Kitonic, Ivan (1561-1619) [1619]: Directio Methodica processus iudiciarii iuris consuetudinarii Inclyti Regni Hungariae, versio electronica, 154 versus, verborum 69145; 12 epigrammata, 12 capita, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [kiton-i-dir-meth.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Duo habent Vice-gerentes, Dominus Palatinus, Vice-Palatinum, et Dominus Iudex
Curiae, Vice-Iudicem Curiae; omnes autem habent suos Magistros
Protonotarios, videlicet Dominus Palatinus unum suum, Dominus Iudex Curiae,
similiter unum suum, et Dominus Personalis praesentia duos suos; ac quando
etiam Locumtenens suae Maiestatis Regiae, persona Spiritualis erat, et ille
quoque habebat suum, ita ut universe quinque fuerint. Quod autem Magistri
Protonotarii, semper Iudiciis Octavalibus, integro numero interesse debeant,
patet ex art. 34. anni 1545. de quibus ulterius, et modo
celebrandi Iudicia citra omnium favorem, atque immutationem antiquarum
consuetudinum, et Iurium Regni, uti iam dictum est proxime. vide 1.
Vlad. art. 10. Item quod iidem Magistri Protonotarii in hospitiis
iudicare non possint. 6. Matth. art. 20. et 1. Vlad. art.
69. Similiter et Vice-gerentes semper Iudiciis Octavalibus, penes
dictos Magistros Protonotarios, interesse debent, citato art. 34. anni
1545. Licet fortassis etiamsi Domini Praelati, vel Barones
abfuerint, Iudicia nihilominus celebrari poterunt. art. 22. anni
1566.

|