Kitonic, Ivan (1561-1619) [1619]: Directio Methodica processus iudiciarii iuris consuetudinarii Inclyti Regni Hungariae, versio electronica, 154 versus, verborum 69145; 12 epigrammata, 12 capita, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [kiton-i-dir-meth.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Haec quinque nimirum. Primo, nunquam sine mandato, hoc est, vel
Procuratoriis vel Revisionalibus, vel autem Plenipotentialibus literis,
prouti scilicet causae meritum postulabit, ad agendum accedet, art.
34. anni 1575. quia alias in Emenda linguae
convincetur; veluti et Franciscus Pinkoczi Eperiessini, Anno
1611. Et si pro Actore fuerit, causam amittet, ipsumque
principalem suum, in Iudicio Regali convinci faciet, et In-causam-attractum
absolvet. 2. tit. 86. Si autem pro Reo egerit, ipsius quoque
causam amittet: ergo cautus sit, tam pro se, quam pro illis. Secundo, Legem
si quam habet, in scripto Iure Tripartiti, vel Maioris decreti proponet,
quam Iudex ex officio suo, scire, et interpretari debet; quia teste
Cicerone pro Cluentio; Iudices sunt
interpretes legum, ac veluti lex ipsa loquens, ut idem 3. de
Legibus inquit. Tertio, consuetudinem (seu usum) loci urgebit, quam
Iudex, tanquam propriam loci, et sibi bene notam admittere debet. 2.
tit. 2. et in causis rusticorum, 3. tit. 29. et 30.
quae consuetudo, dicitur etiam Ius municipale, Ius positivum, et Ius
246

|