Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Kitonic, Ivan (1561-1619) [1619]: Directio Methodica processus iudiciarii iuris consuetudinarii Inclyti Regni Hungariae, versio electronica, 154 versus, verborum 69145; 12 epigrammata, 12 capita, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [kiton-i-dir-meth.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
QUAESTIO SECUNDA.
Quid est igitur Executio? 222Est latae iam definitivae et pronunciatae sententiae sive rei adiudicatae, quae iam Veritas dicitur, finalis impositio, cum usu bonorum Actori acquisitorum, et ademptione eorundem ipsi Reo, poenaque si aliquando ei annexa fuerit, qua peracta, dantur Actori literae Relatoriae, seu Recaptivatoriae dictae, pro perpetuo privilegio. Ubi Nota. Primo, quod finitis huiusmodi causis, seu per sententiam finalem conclusis, omnes Iudices tam saeculares, quam spirituales; universa birsagia, seu onera, in causis coram ipsis vertentibus aggregata, exigendi liberam habent facultatem. Et Primo quidem de sua portione, parti adversae satisfactionem impendere debent. 1. Vlad. art. 66. et 2. eiusdem art. 12. Item 6. Sigis. art. 3. et 7. Item 6. Matth. art. 52. Secundo, quod Rex huiusmodi processum Iuris non impediat; et mandata in contrarium ad impediendum data non serventur. 3. Matth. art. 12. et art. 25. anni 1566. ac art. 6. anni 1608. et art. 34. anni 1613.
Kitonic, Ivan (1561-1619) [1619]: Directio Methodica processus iudiciarii iuris consuetudinarii Inclyti Regni Hungariae, versio electronica, 154 versus, verborum 69145; 12 epigrammata, 12 capita, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [kiton-i-dir-meth.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.