Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Kitonic, Ivan (1561-1619) [1619]: Directio Methodica processus iudiciarii iuris consuetudinarii Inclyti Regni Hungariae, versio electronica, 154 versus, verborum 69145; 12 epigrammata, 12 capita, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [kiton-i-dir-meth.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
QUAESTIO VIGESIMA OCTAVA.
Qui repellendi sunt a vero Iudicio? Hi Tres. Calumniator a calumniando, id est, decipiendo dictus; qui falsa crimina intendit, et convictus punitur poena talionis Iure Canonico; ast Iure nostro, videtur 250solum poena Emendae linguae, vel quod idem est, poena indebitae actionis puniendus. Ubi Nota, quod hic Calumniator, non dicitur a proprie dicta Calumnia, de qua
dictum est supra quaest. 16. cap. 9. sed ab ea, quae
generalissime sumitur, et est infida advocatio eius, qui pecuniam, vel
quodvis emolumentum accepit, ut alicui negotium agendo, defendendoque
faceret, et tamen non fecerit. Cuius poena apud Romanos olim de Lege
Remmia fuit, inustio literae K. vel C. in fronte.
Praevaricator, a praevaricando, id est transgrediendo limitem
iustitiae, dictus est, qui et Collusor quoque dicitur, est is, qui vera
crimina abscondit, vel qui simulat unam partem diligere, et adiuvare; et
tamen alterum adiuvat, prodita causa sui Principalis, dum scilicet proprias
eius probationes dissimulat, falsas vero Rei excusationes admittit, ut ab
impetitione Actoris absolvatur. Et Iure Canonico, punitur extra ordinem;
nostro autem illi poena Aucariorum, si Iuramento calumniae
astrictus fuerit, et Canonico, non impetrata abolitione, quae est venia, seu licentia omittendae accusationis, a Iudice sponte data, vel impetrata; quae tamen in Iure nostro, non est necessaria, et punitur in maleficiis infamia; ac in Iudicio Ecclesiastico, in quinque libris auri 2. quaest. 3. Nostro autem Iure, si Actor actionem suam, prosequi noluerit, tunc Reus se ex paribus illius, simpliciter absolvi faciet, convincendo ipsum Actorem, in iudicio Regali, et amissione causae. 2. tit. 86. quam si resumere voluerit, non nisi per gratiam Novi iudicii, id postea facere poterit.
Kitonic, Ivan (1561-1619) [1619]: Directio Methodica processus iudiciarii iuris consuetudinarii Inclyti Regni Hungariae, versio electronica, 154 versus, verborum 69145; 12 epigrammata, 12 capita, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [kiton-i-dir-meth.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.