Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Kitonic, Ivan (1561-1619) [1619]: Directio Methodica processus iudiciarii iuris consuetudinarii Inclyti Regni Hungariae, versio electronica, 154 versus, verborum 69145; 12 epigrammata, 12 capita, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [kiton-i-dir-meth.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Magna multorum est, praecipue vero Ungarorum apud Ungaros, tam aetate quam doctrina, quin et dignitate provectorum hominum, et quidem frequens illa querimonia, Rempublicam hanc nostram, eiusque tanquam politici corporis, viva membra, cives patrios intelligo, singularem in iis rebus difficultatem experiri, in quibus utilissima, imo plane necessaria esset, dicendi, agendique facilitas; hoc est, II leges nostras, quibus non tantum ut nexibus compacta est, sed et quadam quasi eucrasia, et symmetria in se ipsa temperata, sibi, et suis inter se partibus conveniens, vivisque spiritibus toto corpore diffusis, animata vivit, viretque Respublica; et si tripartito, ut vocant, ac decreto generali, tomis videlicet, codicibusque duobus contineantur, quorum illud partes atque titulos; istud vero diversorum huius Regni comitiorum generales articulos habeat, in eo tamen esse quam difficillimas, quod earundem legum, in eorum qui litigant usum transferendarum, methodum ac praxi, ab aliquo unquam conscriptam, neque legerimus, neque audiverimus; sed omnis ila prosequendi iuris, ac iudicii regula (quam non actores tantum et rei, in faciendis accusationibus ac defensionibus, sed et iudices, in ferendis deliberationibus ac sententiis sequuntur) longa observatione, ac consuetudine circumscripta, in eorum tantum animis consistat, qui longis iuris dicendi, litiumque, exercitiis, aetatem suam plerique, ad senium usque produxerunt. Hinc factum est, ut votum illud solenne, et antiquum regnicolarum omnium, inter articulos referretur, et Regi Vladislao oblatum, ab eodemque confirmatum, ac postea praelo subiectum a maioribus nostris, ad nos transmissum, et a nobis ad posteros nostros transmittendum extet decreto 3. eiusdem articulo 6. quo id magnis, paribusque desideriis, postulatum est a Rege, ut consuetudines illae, quas Regni Hungariae iudices pro legibus, et pro observatis iudiciorum processibus allegabant, constitutis ad id a Rege, et Regno maioribus iurisperitis, propositisque in pretium tam praeclarae operae ac laboris, profusis impensis conscriberentur, quibus Regis et regnicolarum calculo approbatis, discutiendarum omnium causarum, ferendarumque deliberationum, ac sententiarum fluxus, velut alveo quodam, continerentur. Ad quid enim scribuntur leges, si eas ad rem nostram accommodandi, applicandique normam non habeamus? Quae si literis consignetur, quis non videt quantum lucri adferat, et operae, et temporis, illis dico omnibus, qui publicae utilitatis ac iustitiae amore, addiscendique iuris patrii desiderio III tenentur, et flagrant? Si vero perpetuo in mentibus tantum eorum quasi delitescat, qui longo illam et tempore et labore partam, nunquam semel universam sed aliquid tantum aliquando ex illa proferunt audientibus; quis vicissim neget, multum morae quin et remorae iniiciendum illis, qui hunc iudiciorum computum, pleno voto sunt decursuri. Expertum me plane ingentem hanc difficultatem, profiteor; non in ingressu tantum, sed et in processu studii istius civilis ac iuridici, atque ideo toto eo tempore, annis videlicet plus minus triginta, quibus illi operam atque industriam meam addixi, illum principali curae meae scopum posui, ut non tantum leges, sed et legum usum, qui diuturna consuetudine, et observationibus, veluti canalibus quibusdam hauritur, et ipse aliquando caperem, et postea transfunderem in alios, eius rei et capaces, et cupidos: neutrum, quo mihi magis prodessem, quam aliis, illis singulariter, qui quasi prae foribus tribunalium avida expectatione praestolantur introitum, et ab ingressu ad interiora penetraturi, gratam habent directionem; his enim mea haec desudat industria, non illis, qui iure dicendo ad multam iam et aetatem, et doctrinam, et experientiam pervenerunt. Hac ego mente, hoc fine cogitationum mearum, cum non tantum iurisperitorum, qui aliis docendis apti essent, aliorum post alios morte, sed et temporum iniuriis, praecipue bellorum, quibus ab immanissimo communique Christianorum, et vicino hoste, Regnum hoc, veteri odio frequenter affligitur, interruptis iudicia administrandi commoditatibus, et inter arma, alto legum silentio seriem, ac iudiciorum filum intersecante, et evertente tribunalia, facile in oblivionem veniant, si non conscripti extent tenores, in foro procedendi, magnis certe diurnis ac nocturnis conatibus, ad eos me labores defixi, quibus in rem meam, et quorum iam memini, omni qua possem diligentia conscriberem, quicquid ubique, sed praecipue tribus iudiciis, (ut vocant) Octavalibus, quibus celebrandis reducta iam per Augustos Rudolphum et Matthiam, universali pace, qui omnium in iure peritissimi habebantur, convenerant, attenta IV animadversione, observavi; sive illud ad literas iuridicas, (stylum vulgo nominant) sive ad eas consuetudines, quae nulla lege scripta, nullo praedictarum literarum tenore comprehenduntur, sed tantum a maioribus nostris, per exercitia, per memoriam, et per manus traditas accepimus, pertineret. Sed et illa, quae ex Decretis, et Tripartito huc contuli, sub notis propriorum locorum, ex quibus deducta sunt, etsi sparsim in illis reperiantur, quia tamen, et partium inter se convenientium, sibique mutuo deservientium combinatione, cum reliquo huius libri corpore coaluerunt, spero non fore ingrata, sicut neque illam, verborum atque terminorum explicationem eorum item, quae ambigua esse possent, distinctionem, quam etsi non ad limam, neque ad rigorem philosophicarum in definiendis distinguendisque rebus observationem, examinaverim; instituti tamen operis explicationi, et legentium captui, sufficientem esse existimavi. Scimus causam esse omnis iudicii materiam, quae et ab iis, qui litigant, agitatur; et a iudicibus sumitur in deliberationem; realis illa sit, an personalis, octavas et illas an ad breves, vel generales, an ad universalia Regni comitia, pertinens, vel sit extraordinaria, an privilegiata absolute, et pro quibuscunque personis, vel pro aliquibus tantum, quo ordine inchoanda, et quibus diebus prosequenda; pro diversitate item iudicum, ut vocantur, Ordinariorum, qui plures sunt, cui quae causa competat discutienda, haec et alia de iure, de lege, de moribus, de consuetudine, de iustitia, de fisco, et de pauperibus, quorum magna in iudiciis ratio habenda est, omnia qua potui dicendi brevitate et facilitate sum complexus; ea consilii mei ratione, a Canonico, et Iure Caesareo quaedam mutuatus, quod cum ex illo utroque iuris nostri municipalis originem habeamus, magnam illa huic lucem, quin etiam in iis rebus, quae in hoc iure nostro desiderantur, supplementum sint allatura; subservient etiam legum Hungaricarum studiosis, et in foro spirituali apud domesticos, et tam in illo, quam in civili etiam apud exteras nationes. Totum autem hunc librum, in duodecim capita, V ea vicissim in certas quaestiones distribui, neque illum qui in foro spirituali, neque illum qui in comitatibus iudiciorum processus haberi solet, negligendo, quo in omnibus Tyrones, quorum gratia haec scribuntur, si non perfectam, quam mihi promittere non ausim, saltem aliqualem, quam facere conatus sum, viam habeant, in iudiciis procedendi. Cui adiunxi centuriam certarum contrarietatum, et dubietatum, ex Decreto Tripartito desumptarum, et resolutarum, propter materiae convenientiam. Unde nemini arrogans, nemini temerarius videri debeo, quod ego, qui et ingenio, et literaria huius generis exercitatione, multis me et inferiorem esse, et multa illis debere profiteor, et defero, quam libentissime; haec iurium nostrorum rudimenta, tenui delineata et adumbrata tantum penicillo, communia illis facere voluerim, qui in foro nondum versati, a limine tantum ingressuri et progredi cupiunt, et ex istis progrediendi capient primordia. Verumenimvero cum certum id apud me, atque indubitatum habeam, hac opella mea, in lucem prodeunte, diversorum me iudiciorum aleam subiturum; eorum scilicet hominum, qui sibimet, et suo ingenio, vel genio potius adblandientes, sua semper fovent et collaudant, aliena carpunt et vituperant, ut ipsorum censura salva et superstite, aliorum labores intereant, et a prima luce, quam viderunt, statim in profundissimas tenebras, et in obscurissimam oblivionis noctem demergantur; eius mihi patrocinii securitas quaerenda fuit, cuius auspiciis, veluti tutelari umbone protegerer, et obiecta invidentium, aestiva magni nominis, et favoris umbra, tutus essem et ego, et hoc quicquid est laboris literarii. Hac spe, hoc desiderio, librum hunc vobis inscripsi, et nomina illi vestra praescripsi, viri illustrissimi, ut ab illis et defensionem habeat, et ornamentum; illam, quo minus ab adversariis impugnari; hoc quo magis placere possit, ab ipsa fronte legentibus. Neque haec irrito meo voto, est enim vobis et authoritas prona et prompta ad defendendum, et splendor, tam nativus, quam qui in vos ab Austriaco Augustoque Sole, merito vestro effusus est, ad irrradiandum perennante fulgore.

VI
Vade retro

Vade porro


Kitonic, Ivan (1561-1619) [1619]: Directio Methodica processus iudiciarii iuris consuetudinarii Inclyti Regni Hungariae, versio electronica, 154 versus, verborum 69145; 12 epigrammata, 12 capita, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [kiton-i-dir-meth.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.