Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Kitonic, Ivan (1561-1619) [1619]: Directio Methodica processus iudiciarii iuris consuetudinarii Inclyti Regni Hungariae, versio electronica, 154 versus, verborum 69145; 12 epigrammata, 12 capita, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [kiton-i-dir-meth.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Tibi quidem, Archi-praesul amplissime, cuius si genus, et proavos, antiquissimamque prosapiam retexerim, facile omnibus testatam redderem illustris ac generosi sanguinis tui claritatem. Vidi egomet originales literas Caroli Regis Hungariae, anno 1319. datas, quibus Magistro Stephano, filio Comitis Gregorii de genere Pázmány, ob impensa maiorum ac sua obsequia, nominatim vero, quod rex ipse hastiludio cum Stephano Pázmány concurrens, tres illi dentes fortuito excusserit, tres pagos Posa, Somogi, Som, regia liberalitate donavit, qui hodie quoque a familia Pázmányána possidentur. Vidi Mathiae primi Regis fortissimi literas anni 1465. quibus Abavo tuo Andreae, ac fratribus illius, ob egregia illorum erga Regem et Coronam merita, accedente etiam intercessione Ioannis Archi-Episcopi Strigoniensis bona omnia familiae Pazmanianae, in quorum possessione progenitores ipsorum, ab antiquo perstiterant, titulo novae donationis contulit, atque confirmavit. Matrem, ex qua Te Nicolaus Pater suscepit, Margaretham Massai habuisti; Illustri illa Massai familia ortam, cui Marchiones Massae ex Italia in Pannoniam migrantes, originem dederunt. Avia, Petri Pázmány viri magni coniunx, Catharina Csaki fuit, germana soror Nicolai Csaki, filia Gabrielis, antiquissimae nempe ac clarissimae familiae surculus, ex qua ante annos quadringentos, non unum fuisse constat Transylvaniae Vaivodam. Avi tui mater Ioannis Pázmánni coniunx, Catharina Artandi fuit, Blasii illius ac Pauli Artandi soror, quos per summam crudelitatem, Aloysius Grittus, Budae occidi iussit, ea solum de causa, quod domui Austriacae, ac Regi Ferdinandi potius, quam Ioanni Zapoliano, adhaesissent. Haec, atque alia gentis tuae decora, non vano a me rumore hausta, sed ex vetustis, ac originalibus tabulariis eruta recensere, ac oratione exaggerare, quin et ad eum usque, fortasse Pázmánnum, qui Sancto Stephano Primo Regi nostro, rem Christianam in Hungaria fundanti, e Germania auxilio accurrit, generis tui originem transcribere possem. Sed cum genus, VII et proavos, et quae non fecimus ipsi, vix ea nostra putem, ea lubens praetereo. Ego in te, quae ita tua sunt, ut partim in animo tuo, ex optima semente tecum adoleverint, et in hanc aetatis, virtutumque tuarum maturitatem pervenerunt, partim meritis tuis ita exigentibus, omnem vitam tuam exornarunt, admiror magis, quam assequor laudatione. Sicut enim pueritiam tuam ad reliquam aetatem, ita culturam tenellae mentis, ad hanc sapientiae tuae messem, cuius abundantia fortunati iam fruimur, sive gradum habuisti, sive foelix initium, cui magis, ac magis excolendae, ex patrio te solo emigrantem Austria excepit, et sicut temporum, ita solidiorum disciplinarum assessione provexit; hinc divitem illam et virtutum, et maximorum virorum Societatis Iesu Religionem, et tui percupidam, et bene praesagam praeclarorum eventuum, tanquam omnium bonorum, quae in hac vita primos obtinent thesauros ingressus, ita illis, ante coaequales tuos opulentatus es, ut Italiam, Germaniam, Hungariam, nec vicina tantum nobis regna, sed alias, remotioresque nationes, in tui admirationem excitaveris. Romae certe, eam nominis tui memoriam, atque famam adhuc iuvenis reliquisti, sive alios oppugnares literarii exercitii causa, sive temetipsum defenderes disputando, quam non nisi rari, atque doctissimi viri, consequuntur. Postea vero Graecensem in Styria magni nominis Academiam, philosophicis atque theologicis, et quidem diuturnis praelectionibus tuis, tanto fructu cumulasti, ut multos a te optimo magistro, non degeneres discipulos, tuo quasi ex sinu, tua certe ex disciplina emiseris, qui vicissim alibi, diversis scilicet in regnis atque provinciis, vel doctissimos magistros agerent, in eadem quae te aluit societate, vel alio vitae instituto, praemultis aliis prodessent Reipublicae Christianae. Auditum hoc a multis, et a magnis saepe viris, etsi neminem hominum in hac vita, ex omni parte beatum esse, intelligamus; tibi tamen fere nihil eorum deesse, quae vel ad ingenii subtilitatem, vel ad soliditatem iudicii, vel ad sermonis cultum atque elegantiam, vel ad longum rerum VIII usum atque unicam sapientiae matrem experientiam pertinerent. Quot te, et quam praeclarae tua opera, alia latina, patrii idiomatis alia, quae iam in manibus et ore etiam exterorum hominum, summa cum laude versantur, non tantum utilissimum, sed et admirandum reddiderunt Hungariae: quae sive libros tuos legat, sive te concionantem, consulentem, aut consultantem audiat, attonitis in te, tuaque doctrina, atque summorum experimentorum facillima lucidissimaque ratione, explicatrice eloquentia, cogitationibus defigitur, et sicut longi temporis inopiam, quo tibi similem non habuit, tui iam copia compensatam gaudet, ita te ad ultimam usque posteritatem, in libris tuis, factorumque tuorum memoria victurum, non falsa sperat, et iacturam vitae tuae mortalis, cuius debitum ut admodum sero solvatur, primo voto desiderat, aliquando tamen solvendum abs te timet, hac immortalitatis tuae continuatione reponit. Haec Imperatori Matthiae sicut Maiestate, ita aeterna memoria Augusto, dignam plane tanti principis sapientia causam dederunt, ut te nihil eiusmodi cogitantem, et cum significatum tibi fuisset, eousque reluctantem, donec a Supremo totius Christiani orbis Pastore, Paulo huius nominis Quinto Pontifice maximo, cui et iam pridem sacrosancte devoveras, et debitam deserebas religiosam obedientiam, obsequi iubereris, in locum magni illius, et in animis atque laudibus hominum nunquam intermorituri Francisci Forgach Cardinalis in sedem Archi-Episcopalem Metropolitanae Ecclesiae Strigoniensis collocaret; quod etsi priusquam faceret, non prius tamen quam te in Archi-Episcopum designaret, (dignum augustis annalibus monumentum) emissa certatim vota Magnatum Hungariae, quibus idem ab Imperatore demisse petebatur, accepit; ut nesciatur, optimone Imperatori citius, an optimis et dignitate primis patriae nostrae civibus, eam Deus mentem iniecerit, ut te conspirantibus votis, in Archi-Episcopum Strigoniensem deligerent?

Vade retro

Vade porro


Kitonic, Ivan (1561-1619) [1619]: Directio Methodica processus iudiciarii iuris consuetudinarii Inclyti Regni Hungariae, versio electronica, 154 versus, verborum 69145; 12 epigrammata, 12 capita, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [kiton-i-dir-meth.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.