Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Kitonic, Ivan (1561-1619) [1619]: Directio Methodica processus iudiciarii iuris consuetudinarii Inclyti Regni Hungariae, versio electronica, 154 versus, verborum 69145; 12 epigrammata, 12 capita, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [kiton-i-dir-meth.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Tibi vero Comes Palatine, ex omni parte clarissime, cuius magni sanguinis nobilitas, exactos iam quadringentos annos, quin et IX plures praeteritorum temporum series atque cursus antevertit; et quemadmodum vetera non desunt generis tui quaedam velut trophaea, aeternaturis chartis inscripta, a quibus et retracta saecula monumenta acceperunt, ad locupletandam praeclarissimorum facinorum exemplis posterorum memoriam, et Principes Hungarici nominis familiae sui ordinis ac (ut sic loquar) catalogi, magnam lucem habent atque ornamentum, ita recentibus, tuis tuorumque et virtutibus, quibus intermini honores debentur, et honoribus, quibus virtutes nullius exterioris ornatus indigentes, suapte natura cultae atque pellucentes, bonorum omnium iusta aestimatione atque censura quodammodo vestiuntur, plena est familia tua, et ex illa velut ex foecundissima, perpetuaque scaturiente limpidissimi exundantisque fluminis origine, atque divite vena, virtutum atque honorum imitationibus plena est Hungaria; illa quidem quia ex illa et in illa natus es, parens tua; quia vero in illam tuendam atque amplificandam natus es, alumna tua. Nostri temporis sunt, tuae gentis sunt, et patriae nostrae, tua quidem communione sanguinis, nostra vero imitationis utilitate, et tua, et nostra lumina, Simon, et Franciscus Forgach, ille quidem pater tuus, et eius quem iam honoris causa nominavi, Francisci; Pater inquam tuus, et plurium a Patria virtute non degenerum, sed ante alios, duorum maximorum in Hungaria filiorum, quorum post regiam Maiestatem, in utroque statu, ecclesiastico scilicet atque politico, suprema spectata est authoritas; tua quidem Palatinalis, Francisci vero fratris tui, natu tantum te minoris, Cardinalitia atque Archi-Episcopalis. Pater dico tuus, toga, sagoque tantus, qui et pacis consiliis, et primis militiae praefecturis claruerit, supremus Vyvarum, generalis vero partes Hungariae Cis-danubianas Capitaneus, foelicissime gubernaverit, et plenus tam annis, quam meritis, diem suum, non sui memoriam clauserit. Franciscus frater tuus, eum se, toto vitae suae tempore, ac tenore praestitit, ut in illo tantarum dignitatum splendor, cum summa humilitate decertaverit, nec facile censeri potuerit, an authoritati illius, vel sanctitati X magis, honor ac veneratio ab omnibus deferretur? Certe vitae illius admirandam sanctimoniam, ob quam illum certissimo in caelos transcriptum speramus, sanctissima mors est consecuta. Tu vero Stephano Bathoreo Polonorum Regi potentissimo et sapientissimo, ne etiam Regii diadematis fulgor, splendori familiae tuae deesset, sicut sanguine iunctus, ita obsequiis gratissimus extitisti, eidemque adolescentiae tuae indolem, succrescentium cum aetate virtutum et honorum, atque gloriae, qua iam circumradias, praesagium, et quasi gustum praestitisti. Magnorum saepe exercituum ductor, superiores partes Hungariae, Generalis Capitaneus, conversis in te omnium oculis, amoribus, atque laudationibus, pluribus annis gubernasti; magnam et frequentem fortunae varietatem, animi tui magnitudine, prudentia, et aequanimitate, superasti; Curiae Regiae Iudex, quae tertia est a Rege, inter Civiles dignitates, tanti tui Magistratus atque officii, quasi animam, iustitiam habuisti; a qua licet nunquam vel lato ungue deflexeris, cum illa tamen lenitatis atque mansuetudinis nomen, et famam, et laudem, simul consecutus es. Res mira, superioribus Regni Comitiis, quantis omnium votis, quam unanimi consensu quam paribus suffragiis, sicut ab Augustis, Caesare Matthia, et Rege Ferdinando eligendus, libentissime proponebaris, sparsa prius toto Regno, universali omnium voce, eum te futurum, qui iam flores, ab universis Hungariae statibus, in Palatinum es electus; quo te in honore atque dignitate, utinam longissime sospitem, ac foelicem habeamus. Certe et iam post tuum in coelos, ut ex tuis praeclarissimis actionibus sperare licet, abitum, tui memoriam et famam, etiam suprema posteritas superstitem habebit, atque sempiternam.

Vade retro

Vade porro


Kitonic, Ivan (1561-1619) [1619]: Directio Methodica processus iudiciarii iuris consuetudinarii Inclyti Regni Hungariae, versio electronica, 154 versus, verborum 69145; 12 epigrammata, 12 capita, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [kiton-i-dir-meth.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.