Et potissimum huiusmodi sunt omnium iniuriarum, damnorum, et simplicium violentiarum, sive minoris potentiae. Aliae item extraordinariae, quae alternatim inter has et illas levantur.

14
QUAESTIO SEXTA. / Quale Privilegium solent habere Pauperes, in prosecutione dictarum Causarum suarum?

Pauperes, viduae, et orphani, dum causas aliquas habuerint contra aliquos, aut alii contra ipsos; tunc requirant super paupertate sua, Vicecomites, et Iudices Nobilium eius Comitatus, in quo degunt: qui ad requisitionem eorundem, debent dare ipsis Literas Testimoniales, super praefata paupertate eorundem, sub fide et fidelitate Regiae Maiestati debita, authentice confectas, quas postmodum ipsi pauperes, dum eorum causae servandae fuerint; in documentum paupertatis suae producant, tam in Curia Regia, quam etiam in Sedibus Comitatuum: in quibus primo sedis die tantum discutiuntur: art. 51. et 52. anni 1563. Et si aliquando, ob vetustatem testimonii, exceptum fuerit contra eos, quod scilicet a tanto tempore, ditescere potuerint, cum poena indebitae exceptionis: petant exmitti ad partes, pro recognoscenda praetensa ditatione; vel adhuc asserenda paupertate, ac ex reportata recognitionis serie, Iudicium recipere debeant.

QUAESTIO SEPTIMA. / Verum isti Pauperes, Viduae et Orphani, quales personae esse debent?

Miserabiles scilicet, quas naturaliter miseramur, propter sortium iniuriam. Quarum compassionem et condolentiam, cum Ius Canonicum magis nobis ob oculos ponat, ideo videndum ex eo, quales et quot species, huiusmodi personarum miserabilium, secundum id esse dicantur: et primo quidem, secundum Innocentium, Coeci, et alii perpetuo morbo

15

laborantes. Secundo, secundum Hostiensem, pauperes simpliciter, pupilli, qui et orphani dicuntur, ac viduae; prouti et citatus articulus iam iuris nostri continet. Tertio, secundum alios, etiam senes decrepiti, et religiosi, nec non diuturna quoque captivitate apud hostes fatigati. Horum autem, et praesertim saecularium, tres recensentur species, secundum Panormitanum, teste Sylvestro, par. 2. vocabulo miserabiles: quidam enim non sunt miserabiles, nec actu, nec habitu, quia non habent qualitatem, propter quam natura moveatur ad miserandum eis; ut quia sunt masculi, et viduae potentes, ac divites. Quidam vero sunt miserabiles actu simul et habitu; ut viduae, et pupilli pauperes, vel diuturno morbo fatigati. Quidam vero sunt miserabiles, habitu tantum, et non actu; ut viduae et pupilli divites. Verumenimvero, de more et consuetudine nostra, omnes ii pro pauperibus reputantur, quibus praecipue bona fortunae, hoc est, Iura possessionaria, et res mobiles, aliaeve id genus facultates, minus sunt sufficientes, ad prosecutionem causarum eorundem; licet corporales quoque et mentales affectiones, interdum huc concurrere soleant: ut quia forte sunt senes, valetudinarii, mente capti, furiosi, etc. quae omnia in ipsis considerata, magis movent nos, ad miserandum eis.

QUAESTIO OCTAVA. / Quarto, quotuplex potest esse Causa, ex parte Fori, seu Iudicum?

Duplex: alia specialis. Et haec iterum quadruplex: Palatinalis, ut omnes causae fiscales, et extraordinariae: art. 18. anni 1574. Item transmissiones, ex Regno Dalmatiae: 12. Officio Palatinatus, fol. 170. Locumtenentiae, ut omnes causae brevium iudiciorum, in Enchiridio, fol. 13. pag. 2. comprehensae: quinque casuum, potentiae, interceptiones, et occupationes

16

castrorum, transmissiones omnium Regni Comitatuum: art. 25. anni 1563. causae dotis, paraphernorum, et tutelares: art. 2. anni 1555. Et art. 18. anni 1574. Item, defectus seminis, ex speciali Constitutione Regni, art. 21. anni 1566. Nec non viduarum: art. 28. anni 1552. Et Iudicis Curiae, uti ordinarie iam omnes causae defectus seminis, et omnes transmissiones, ex Regno Sclavoniae, citato iam art. 18. anni 1574. Et 4. Vlad. art. 6. Imo huiusmodi revidendis transmissionibus, gratia quatuor dierum extra terminum iudiciorum superaddita habetur: 5. Vlad. art. 30. Causam vero facti honoris, praesens Iudex Curiae, alias Locumtenens, vel cui Rex demandat, adiudicat: fol. 738. Maioris Decreti. Et alia communis ac indifferens, quales sunt aliae omnes, ad quemlibet iudicem, seu magistrum, protonotarium pertinentes. Vide infra, quaest. 13. cap. 10.

QUAESTIO NONA. / Quid Ius, Lex, Mos, Consuetudo, Exemplum, quaeve Forma Iudiciaria dicitur: ac quomodo quoque Processus Iudiciarius intelligitur?

Quandoquidem omnis causa, sive lis, ad ius, legem, morem, ac consuetudinem, tanquam formam quandam iudiciariam referatur, et terminetur; operae precium fuerit paucis declarare, quid sint singula.

Et primo quidem, De iure dicendum videtur: quod si a iustitia, ut nonnulli volunt, deducatur, pro eoque sumatur, quod est rectum et iustum; erit, ut Tullius definit, ars, sive scientia boni et aequi. Si vero a iussum, supino verbi iubeo, ablata (sum) syllaba per apocopen; erit id, quod vel natura, vel civitas, aut populus, vel gens iubet. Communiterque dicetur collectio legitimorum praeceptorum, quae nos arctant, ad observandum bonum et aequum. Atque huius iuris, tria potissimum officia numerari solent: nimirum, honeste

17

vivere, alterum non laedere, et suum unicuique tribuere: in praefatione 3. Decreti Vlad.

Secundo: Lex in primis triplex est; Naturalis, Humana, et Divina. Quarum duae priores, dirigunt hominem in ordine ad finem naturalem. Postrema autem, in ordine ad finem supernaturalem. Deinde Humana, est duplex: Saecularis, quae vulgo Civilis dicitur, et spectat ad Ius Gentium, et Civile maxime; statuiturque a potestate saeculari, ut Imperatore, Rege, vel alio Principe, aut Republica, seu Magistratu. Et Ecclesiastica, quae ab Ecclesiastica potestate decernitur, ut Papa; Concilio, Episcopo, vel alio Praelato; et dicitur Canonica, id est Regulativa, demum Divina etiam est duplex, Vetus, et Nova: illa, a Deo per Moysen Israëlitico populo; haec vero per Christum, omnibus hominibus ad salutem est revelata, et promulgata: ut per eam ad finem supernaturalem homines dirigerentur. Atque haec quidem, omnes ex aequo ad observationem sui obligat: illa non item. Quia Christus Dominus Servator noster, liberavit nos a iugo illius, quoad scilicet praecepta mystica, quae sunt Sacramentalia, vel Caeremonialia: et non Moralia: Marantha, par. 3. de orig. Iudicii, num. 47. ut patet Actorum 5. et Gal. 4. 5. Et quia Nova haec Lex, super ratione naturali, sicuti et Leges Civiles ab Ethnicis, ante natum Christum 300. annis, ut idem Marantha ibidem, num. 28. conditae, fundata est: ideo magis his, tanquam propius naturae convenientibus, quam veteri illa utimur. Quanquam nonnulli superiori saeculo; (uti Carolostadius) Leges Civiles omnino reiecerint, et ad leges Mosaicas observandas, iterum populum Christianum reducere nixi fuerint; prouti et nunc quoque autor quidam Decreti Tripartiti Latini simul ac Hungarici, adiunctis ad calcem illius, praedictis Veteribus Legibus sive Mosaicis, non obscure satagere videtur. Quae omnia admonitionis ergo tantum praemittere volui, ut quilibet tanto facilius inter praedictas leges discrimen et differentiam scire possit. Prout tamen legis usus

18

apud nos iam inolevit; lex est publica regni constitutio; ex unanimi tam populi constituentis, quam legitimi principis confirmantis consensu facta, et aeque ab omnibus, ad bene et iuste vivendum observanda, 2. tit. 5. scripto comprehensa. Dicta a legendo, quod modo praemisso, ex multorum consensu lecta sit. Plures eius descriptiones, vide Cap. 6. Prologi. Ex quibus praemissis colligitur, ius longe latius patere, quam legem: quod ius, sit nomen generale, tam scilicet legibus, quam moribus, hoc est, iure scripto, et non scripto constans: lex autem species iuris, et tantum iure scripto comprehensa.

Tertio, mores sunt actiones humanae, hoc est, actiones hominum liberae, praesertim consuetae et saepius iteratae. Vel, mos est longa consuetudo, a moribus tantum tracta. Et vice versa. Consuetudo est ius quoddam moribus institutum, quod pro lege suscipitur, cum deficit lex. Nec differt, an scripto, an ratione consistat, quando et legem ratio commendat. Ubi nota primo, ex praemissa consuetudinis definitione, ipsam tunc militare debere, quando nos lex deficit. Ideoque bene VVerböczi, part. 2. tit. 6. Consuetudinem in iudiciis observandam (quae nihil aliud est, quam forma quaedam iudiciaria, ad quam, tanquam terminum ad quem, iudicia terminari debent, uti supra quaest. 1. in Causa Formali, dictum est) docet, ex tribus fundamentis ortam esse: nempe, ex publicis decretis, sive constitutionibus regni, hoc est generalibus legibus; et ex principum privilegiis, id est, privatis cuiuslibet legibus; ac demum ex iudicum ordinariorum sententiis, saepius ac saepius eodem modo iteratis et repetitis, ac quasi pro legibus iam usurpatis. Quae omnia, cum stabilia et perpetuae veritatis esse debent, quamdiu in iudiciis haberi possunt, tamdiu alia consuetudo admitti non debet, (nisi ipsis per talem consuetudinem iam derogatum fuerit,) quia sic, et generales leges, et privilegia, ac iudiciariae sententiae (ad quas, et quae, ut praemissum est, omnis

19

lis terminari debet) innumeris ferme literis, et literalibus instrumentis, ac publicarum regni constitutionum ingentibus voluminibus comprehensae, frustra erunt: suborienturque infinita propemodum absurda et incommoda: neque ullus omnino, quantus quantus in clypeum assurgat, et quam ingenti turbine hastam torqueat, omnesque; dies vigiles, et noctes insomnes traducat huiusmodi toto coelo errantes consuetudines percipere, ac iura et iudicia secundum eas addiscere poterit. Quamvis dictus VVerböczi, in dicto Prologo sui Tripartiti, cap. 10. tantum indulserit consuetudini, ut paene quamlibet legem, per eam, non gravate subvertendam existimaverit. Quod non miror, siquidem ibi aliena potius pertractaverit, quam propria suo instituto accommodaverit et praefixerit, ut facile quilibet advertere potest. Secundo: exemplum quoque prope affine esse consuetudini, cum scilicet nos deficiunt lex, et consuetudo, modo praemisso declaratae. Tunc etiam exemplo eorum, qui vel semel in iudicando maxime idonei visi sunt, uti solemus. Nec quicquam in tali casu peccamus. Siquidem melior est semper entis alicuius, quam simpliciter nullius conditio: et securius vel rudiore calle inceditur, quam omnino nullo: ut et Matthias Stephani, in Oeconom: Iuris Canonici, dicit: satius esse alterius prudentia, in arduis deliberationibus uti, quam in ore habere, promptam quidem, sed inconsideratam et inconsultam in reddendo iure, vel sententia dicenda, responsionem.

Quarto, processus iudiciarius, quem, in eadem 2. part. tit. 6. dicit, ex Galliis inductum esse; intelligitur solum de iuridicis terminis, per quos, tanquam certos quosdam gradus, usque ad decisionem litis proceditur, ut sunt: legitima citatio, solita parium petitio, exceptiones de iure admittendae: et iuridica remedia; veluti, inhibitio, repulsio, appellatio, novum iudicium; et caetera his similia. Qui processus, vel ideo maxime Hungaris convenit, quod, quemadmodum et ipsi semper militares fuere, et illum a praedicta

20

gente, perpetuae militiae addicta, accepere: ita quoque magna ex parte, militarem esse voluere, ut scilicet, non minus in iudicio, quam bello, militaris disciplinae studiosi fierent. Vide de Repulsione, tit. 73. et 74. part. 2. Et hic tandem cessaverunt duo illa gentilia iudicia, candentis ferri, et ferventis aquae; quibus gens Hungara, contra id quod dicitur, Noli tentare Dominum Deum tuum; ab anno 696. quo Sancto Stephano Rex natus est, usque ad annum 1309. quo Carolus Rex coronatus est, per annos 340. usa est. Ut apparet ex antiquo quodam libro, intitulato, Ritus explorandae Veritatis, in dirimendis Controversiis; in Sacrario summi Templi Varadinensis reperto, et recuso Colosvarini, anno 1550. Iam autem prae manibus Generosorum Dominorum Francisci Loranth de Inke, et alterius Francisci Nagy-Mihály de Petrócz, Sacrae Caesariae et Regiae Maiestatis, inclytae Camerae Hungaricae Consiliariorum habito. Ex quo, qui volet, diversa barbara nomina Hungarorum, plus quam satis cognoscere poterit, certis Iudiciariis exemplis, ab anno 1214. usque ad annum 1235. quod facit, unum et viginti annos, circa aetatem potissimum Andreae secundi Regis, comprehensa. Vide infra, Quaest. 15.

QUAESTIO DECIMA. / Ius quotuplex est: et unde dicitur?

Ius, aliud est Ius Naturae; aliud Humanum (quod et Gentium, et Civile dicitur) et aliud Divinum.

Ius Naturae, est commune omnium nationum, eo quod ubique instinctu naturae, et non aliqua constitutione ab homine facta, habetur: ut maris et foeminae coniunctio, liberorum procreatio, educatio, successio, communis omnium possessio, una omnium libertas, nullus dominus, nullus servus, nullus captivus. Item, acquisitio eorum, quae coelo, terra, et mari capiuntur. Nec non depositae rei, vel commodatae

21

pecuniae restitutio, violentiae per vim repulsio. Siquidem hoc, aut si quid huic simile est, nunquam iniustum, sed naturale aequumque habetur. Quanquam Valla, lib. 4. Elegan. cap. 48. dicat, ridiculum esse, Ius Naturale dicere, quia hoc Natura, omnia animalia docuit. Unde et Cicero, in lib. Offic. de Iure naturali silentium egit: licet in 2. de Inventione, idem statuerit, quatenus scilicet in homines tantummodo cadit.

Ius Gentium dicitur, quod ratione publici boni, ad communem usum introductum est: ut rerum separationes, dominiorum divisiones, sedium occupationes, domorum aedificationes, munitiones, bella, captivitates, servitutes, mancipia, postliminia, foedera, paces, induciae, legatorum non violandorum religio, connubia inter alienigenas prohibita. Similiter, venditiones, emptiones, conductiones, et alii quivis similes mutui contractus. Sic dictum, quia eo fere omnes gentes utuntur. Estque contrarium dicto Iuri Naturali.

Ius Civile est, quod quisque populus, vel quaequae civitas, sibi proprium, divina humanaque causa constituit; hoc est, propter honestatem et iustitiam, quarum illa homines in hac vita decoros reddit, haec vero in futura etiam beatos efficit. Dictum quidem Civile a principio, quod Romani rerum domini, Civitatem Romanam potius incolentes, quam colonias, sive provincias sibi subiectas, ibi illud constituebant; ac exinde etiam in dictas provincias, sive colonias derivabant, et deducebant: ob idque absolute positum, proprie, et per excellentiam, solum pro Romanorum Iure accipi consuevit. Verum posteaquam tandem ad alias quoque civitates, provincias, regna et imperia illud deduci, et per alios quoque populos augmentari et ampliari coeptum est; communiter iam Civile, vel etiam cum quadam appositione harum vocularum: Imperiale, Provinciale, ac huius, vel illius Regni, aut Civitatis Ius, dici solitum est; ex eo vel maxime, quod ex civilioribus, rationique; et honesto, atque iusto, et publicae utilitati consentaneis

22

moribus, placitisque cuiuslibet huiusmodi populi deducitur, ac pro lege statuitur. Quia vero saepe occurrunt ista verba; Ipso iure, Ipso facto, vel De facto, vel Eo facto: ideo non inutile fuerit ea declarare, quid significent. Omnia igitur ista, idem significant, et sunt usitatissima Axiomata, sive Maximae Iuris, denotantes generales quasdam propositiones, veluti in Syllogismo Maiores esse solent, de statuto aliquo Iure, vel Lege; ut verbi gratia: quicunque transgressus fuerit edictum Principis tale, taliter puniatur: vel, qui voluntarium homicidium perpetraverit, capite plectatur: aut, qui furatur, suspendatur. Et in hac propositione, non requiritur ullum ministerium Iudicis constituentis ipsam. Quia iam talis Lex, Ius, Edictum etc. factum et constitutum est: sed necessarium est, hanc generalem Legem, alicui per subsumptionem minoris propositionis, declarative per Iudicis sententiam ex probationibus applicare: ut, verbi gratia; quia Ioannes, vel Petrus, homicidium commisit, vel furatus est, ergo praescripta poena puniatur; VVurms. lib. 1. tit. 1. de Verbor. signif. obser. 3. Aliquando etiam in casibus notoriis, neque tali declaratione opus est: sed de plano et de simplici, executio fieri debet; ut apud nos in violatione Sedis Iudiciariae fieri solet.

QUAESTIO UNDECIMA. / Quomodo differunt haec tria Iura?

Si haec tria Iuris Genera bene considerentur, videntur inter se differre iuxta tres gradus comparationis, verbi gratia, ordine retrogrado procedendo.

Ius Civile, erit generale, sive commune, illis tantum hominum communitatibus, quae singulis Civitatibus, Provinciis, Regnis, et Imperiis continentur, et unam eandemque; communem Iuris consuetudinem et societatem inter se habent, atque servant.

23

Ius Gentium, erit universalius et communius, toti nempe simul humano generi tantum deserviens. Nam etsi inter bruta animantia, alia aliis maiora, robustiora, et ferociora sint, ob idque caeteris minoribus, et imbecillioribus metuenda: id tamen potius singulorum specie, sive naturae vi, quam aliqua ordinatione, inter ipsa evenire solet. Et ideo inter illa, nulla huiusmodi praelationis, vel subiectionis vicissitudo, proprie dici potest. Sed etsi aliquando (ut in Fabulis, sive apologis AEsopi, aliorumque fit) loqui, et inter se ordinem aliquem politicum habere ac servare dicantur; id totum fictitie tantum, et similitudinarie ab hominum politia fingi, dicique consuevit, et non proprie, ac re ipsa. Et quidem in apibus, mira est huiusmodi Naturae vis, et harmonia: inter quas, certus omnino ordo, et modus, principatusque praerogativa, in omnibus earundem actionibus observari perspicitur: ut patet ex Georgicis Virgilianis, lib. 4. sic et in formicis, industria victus comparandi mirifica cernitur.

Ius vero Naturae, erit universalissimum et communissimum, non solum hominibus, sed etiam brutis animantibus. Siquidem sicuti inter homines, naturae instinctu, viri apti nati sunt mulieribus coniungi, liberosque procreare: ita et inter bruta animalia, mares foeminis coniunguntur ad procreandos secundum suam quaeque speciem foetus. Plantae itaque, ut sunt herbae, et arbores, cum non sint sensitivae, neque de loco ad locum progressivae, neque vero aliis ita sui communicativae: non ad hoc Ius naturae sensitivae, sed ad vim sibi naturalem et innatam vegetativam, germinativamque, ex sese sibi simile germinandi, referuntur: ut dum aliae ipsis similes producuntur, ex earum, vel seminibus, ut herbae; vel radicibus, aut surculis alienis insitis truncis, ut arbores; vel etiam segmentis terrae infixis, ut vites. Quanquam et ex his nonnullae, mas et foemina dicantur: ut palma, et mandragora, sed improprie tantum, et non simul congrediendo

24

germinarent, sed ut celerius sibi adiacentes maturescerent. De quibus Plinius, et alii naturales historici consulantur.

QUAESTIO DUODECIMA. / Ad quod praemissorum trium Iurium, Ius nostrum spectare videtur?

Quanquam ratione occupationis, dum scilicet primi Hungari, sive [ERROR: no reftable 1:] aborigines eorum, in primisque Atila, ab anno Christi 401. regnans per annos 44 ac post mortem ipsius, septem Capitanei, Arpad, Szabólch, Kund, Lehel, VVerbőlch, Gyula, et Urs, per annos 556. hoc Regnum armis sibi occuparunt; finesque eius et terminos, contra alias gentes, et nationes vicinas posuerunt, Bonf. lib. 9. decad. 1. ad Ius Gentium spectet: tamen cum postea pacatiore animi moderatione gubernari, atque ad ea, quae ipsis ad bene iusteque vivendum magis necessaria erant, inclinari et ferri coepissent; ac vel maxime, post receptam Christi Servatoris nostri fidem. A tempore Sancti Stephani Regis, ab anno Christianae Salutis 983. honestas quasvis inter se observassent consuetudines: leges quoque, seu ius quoddam positivum, et municipale, sibi duntaxat proprium statuerunt, ut patet per Decreta Regum discurrendo: et primo quidem, magis institutiones quasdam initiales Religionis Christianae, Stephanus, Ladislaus, et Colomannus. Tum demum leges civiles, Andreas II. Sigismundus, Ludovicus I. et II., Matthias I. et II. nec non VVladislaus, Ferdinandus, Maximilianus, et Rudolphus, suis quisque temporibus, et subditorum moribus accommodavit; quae praecipue ad praedictum postremum Ius Civile referendae esse videntur: tum ratione originis, quia ex eo magna ex parte ortum habent, 2. tit. 6. Tum ratione Constitutionis. Quia quemadmodum illud per Imperatoriam Maiestatem

25

constituitur; ita haec quoque per Regiam principaliter ratificantur et confirmantur, 2. tit. 3. Tum etiam ratione similitudinis, quia persimiles esse videntur Iuri Feudali Imperiali. Quandoquidem ut hoc, sic et illae, sunt ius quoddam statutarium: Prolog. cap. 8. et 11. Ex quo elici videtur, cum iam huiusmodi ius ex nulla praeexistente consuetudine, sed solum ex communi populi placito fiat, statuaturque: potius Statutarium nuncupari deberet, quam Consuetudinarium: ut et Statuta quoque ac Constitutiones, communiter iam Decreta Regni vocitari soleant: 2. tit. 3. ad finem.

QUAESTIO DECIMA TERTIA. / Quod est Ius Divinum: undeque constat, ac dicitur?

Ius Divinum est, quod a Deo in Veteri Testamento, per Moysen Israëlitico populo; et in Novo, per Christum, omnibus hominibus ad salutem, revelatum et promulgatum est. Quod vero tam ex hoc, necessaria sequela; quam ex Iure Civili, bona ratione, ad decidendas causas deducitur, a potestate Ecclesiastica, ut Papa, Concilio, aliisve Praelatis Ecclesiasticis; dicitur Ius Canonicum, a Canone, hoc est, regula, quasi Regulativum, quod mores et vitam hominum, ad salutem animae regularet. Contineturque tribus proprie voluminibus: decretalium scilicet, Domini Gregorii Papae IX. Sexti, Domini Bonifacii Papae VIII. Et Clementinarum, Domini Clementis Papae V. Simulque extravagantium viginti, Domini Ioannis Papae XXII. ac communium. Quibus annumeratur etiam Decretum Gratiani, monachi cuiusdam, et non Papae, ex dictis Sanctorum Patrum compilatum. Sicque omnia simul sumpta, constituunt Corpus Iuris Canonici: quod novissime autoritate Domini Gregorii Papae XIII. diligenter revisum et expurgatum, apud omnes Christi fideles, ita sartum et tectum manere debet.

26

Licet Legistae, considerantes in dicto Gratiani Decreto, quatuor autoritates: primam, ex praenotatis dictis Sanctorum Patrum; secundam, ipsius Gratiani autoris; tertiam, cuiusdam Paleae, discipuli eiusdem; et quartam, Iurisperitorum, et Imperatorum Secularium, doceant solum ex prima autoritate illud authenticum dici, et Leges Civiles per ipsum eo insertas, manere tantum Leges Civiles; et non reputari pro Canonibus; teste Marantha, parte 3. de origine Iudicii. Atque ita communiter sumptum, magis natura, quam moribus, maxime autem fide supernaturali constat. Dictum Divinum, quod vel immediate spectet ad Deum, vel etiam observatores sui, divinos, hoc est, beatos efficiat. De quo haec dixisse, hoc loco sufficiat, plura a theologis, et cannonistis petantur.

QUAESTIO DECIMA QUARTA. / Quid sit Iustitia: et quotuplex?

Cum omnia haec propter Iustitiam, tanquam ultimum Iudiciorum finem suscepta sint; atque etiam praemissum Ius, ab ea deductum esse, docuerimus: videndum est, quid ipsa quoque Iustitia sit?

Et primo quidem: veteres illi gentiles, vana quadam religionis superstitione ducti, dicebant Iustitiam, Araei, non quidem unius illius ex Titanibus, qui arma contra Deos sumpserunt, sed alterius cuiusdam Principis, hominis utpote iustissimi, filiam fuisse; quam a patre, vel potius ab astris, Astraeam nominarunt: eo quod, postquam homines in terris aliena concupiscere, rapere, et sese mutua caede et sanguine polluere, omnia denique fraude et dolo inter mortales misceri coepissent, ipsa propter tantae rei indignitatem, ad astra, hoc est, ad caelos evolasse fertur; ideoque pro Dea habita est, ut Ovidius 1. Metam: cecinit:

Ultima caelestum terras Astraea reliquit.

27

Verum omissa huiusmodi gentilitatis fictione (quanquam non omnino repudianda, si res bene consideretur:) de Iustitia hic agimus, prout est virtus moralis, eaque duplex: vel Naturalis, quae est constans et perpetua voluntas, ius suum unicuique tribuens: non quidem quantum ad actum, sive effectum ipsum, siquidem id non semper fieri potest; sed quantum ad affectum, qui semper paratus est, ad praestandum debitum effectum, si fieri potest. Vel Legalis, quae et lex ipsa dicitur, ac saepe pro arbitrio populi mutatur, sine qua nec gentes, nec regna diu permanere possunt.

Secundo: iustum quoque aliquid dupliciter fieri intelligitur; uno modo, ex ipsa natura rei, quod iam dictum est Ius Naturale. Et alio modo, ex quodam statuto inter homines, quod similiter praemissum est, Ius esse Positivum.

Tertio: differt autem Iustitia, a Iure, et Iurisprudentia, in tribus: I. Quia Iustitia, est virtus moralis: Ius, eius executivum: et Iurisprudentia, scientia illius Iuris. II. Iustitia, inter virtutes est summum bonum: Ius, medium: et Iurisprudentia, infimum. III. Iustitia, tribuit unicuique quod suum est: Ius vero, coadiuvat: Iurisprudentia autem, docet, qualiter illud fiat. Et cum omnium aliarum virtutum species, ad ipsam, propter excellentiam illius, referantur; omnes aliae virtutes, nomine ipsius comprehenduntur et continentur. Quemadmodum et apud Hesiodum habetur:

Iustitia in sese virtutes continet omnes.

De qua placet celebre illud dictum, ultimi illius ex antiquissima Bathoreorum familia, Comitis Stephani de Nyirbáthor dicti, haereditarii olim Domini in Eched, et alias Iudicis Curiae Regiae, subiungere: quo dictitabat, se, dum adhuc scholas visitasset, bene scivisse, quid sit Iustitia: sed iam omnino nescire, et an ad caelum, ut antiquitas dicebat,

28

evolaverit; vel ubinam locorum exularet, ignorare. Adeo enim prudentissimus, et aequi observantissimus Heros ille, vel amissam omnino, vel pravitate hominum in tantum iam remissam illam esse, querebatur. De quibus omnibus, uberius vide Prologum Tripartiti, Gratianum, et Iustinianum, in principio Operum suorum.

QUAESTIO DECIMA QUINTA. / Quae autem ex Antiquis Iudiciis, vel omnino sublata, vel vero inusitata tantum facta sunt?

Primo: haec quatuor omnino sublata sunt: Iudicium generale, sive Palatinale: 6. Matth. art. 1. Et 1. Vlad. art. 35. Iudicium Duelli, sive Monomachiae: 6. Matth. art. 18. Et 1. Vlad. art. 37. et 2. quaest. 5. cap. 22. Iudicium Proclamatae Congregationis; 6. Matth. art. 2. Et ?? Vlad. art. 36. Et Iudicium Trinae Forensis proclamationis: 6. Matth. art. 17. Et 2. Vlad. art. 7.

Secundo: haec duo non sunt quidem sublata, sed tamen neque usitata iam habentur: videlicet, Iudicium Candentis ferri, et Iudicium Ferventis aquae. Et neque quidem permittuntur amplius fieri, coram tribus testibus, ut antea: lib. 1. Sancti Ladislai cap. 28. sed solum in sede Episcop: et Maioribus Praeposituris, ut Posonien: et Nitrien. Colom. lib. 1. cap. 22. Imo Iure Canonum, omnino prohibentur: 2. quaest. 5. cap. 20. Unde Carolus Rex, circa annum Domini 1309. syncerioris Religionis Christianae cultor, huiusmodi Gentilitiae superstitionis observationem eliminare volens, Novum Iuris processum, quem nunc observamus, ex Galiis, in Regnum induxit, uti iam Quaest. 9. dictum est.

Ne tamen horum Iudiciorum omnino ignari videamur, processus eorum talis fuisse colligitur: quod partes summarie agebant contra se, coram Iudicibus, Comitibus videlicet, Iudice Curiae, qui tunc Curialis dicebatur, vel alicuius

29

Comitatus, et Pristaldo, olim Executore Iudicis; ita postea mittebantur ad Examen Ferri candentis, ad aliquod Capitulum, et potissimum Varadinense, ut ibidem portato candenti ferro, vel illaesi iustificarentur, vel combusti damnarentur; aut aliter, id reformidantes, inter se convenirent. Et mirum sane, quod plurimi incombusti, id est, illaesi a tali ferro, iustificati et absoluti sunt; ut patet ex quodam Libro, de quo vide supra, Quaest. 9. ad finem. Sed haec de praemissis, veluti de Praeludiis quibusdam, satis: iam ad institutum Processum propius accedamus.

30
Vade retro

Vade porro


Kitonic, Ivan (1561-1619) [1619]: Directio Methodica processus iudiciarii iuris consuetudinarii Inclyti Regni Hungariae, versio electronica, 154 versus, verborum 69145; 12 epigrammata, 12 capita, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [kiton-i-dir-meth.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.