Kitonic, Ivan (1561-1619) [1619]: Directio Methodica processus iudiciarii iuris consuetudinarii Inclyti Regni Hungariae, versio electronica, 154 versus, verborum 69145; 12 epigrammata, 12 capita, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [kiton-i-dir-meth.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Tibi vero Comes Palatine, ex omni parte clarissime, cuius
magni sanguinis nobilitas, exactos iam quadringentos annos, quin et
IX plures praeteritorum temporum series
atque cursus antevertit; et quemadmodum vetera non desunt generis tui
quaedam velut trophaea, aeternaturis chartis inscripta, a quibus et retracta
saecula monumenta acceperunt, ad locupletandam praeclarissimorum facinorum
exemplis posterorum memoriam, et Principes Hungarici nominis familiae sui
ordinis ac (ut sic loquar) catalogi, magnam lucem habent atque ornamentum,
ita recentibus, tuis tuorumque et virtutibus, quibus intermini honores
debentur, et honoribus, quibus virtutes nullius exterioris ornatus
indigentes, suapte natura cultae atque pellucentes, bonorum omnium iusta
aestimatione atque censura quodammodo vestiuntur, plena est familia tua, et
ex illa velut ex foecundissima, perpetuaque scaturiente limpidissimi
exundantisque fluminis origine, atque divite vena, virtutum atque honorum
imitationibus plena est Hungaria; illa quidem quia ex illa et in illa natus
es, parens tua; quia vero in illam tuendam atque amplificandam natus es,
alumna tua. Nostri temporis sunt, tuae gentis sunt, et patriae nostrae, tua
quidem communione sanguinis, nostra vero imitationis utilitate, et tua, et
nostra lumina, Simon, et Franciscus Forgach, ille quidem pater tuus, et eius
quem iam honoris causa nominavi, Francisci; Pater inquam tuus, et plurium a
Patria virtute non degenerum, sed ante alios, duorum maximorum in Hungaria
filiorum, quorum post regiam Maiestatem, in utroque statu, ecclesiastico
scilicet atque politico, suprema spectata est authoritas; tua quidem
Palatinalis, Francisci vero fratris tui, natu tantum te minoris,
Cardinalitia atque Archi-Episcopalis. Pater dico tuus, toga, sagoque tantus,
qui et pacis consiliis, et primis militiae praefecturis claruerit, supremus
Vyvarum, generalis vero partes Hungariae Cis-danubianas Capitaneus,
foelicissime gubernaverit, et plenus tam annis, quam meritis, diem suum, non
sui memoriam clauserit. Franciscus frater tuus, eum se, toto vitae suae
tempore, ac tenore praestitit, ut in illo tantarum dignitatum splendor, cum
summa humilitate decertaverit, nec facile censeri potuerit, an authoritati
illius, vel sanctitati X magis, honor ac
veneratio ab omnibus deferretur? Certe vitae illius admirandam sanctimoniam,
ob quam illum certissimo in caelos transcriptum speramus, sanctissima mors
est consecuta. Tu vero Stephano Bathoreo Polonorum Regi potentissimo et
sapientissimo, ne etiam Regii diadematis fulgor, splendori familiae tuae
deesset, sicut sanguine iunctus, ita obsequiis gratissimus extitisti,
eidemque adolescentiae tuae indolem, succrescentium cum aetate virtutum et
honorum, atque gloriae, qua iam circumradias, praesagium, et quasi gustum
praestitisti. Magnorum saepe exercituum ductor, superiores partes Hungariae,
Generalis Capitaneus, conversis in te omnium oculis, amoribus, atque
laudationibus, pluribus annis gubernasti; magnam et frequentem fortunae
varietatem, animi tui magnitudine, prudentia, et aequanimitate, superasti;
Curiae Regiae Iudex, quae tertia est a Rege, inter Civiles dignitates, tanti
tui Magistratus atque officii, quasi animam, iustitiam habuisti; a qua licet
nunquam vel lato ungue deflexeris, cum illa tamen lenitatis atque
mansuetudinis nomen, et famam, et laudem, simul consecutus es. Res mira,
superioribus Regni Comitiis, quantis omnium votis, quam unanimi consensu
quam paribus suffragiis, sicut ab Augustis, Caesare Matthia, et Rege
Ferdinando eligendus, libentissime proponebaris, sparsa prius toto Regno,
universali omnium voce, eum te futurum, qui iam flores, ab universis
Hungariae statibus, in Palatinum es electus; quo te in honore atque
dignitate, utinam longissime sospitem, ac foelicem habeamus. Certe et iam
post tuum in coelos, ut ex tuis praeclarissimis actionibus sperare licet,
abitum, tui memoriam et famam, etiam suprema posteritas superstitem habebit,
atque sempiternam.
Kitonic, Ivan (1561-1619) [1619]: Directio Methodica processus iudiciarii iuris consuetudinarii Inclyti Regni Hungariae, versio electronica, 154 versus, verborum 69145; 12 epigrammata, 12 capita, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [kiton-i-dir-meth.xml].
|