Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Kitonic, Ivan (1561-1619) [1619]: Directio Methodica processus iudiciarii iuris consuetudinarii Inclyti Regni Hungariae, versio electronica, 154 versus, verborum 69145; 12 epigrammata, 12 capita, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [kiton-i-dir-meth.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

QUAESTIO VIGESIMA SECUNDA.

Sed tamen quae qualitates in Iudice, ex multorum traditionibus, requiri videntur?

Hae quinque. Primo, ut sit Sapiens, id est, vel naturali quadam prudentia, vel literali scientia praeditus, qua leges intelligat, et sciat verum a falso, et falsum a vero discernere. Secundo, ut sit timens Deum, semperque in omnibus Actionibus suis, ante et supra omnes leges, Deum prae oculis habeat, ne quid huiusmodi committat, quod contra Deum foret. Tertio, ut sit verax et iustus, ne legem in reprobum trahat sensum, et ne sibi inde commodum aliquod, seu gratiam, vel favorem quaerat; sed veritatem et iustitiam amet, nec ulla ratione sese a limite illius, usquam patiatur amoveri. Quarto, ne sit avarus, quia avaritia munera affectat, et quo affectus ducit, eo facile mens et ratio deviat, et aberrat, in peccatumque prolabitur, quae quatuor qualitates, continentur in consilio Iethro, dato Moysi, Exod. 18. (dum inquit.) provide de omni plebe sapientes, et timentes Deum, in quibus sit veritas, et qui oderint avaritiam.

242

Quinto et ultimo, nihil faciat prece, precio, timore amore, vel odio, non personam aspiciat divitis, vel potentis, neque pauperis in iudicio miserebitur. Exod. 23. sed recto tramite in omnibus, et contra omnes procedat, necesse est. Prolog. cap. 6. Sicque Dei, et hominum legem adimplebit. Super quibus refert Sylvius, Magnanimum illum Alphonsum Aragonum et Siciliae Regem, ante annos 176. dixisse: Quod si tempore veterum Romanorum vixisset, se constructurum fuisse, contra Curiam, templum Iovi Positorio, in quo Senatores, priusquam in Senatum venirent, odium, amorem, ac privatos affectus omnes deponerent. Et Gell. lib. 14. cap. 4. Iudicem ex Iustitiae imaginis significatione, intelligi voluit, sanctum, severum, incorruptum, inadulabilem, contraque improbos, nocentesque immisericordem, atque inexorabilem, erectumque et arduum, ac potentem, vi et maiestate aequitatis, veritatisque terrificum; quia Iustitia forma, filoque virginali, aspectu vehementi et formidabili, luminibus oculorum acribus, neque humilis, neque atrocis, sed reverendae cuiusdam tristiciae; dignitate pingi solet. Areopagitae autem Athenis, in Areopago vico existentes, noctu absque luce iudicabant, ut neque videre, neque attingere possent, indeque postea caeci et manci dicebantur; et in multorum consistoriis pingebantur. Imovero exordiis et epilogis orationum, Causantibus uti, non permittebant, ne iis animi ipsorum in contrarium demulcerentur.

Denique Philippus Macedonum Rex, Alexandri Magni Pater, semper querulanti unam aurem accommodabant, et alteram obstructam, alteri parti synceram servabat. Unde apud nos quoque iam dici solet; Audi Et Alteram Partem, etc. Tantum in illis naturalis luminis puritas valebat, et adeo huiusmodi affectus exosos habebant? De quibus etiam supra quaest. 2. cap. 8. Romani autem caput velabant, ut refert Cicer. pro domo sua, et Livius. Quos iam ex Christicolis, soli Domini Bohemi imitantur, qui in

243

criminalibus, nigro velo oculos obvelantes, et hominis cranio dextram imponentes, Iudicium pronunciant, etc. Quibus Tholossan. lib. 4. cap. 5. de Repub. et Osorius lib. 7. de Regis institutione. Aliique morales, addunt alias Sex valde exemplares, et mire aedificativas qualitates; nimirum ut sit, aetate venerandus, iudicio maturus, moribus et vita decorus, authoritate gravis, loquela placidus, et actu moderatus: siquidem tritum est illud vulgare proverbium.

Regis ad exemplum, totus componitur orbis.

Sic: Iudicis acta solet civica turba sequi.

Vade retro

Vade porro


Kitonic, Ivan (1561-1619) [1619]: Directio Methodica processus iudiciarii iuris consuetudinarii Inclyti Regni Hungariae, versio electronica, 154 versus, verborum 69145; 12 epigrammata, 12 capita, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [kiton-i-dir-meth.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.