Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Kitonic, Ivan (1561-1619) [1619]: Directio Methodica processus iudiciarii iuris consuetudinarii Inclyti Regni Hungariae, versio electronica, 154 versus, verborum 69145; 12 epigrammata, 12 capita, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [kiton-i-dir-meth.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

AD TYRONES

Memoriae proditum legimus. Cum Servius Sulpitius, Quintum Mutium, de Iure interrogasset; respondisse, turpe esse patricio, et Nobili viro, Ius in quo versatur ignorare. Qua reprehensione Sulpitius motus, adeo Iuri operam dedit, ut merito inter Iurisconsultos, palmam assecutus fuerit. Ioannes Franciscus de Pavinis, in praefatione Extravagan. D. Ioannis Papae XXII.

Apud Persas autem pueros Ius a Magistris, sicut alibi Grammaticam, didicisse; refert Osorius libro 7. de Institutis Regis.

Quidni igitur apud nostrates, quibus omnia in quotidiano Iuris strepitu posita sunt; ilud addiscere debeant?

Ex eoque Quintilianus quoque recte monet, dum inquit: ante omnia futurus Orator, cui in maxima celebritate, et in media Republica vivendum est: assuescat iam a puero non reformidare homines, neque illa solitaria et veluti umbratili vita pallescere, teste Valla libro. 4. Elegant. capite 96.

XXII
Vade retro

Vade porro


Kitonic, Ivan (1561-1619) [1619]: Directio Methodica processus iudiciarii iuris consuetudinarii Inclyti Regni Hungariae, versio electronica, 154 versus, verborum 69145; 12 epigrammata, 12 capita, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [kiton-i-dir-meth.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.