Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Kitonic, Ivan (1561-1619) [1619]: Directio Methodica processus iudiciarii iuris consuetudinarii Inclyti Regni Hungariae, versio electronica, 154 versus, verborum 69145; 12 epigrammata, 12 capita, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [kiton-i-dir-meth.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

CAPUT DECIMUM. / De Executionibus, Executoribus, Iudicibus, Actore, Procuratoribus, et Reo.
QUAESTIO PRIMA.

Cur hoc loco sequi debent Executiones?

Quia posteaquam actum est de causis per omnia Iuridica remedia, et eae iam in angustam omnino rem adiudicatam quae sententia dicitur deductae sunt per Actorem, ne frustra sibi magni et diuturni suscepti labores, ac graves expensae cedant; necessarium plane, et iuribus ac consuetudinibus Regni consentaneum est, ut quae Iudicialiter decernuntur, ea debitae quoque Executioni demandentur; quia alioqui frustra celebrarentur fierentque iudicia. 6. Vlad. articul. 1. Ludov. II. art. 41. anni 1518. et art. praecedenti 4. Item art. 29. anni 1543. et art. 28. anni 1567. Et ut cuiusdam Iurisconsulti apophthegma iactatur; lex sine Executione, esse velut campana sine pistillo, vel potius ropalo. Etiam cum brachio Regali art. 30. anni 1546. amotis quorumvis supplicationibus, et prorogationum impedimentis, et art. 17. anni 1548. quo et fides, ac obedientia Regi, et pax, ac tranquillitas Regnicolis praestetur.

QUAESTIO SECUNDA.

Quid est igitur Executio?

222

Est latae iam definitivae et pronunciatae sententiae sive rei adiudicatae, quae iam Veritas dicitur, finalis impositio, cum usu bonorum Actori acquisitorum, et ademptione eorundem ipsi Reo, poenaque si aliquando ei annexa fuerit, qua peracta, dantur Actori literae Relatoriae, seu Recaptivatoriae dictae, pro perpetuo privilegio.

Ubi Nota. Primo, quod finitis huiusmodi causis, seu per sententiam finalem conclusis, omnes Iudices tam saeculares, quam spirituales; universa birsagia, seu onera, in causis coram ipsis vertentibus aggregata, exigendi liberam habent facultatem. Et Primo quidem de sua portione, parti adversae satisfactionem impendere debent. 1. Vlad. art. 66. et 2. eiusdem art. 12. Item 6. Sigis. art. 3. et 7. Item 6. Matth. art. 52. Secundo, quod Rex huiusmodi processum Iuris non impediat; et mandata in contrarium ad impediendum data non serventur. 3. Matth. art. 12. et art. 25. anni 1566. ac art. 6. anni 1608. et art. 34. anni 1613.

QUAESTIO TERTIA.

Quotuplex esse solet?

Duplex. Alia enim fit immediate de Curia suae Maiestatis Regiae, in iis causis, quae vel ibi inchoantur, et debito fine clauduntur. Vel autem eo per viam Appellationis deducuntur, et statim revisa Appellatione, si nulla annexa habuerint birsagia, quae Iudicibus pedaneis, sive prioribus cederent, ad Executionem per Regium, aut Palatinalem homines, de dicta Curia Regia cum testimonio alicuius Capituli, vel Conventus, qui Fide dignitates dicuntur, (aut etiam per eundem Magistrum protonotarium passim) ad partes exmittitur. 1. Vlad. art. 53. et 6. Matth. art. 10. Item 2. Vlad. art. 9. Alia autem mediata, quae fieri solet in partibus, per Comites, Vice-Comites, ac Iudices Nobilium, reportata per

223

Actorem a superiori Iudice, de Curia Regia, revisa iam Appellatione, in literis Remissionalibus ipsius Iudicis ad exequendum extradatis, ex eo, quod birsagia ipsis cedentia in se contineat. 3. tit. 7. Vide supra quaest. 7. cap. 8.

QUAESTIO QUARTA.

Daturne aliquando aliqua Excusatio contra huiusmodi sententiarum Executionem?

Datur clausula iustificatoria in literis Iudicialibus, et sententionalibus, ex iis confectis huiusmodi, (si se rationabiliter excusare non poterit.) Haec autem rationabilis excusatio fit ex eo, quod talis Reus in praesentiam Iudicis sui, venire, non potuerit, vel propter vehementem aquarum inundationem, vel gravem infirmitatem, vel invincibilem inopiam, vel latrones in via latentes, et similes casus dummodo probabili documento fulciri possint; alioqui nisi onus Iudiciorum, et sententiarum depositum fuerit, Executio ipsa fieri debet, etiam quo ad capitis poenam, non obstante Nobilitatis praerogativa. 2. tit. 59.

QUAESTIO QUINTA.

Quomodo haec per Comites, vel Vice-Comites fieri debeat?

Sic videlicet, quod reportata per Actorem remissione, sive literis Adiudicatoriis remissionalibus, de Curia Regia emanatis, debet idem Actor, huiusmodi Comites vel Vice-Comites, ac Iudices Nobilium, in quorum praesentiam rursus causa remissa est, cum praetactis literis Iudicis remittentis, requirere, petereque ut sibi infra quindecim dies Executionem faciant, 1. Vlad. art. 73. et 75. Verum quia Vice-

224

Comites post constitutionem sequentem. 2. Vlad. art. 16. et 17. nullam Executionem ipsi soli, et propria authoritate, seu motu ipsorum facere possunt, nisi de sedibus Iudiciariis Comitatuum exmittantur, cum literis Universitatis Comitatus, (vel etiam Regnicolarum in Sclavonia art. 9. anni 1492.) exmissoriis. Ideo huiusmodi literae Remissoriae, Iudicis remittentis, non ad ipsos solos praecise, sed ad sedem Iudiciariam Comitatuum, vel Banalem, dari et expediri debent, ut praesentatis ipsis ibidem, postea dicti Vice-Comites exinde exmittantur. Vel etiam per testimonia Capituli, aut Conventus, et Regios, aut Palatinales, ac etiam Banales homines, huiusmodi Executio fieri debeat.

QUAESTIO SEXTA.

Sed quae poena statuta, si Vice-Comites huiusmodi Executionem facere noluerint?

Evocati ad tricesimum secundum diem, a die Evocationis in Curiam Regiam, in praesentiam scilicet Iudicum Regni ordinariorum, ac potissimum eiusdem, cum cuius huiusmodi literis Remissoriis, requisiti fuerunt, extra omnem seriem regesti, si culpabiles reperti fuerint, convincuntur in centum florenis, inter Iudicem, et Actorem dimidiandis; ac insuper in damnis et expensis, in prosecutione huiusmodi factis et perpensis solummodo eidem Actori persolvendis eo facto; 5. Vlad. art. 9. Licet antea solummodo in viginti quinque marcis gravibus, per Iudicem, cuius mandatum executi non fuerant, indilate et irremissibiliter exigendis, convincebantur, eo ipso facto. 1. Vlad. art. 73. Et recentiori iam lege in ducentis florenis, et privatione officii mulctantur, Infamiaque notantur, art. 78. anni 1563. Ubi idem Nota, de expensis, quod et quaest. 26. cap. 6. dictum est, nisi ex eo, quod haec lex sit specialis, exsolvi debeant.

225
QUAESTIO SEPTIMA.

Item, quae poena quoque iis sancita, si qui eosdem in tali Executione turbaverint?

Si qui Vice-Comites turbaverint, in prosecutione huiusmodi Executionis Iustitiae, et illos, vel alterum eorundem, verbali dehonestatione, aut alia iniuria, vulneribusque seu verberibus affecerint, aut eum, sive eos neci tradiderint; eadem Regula contra illos malefactores observetur, qualis de turbatoribus hominum Regium, ac testimoniorum Capitulorum, vel Conventuum. 2. Vlad. art. 16. et infra quaest. 9. huius . Et alias quoque qui eos in Executionibus Comitatuum turbaret, quo minus ipsam exequi possent, talis scita prius mera rei veritate, Nota infidelitatis mulctatur. Si servi, vel rustici fuerint, ipsos Domini eorum, sub poena viginti quinque marcarum, in manus Comitis, ad dignam eisdem poenam infligendam, dare teneantur. Et insuper de innocentia, quod scilicet non de eorum voluntate, et commissione id actum fit, iuxta Regni consuetudinem, se expurgare debeant. Et si servi, vel rustici perpetrato facinore affugerint, Comes illos perquirat, et nihilominus sic etiam Domini eorum, ut praefertur, de innocentia, se purgare teneantur. 6. Matth. art. 67. et 1. Vlad. art. 75.

QUAESTIO OCTAVA.

Similiter quae poena etiam iis decreta, qui pro homine Regio, aut Palatinali, in huiusmodi literis Executionalibus inscriptus fuerit, et Executionem facere noluerit?

Quicunque Nobilis per alium, seu alios quoscunque mediantibus nostris Regiis, vel aliis consuetis literis,

226

nomen suum continentibus, pro homine Regio, cum testimonio alicuius Capituli; vel Conventus, requisitus; onus huiusmodi processus assumere, et exequi recusaverit, in birsagio consueto trium marcarum per Comitem Parochialem, indilate exigendarum, convincatur eo facto. 6. Sigis. art. 8. Item 1. Vlad. art. 43. et 58. Quanquam tenor Praeceptoriarum superinde emanandarum contineat, in uno certo et brevi termino, per vos partibus praefigendo, et eisdem ad instantiam Exponentis, coram vobis accersitis, si et in quantum ipse exponens, eosdem T. et T. tanquam homines Regios, ad huiusmodi Statutionem bonorum, seu Executionem rite et legitime peragendam admonuisse, vocasseque, et vigore literarum Introductoriarum et Statutoriarum legitime requisivisse, ipsosque T. et T. ad ipsam Executionem legitimam peragendam, ire et proficisci recusasse, sufficienti documento, comprobare potuerit: Ex tunc onus singularum trium marcarum gravis ponderis, singulos duodecim florenos facientes ab eisdem T. et T. per omnia oportuna et Iuridica remedia, ac gravamina, (servatis tamen Iuridicis processibus) modis omnibus exigere debeatis et teneamini, secus non facturi. Stylus. Vide supra quaest. 17. cap. 7. in diversa forma, et diversa re. Ubi Nota, quod praemissa clausula inter parenthesim, videtur ex Stylo superflua, ideoque tollenda, quia praecedens clausula: per omnia oportuna et iuridica remedia ac gravamina, videtur ipsi esse contraria.

QUAESTIO NONA.

Quae poena statuta, turbatoribus hominum Regiorum, vel Palatinalium, et testimoniorum Capituli, seu Conventus?

Haec nimirum, quod si quispiam homines Regios, vel Palatinales, aut testimonia Capitulorum, seu Conventuum,

227

in huiusmodi Executionibus, vel etiam aliis, quapiam iniuria, vel verbali dehonestatione, affecerit; in una marca auri, septuaginta duos florenos faciente: Si vulneribus, vel verberibus, in facto potentiae, et sententiae capitalis: Si denique mortem eis, vel alteri eorum intulerit, in Nota perpetuae infidelitatis, condemnetur. 2. Vlad. art. 9. et 1. tit. 14. Imo vero tales, iuxta contenta generalis Decreti, puniri debent ita, ut etiam Gratia Regia ipsis suffragari nequeat. art. 32. Novizol. anni 1543. Et qui Iudiciis ac Iudicibus Regni non parent, in personis et bonis puniuntur. Poson. art. 31. anni 1546. Si autem haec Coloni fecerint, Domini se superinde iuramento expurgent, et ipsi Coloni proscribantur; ac si profugerint, perquirantur ab illis, in quorum bonis fuerint, et si eos statuere non possent, in homagiis ipsorum convincantur, salva poena malefactoribus infligenda. Ibidem.

Ubi Nota, quod aliter etiam Executioni se opponens; extra modum Repulsionis, poenam Decreti incurrit, uti supra quoque dictum est, quaest. 21. cap. 5.

QUAESTIO DECIMA.

Quales Personae debent esse, quae de Capitulis vel Conventibus, ad Executiones exmittuntur?

Debent esse de Capitulis ad minus Canonici, aut personae in beneficiis et officiis constitutae. De Conventibus vero Monachi Conventuales Sacerdotes; non autem rectores altarium, vel Capellani, vel Scholares, aut mendicantes, et quidem seriatim debent transmitti. 6. Matth. art. 10. et 1. Vlad. art. 43. Et dicuntur Fide dignitates , quia ex publica Regni constitutione, ita privilegiati sunt, quod fide digni habeantur, ut patebit quaestione sequenti.

228
QUAESTIO UNDECIMA.

Quomodo referenda est Executio, per Regium vel Palatinalem homines, et testimonium Capituli, seu Conventus?

Antiquitus, dum quis in Capitulum, vel Conventum recipiebatur, tempore huiusmodi suae receptionis, (vel etiam priusquam ad aliquas executiones exmittebatur) iuramentum praestare solebat, quod omnes, quascunque esset aliquando peracturus, vel perageret Executiones, iuste peragere vellet; neque postea tempore talis reportatae executionis, ipse amplius (sed solum homo Regius, aut Palatinalis) deponere solebat; prout hoc antiqua decreta Regni, manifeste ostendunt, 6. Matth. art. 10. et 1. Vlad. art. 43. Ex quo tales personae Capitulares, seu Conventuales, Fidedignitates quoque vocantur; ut proxime praecedenti quaest. dictum est.

Verum iam nova lege et statuto sic constitutum est; ut imposterum semper Relationes ipsae, quarumcunque Executionum, per Ipsos Regium vel Palatinalem homines, et testimonium Capituli, sive Conventus (absentibus, et non praesentibus partibus, ut vult Decius in suo Syntag.) sub iuramento referantur, atque in literis quoque Relatoriis semper specificetur, quod talis Relatio, sub iuramento fuerit facta. Quae constitutio, prioribus Relationibus non derogat, quia constitutiones futura litigant, et non praeterita. 2. tit. 2. Et si Capitulum vel Conventus iuramentum, modo praemisso, exigere neglexerit, punietur, et ipsa Executio sine iuramenti depositione, relata vana erit et irrita. art. 50. anni 1559.

Ubi Nota, quod si aliquando, (prout res humanae sunt caducae et fluxae, quae posteaquam parum effloruerint, vicissim deflorescant, ac intereant) alter executorum morte praeveniretur, ut huiusmodi Executionem referre non posset: ne tali casu principalis Iure suo destituatur, inductis in

229

Capitulum, vel Conventum, vigore mandati alicuius Iudicis ordinarii, vicinis et commetaneis, qui tali executioni interfuerunt, poterunt ii, ipsam, penes alterum superviventem Executorem, sub iuramento referre. Quae hoc modo quoque relata, robur suum habere consuevit, praesertim in statutionibus, et aliis, in quibus Vicini et Commetanei interesse debent. Atque sic legum indigentiae, invicta succurrere solet necessitas.

QUAESTIO DUODECIMA.

Quid salarii debent habere in diem huiusmodi Executores?

Regius, sive Palatinalis homo, et testimonium Capituli aut Conventus, in singulos dies, per denarios viginti quatuor art. 74. anni 1609. Vice-Comes autem, ubi nullum birsagium habere poterit, in singulum diem florenum unum, Iudices Nobilium vero, et Iurati assessores, per singulos dies, singulos denarios duodecim. art. 75. praenotati anni 1609. et antiquitus iam, art. 37. anni 1547. ac 6. Matth. art. 75. De Iudicibus Tabulae vide infra quaest. 18.

QUAESTIO DECIMA TERTIA.

Quid est Iudex, et unde dicitur?

Est persona, et ex suis dotibus satis idonea, et publica authoritate, omni ad id iurisdictione aucta, ut possit quamlibet causam coram se propositam, iusto Iuris tramite, legeque et consuetudine patriae discutere, et diiudicare. Dicitur autem Iudex, quasi Ius dicens, aut Iure disceptans, id est, iudicans iuste, et secundum leges; et quod secundum allegata et probata iudicare debeat, non autem secundum conscientiam, patet in Prologo Tripart. cap. 15.

230

Ubi Nota, Primo, quod Iudices causas iudicare, et non Procuratores, vel testes agere; quodque clamor contra eos excitatus, a Rege examinari, et sontes puniri debeant. 3. Matth. art. 14. et 3. Vlad. art. 4. et 2. tit. 22. Secundo, neque praeiudicare debent litigantibus; sed tenentur partium allegationes, et responsiones, sufficienter exaudire, exauditisque et diligentes discussis, ex merito illarum, verum et iustum iudicium, et non aliquale praeiudicium pronunciare. Dicitur autem praeiudicium, quasi prius iudicatum, et sumitur tripliciter. I. Pro causae alicuius ex allegatis et responsis partium, per Iurisperitos Iudices, ordine iudiciario, legitima, et in aliis quoque semper eodem modo, observata adiudicatione; ut sunt omnes Iudiciariae consuetudines maiorum nostrorum Iurisperitorum. Et ita sumptum, non est nocivum, neque cuiquam praeiudicans, quin potius est iam lex ipsa, secundum quam et alia similia Iudicia fieri debent. II. Pro aliquali singulari, et semel tantum quorundam in iudicando, facto actu. Et ideo, cum unicuique suum sit iudicium, suopte potius quisque iudicio, quam alieno, iudicare debet. III. Pro privato Iudici affectu, quasi in contrarium iam praeiudicantis, antequam scilicet audiat legitimas facti rationes, et intelligat iustas Rei defensiones. Atque haec duo mala sunt, et semper fugienda. Unde et Cicero olim peroraturus, non abs re, semper sibi ab huiusmodi praeiudiciis demulcendo prius animos Iudicum exordiis, praecavere solebat. Tertio, an Iudex alterutri partium, vel etiam utrique consilium et informationem dare debeat? Et quod sic, multos arguere ex hoc, quod videlicet nemo melius et utilius consulere et informare possit, quam qui secundum consulta sua postea iudicabit, et sententiam proferet. Quod autem non, dicunt alii, Iudicem esse tertiam personam, inter Actorem, et In-causam-attractum, quos exaudire, neque uni magis autem, quam alteri accommodare; nedum consulere, debet; quia alioquin iam, non tres personae, prouti

231

in omni Iudicio esse deberent, cap. 13. Prologi, sed una tantum secum ipsa, pro et contra se, allegans, respondens, ac iudicans erit, quod est (inquiunt) absurdum, ac cum Iuribus Regni pugnans. Atque haec quidem ista melius, illi vero frustra in scyrpo nodum quaeritant; resoluta enim iam pridem est haec curiositas publicis Regni statutis. 6. Sigis. art. 1. et 6. Matth. art. 73. et 1. Vlad. art. 33. ubi iuramento per Iudices praestando, omnis haec favoris, iuxtaque odii suspitio, ab eis amota est. Prout et Civiles quoque strictissimo praecavere solent iuramento, in Camera Imperiali, ne id fiat, unde Maranthae part. 6. de Apellat. Docet, cum ex aliis pluribus causis Iudicem excusari, tum potissimum num. 52. quando Iudex fuit consultor tantum in aliqua causa, et votum suum propalavit, pro una parte. Aliud item est, Consilium dare, dupliciter dici; vel suggerendo, id est nutu, dicto, aut scripto, spiritum Procuratorium insufflando, vel communiter consultando, hoc est, commune Ius declarando, et obscuriorem legem interpretando. Ideoque illud semper vetari, hoc autem admitti solere; quia apud omnes nationes, in rebus dubiis, libera est semper consultatio. Quemadmodum et apud Romanos olim habebantur certi Iurisperiti, quos speciali nomine Prudentes vocabant, qui huiusmodi interrogantibus in causis eorum Iuris interpretationes, et suas opiniones dabant quae ex eo, responsa prudentum dicebantur. Iust. lib. 1. tit. 2. Quarto, an liceat item Iudicibus, aliquid a partibus accipere? Lex quidem divina, 2. paralip. cap. 19. dicit: non enim est, apud Dominum Deum nostrum iniquitas, neque personarum acceptio, nec cupido munerum. Ius nostrum, 3. Vlad. art. 4. habet; ne autem Magistri Protonotarii, muneribus corrumpantur, iurent; et promittant sub illo stricto iuramento de Rakoss, unicuique iustum, rectum, et divinum facere Iudicium, et idcirco stabit in beneplacito, cuiuslibet causantis, si illis munera dare velit, nec ne? Legistae autem omnino vetant, ob Iuris retentionem vel

232

redemptionem, aut ad corrumpendum Iudicem, ipsi munera dare; quanquam aliquando pro amicitia, esculenta, et poculenta, eaque solum, quae intra paucos dies consumantur, accipere possit. Mynsing. obs. 75. cent. 2. quae scilicet sportulis potius, quam vasis deferri solebant, unde postea huiuscemodi donaria, sportulae solum denominari coeperunt. Ideoque serio prohibent, ne Accusator; vel Reus, pendente accusatione intret domum Iudicis, ut Iudex intranti faveat, sub poena centum aureorum. Petr. Iacobus Aurelianen. in practica libellorum, Rubr. 110. Quantumve fidei tribuendum sit, huiusmodi acceptis rebus, ibidem uberius videre licet. Plato lib. 11. de legibus, capite sanciendum existimavit, si aliquis Iudex, quacunque de causa, pecuniam aut munus acceperit, teste Osorio lib. 7. de Regis Institutione. Et Ioannes Althusius in Epitome Dicaeologicae Romanae, dicit; Iudicem esse personam mediam, sine affectione disceptantem inter litigantes. Ob id, vulgarum illud cuiusdam dictum: fores domus meae, probo et improbo aeque patere, est omnino ultro etiam affectantis, rerum suarum accensationes. Quinto, quomodo exigere debeant birsagia, seu onera Iudiciaria coram se emergentia, et parti adversae satisfacere, vide supra quaest. 2. cap. huius.

QUAESTIO DECIMA QUARTA.

Qui, et quot sunt Ordinarii Iudices Regni?

Hi tres. Dominus Palatinus, Dominus Iudex Curiae, et Dominus Secretarius Cancellarius, tanquam personalis Regiae Maiestatis praesentia. art. 15. anni 1536. (qui hodie est, Dominus Archiepiscopus Strigoniensis) si praesens fuerit; sin autem non, Locumtenens illius, hoc est, qui sigillum Iudiciale Regiae Maiestatis pro tempore tenet, quem nunc Personalem vocamus. 6. Sigis. art. 1. Item 6. Matth. art. 68. et 1. Vlad. art. 33. 42. et 70.

233

et 70. Et dicuntur Ordinarii, quia quamlibet causam discutere, et ipsi soli, eorumque Vice-gerentes, ad sedem Iudiciariam intrare, et etiam alios, si quos pro testimonio, aut alia re volunt, advocare possunt, citato articulo 42. vide etiam supra quaest. 7. cap. 1. Respectu horum alii Iudices, utpote Comites, et Vice-Comites, dicuntur Inferiores, vel etiam Pedanei; aut ut Gell. lib. 3. cap. 18. Noctium Atticarum dicit, potius pedarii, sic dicti, quod olim per praesides constituti, ad discernenda minora iudicia, non vehebantur curru, sed pedibus proficiscebantur ad forum, respectu alterius curulis Magistratus, qui erat Maior, et curru vehi solebat, indeque curulis dicebatur. Vel quod ipsi sententiam non dicebant, sed ab alio dictam comprobabant, moventes se loco, et in partem eius, cuius sententiam approbabant, ambulantes. Propter quod, qui ita faciebant, ire in sententiam pedibus dicebantur, ex eoque pedanei, vel potius pedarii vocabantur. Salust. in Coniur. Catil. Ita nunc quoque dicti inferiores Iudices nostri, ab utraque hac significatione, pedanei tantum dicuntur. Tum quia per transmissionem Appellationum a se ad praefatos Iudices ordinarios, maturioris revisionis gratia, veluti ire censentur, unde et Iudicia illorum, vulgo pedes habere dicuntur. Tum quia per Executionem finaliter iam decisae sententiae ipsorum, consentire, ipsamque approbare videntur.

Ubi Nota, I. Quod isti Iudices, vel ipsorum Vice-gerentes, in celebratione Iudiciorum personaliter, (vel per suos Vice-gerentes) interesse debent, art. 34. anni 1545. II. Quod per neminem astringi debeant, in favorem alicuius, consuetudines, et communem observantiam, ac Iuris ordinem, immutare, seu perturbare debeant. 1. Vlad. art. 10. III. Quod istis Iudicibus, et aliis similibus, ac in genere omnibus potentibus, prohibetur; ne vim inferant minoribus. 3. Sigis. articul. 4.

234
QUAESTIO DECIMA QUINTA.

Qui habent ex istis Vice-gerentes, et qui etiam Magistros Protonotarios, et an semper integro numero Iudiciis interesse debeant?

Duo habent Vice-gerentes, Dominus Palatinus, Vice-Palatinum, et Dominus Iudex Curiae, Vice-Iudicem Curiae; omnes autem habent suos Magistros Protonotarios, videlicet Dominus Palatinus unum suum, Dominus Iudex Curiae, similiter unum suum, et Dominus Personalis praesentia duos suos; ac quando etiam Locumtenens suae Maiestatis Regiae, persona Spiritualis erat, et ille quoque habebat suum, ita ut universe quinque fuerint. Quod autem Magistri Protonotarii, semper Iudiciis Octavalibus, integro numero interesse debeant, patet ex art. 34. anni 1545. de quibus ulterius, et modo celebrandi Iudicia citra omnium favorem, atque immutationem antiquarum consuetudinum, et Iurium Regni, uti iam dictum est proxime. vide 1. Vlad. art. 10. Item quod iidem Magistri Protonotarii in hospitiis iudicare non possint. 6. Matth. art. 20. et 1. Vlad. art. 69. Similiter et Vice-gerentes semper Iudiciis Octavalibus, penes dictos Magistros Protonotarios, interesse debent, citato art. 34. anni 1545. Licet fortassis etiamsi Domini Praelati, vel Barones abfuerint, Iudicia nihilominus celebrari poterunt. art. 22. anni 1566.

QUAESTIO DECIMA SEXTA.

Qui, et quot Iudices Tabulae Regiae interesse debent?

Dominus Personalis, qui persona saecularis benemerita, Iurium Regni et literarum perita esse debet, cuive Regia Maiestas sigillum suum Iudiciale, cum consilio

235

Dominorum Assessorum, et Consiliariorum suorum, ad conservandum confert, 6. Vlad. art. 4. et 7. eiusdem art. 55. unus ex Dominis Praelatis, sive is Episcopalis dignitatis fuerit, sive alterius alicuius minoris, unus ex Dominis Baronibus, non tamen ordinarie Consiliariis suae Maiestatis, praefati duo Vice-gerentes, quatuor Magistri Protonotarii, quatuor Nobiles iurati, sive Assessores dicti, Iurisperiti viri, citato art. 34. anni 1545. Item duo homines Domini Archiepiscopi Strigoniensis. art. 13. anni 1557. Et in persona Fisci Suae Maiestatis Regii, Director causarum Regalium. Quorum licet consessus in Tabula fit hoc modo; in prima fronte Dominus Personalis solus sedet; ipsi a parte exteriori assident Domini, Praelatus, Baro, duo homines Domini Archiepiscopi, et quatuor Iurati Nobiles, sive Assessores, ita ut ultimo assumptus praecedat priores. Ab interiori vero parte, sive ad parietem, attingunt ipsum Domini, Vice-Palatinus, Vice-Iudex Curiae, et Magistri Protonotarii, Palatinalis, Iudicis Curiae, et duo eiusdem. Et hoc ideo, ut vel directo intuitu litigantes aspiciant, deliberationesque versa ad eos facie pronuncient, vel ne a frequentia astantium protrudantur; vel vero ne liceat partibus, vel aliis astantibus, literas, vel signaturas, coram ipsis a tergo inspicere. Ubi autem aliquis ex primariis Dominis Iudicibus Regni defuerit, sed solum Locumtenens eiusdem extiterit: tunc talis Locumtenentis Vice-gerens, et Protonotarius, Vice-gerentem et Protonotarium dicti primarii Iudicis sequitur: quia primaria semper digniora secundariis, reputantur. Ac postremo tandem, in altera fronte eiusdem Tabulae, ex opposito Domini Personalis, Director Causarum locum suum habet: Vox tamen ipsorum, primum incipit ab hominibus Domini Archi-Episcopi, postea quatuor Nobilibus iuratis, deinde a Directore, ad Magistros Protonotarios, ab his Vice-gerentes, ab illis, ad Dominos Baronem, et Praelatum, et ultimo pervenit ad Dominum Personalem, servata scilicet cuiuslibet dignitatis praerogativa, incipiendo semper

236

ab inferioribus ad superiores. Ubi vero cum Domino Palatino, sive Locumtenente Regio, et caeteris Dominis Consiliariis consederint, ibi quoque Dominus Personalis ab eodem Domino Locumtenente iussus, a suis Coniudicibus; et Dominus Locumtenens, a Dominis Consiliariis, incipiendo ab eodem Domino Personali, eo quod et is Consiliarius sit, vel quod interrogatus tantum, et non sua sponte respondere debeat, sententias rogant. Quomodo autem sententiae rogabantur apud Romanos, vide Gell. lib. 4. cap. 10. Circa quod NOTA, quod pro eo, quod hic dicitur, dicere vocem, vel votum, latine et eleganter dicitur, dicere sententiam; dicere vero diem, est certam diem Reo constituere, ut accusetur. Ast dicere causam, est cum Reus accusationibus respondere cogitur; et dicere Ius, cum Iudex Iustitiam reddit, vel ministrat; denique dicere legem, est praescribere, quid opus sit facto. Adrianus Cardin. Et si omnium voces, sive sententiae, in duas aequales partes diversae pares fuerint, illa tamen potior erit, cui Dominus Personalis subscribit. Sic et coram Illustrissimo Domino Palatino, cui similiter idem Dominus Palatinus subscripserit; quia illi sunt supremi Iudices.

QUAESTIO DECIMA SEPTIMA.

Quae poena, si quis ad haec, Officia Praelaturae, Baronatus, et Assessoratus electus, in se levare suscipereque nollet?

Si fuerit Praelatus, in Praelaturae suae, si vero Baro, vel Nobilis, in bonorum suorum amissione, condemnatur. 6. Vlad. art. 4. Vel si assumpserit, sed non advenerit, et Octavis in eisdem interesse recusaverit, nisi iusta, gravi, et notabili detineatur aegritudine, in amissione bonorum suorum, seu dignitatis et beneficii sui, et insuper in amissione sui officii Assessoratus de facto convincatur, et eo officio amplius

237

nunquam utatur, et Regia Maiestas, una cum caeteris Assessoribus, et Consiliariis suis, alium, qui videbitur, loco illius statim eligat, 6. Vlad. art. 3. Vel absente sua Maiestate, D. Locumtenens, art. 13. anni 1557. et art. 5. anni 1582.

QUAESTIO DECIMA OCTAVA.

Unde sua salaria habere consueverunt?

Ex Fisco Regio, sive ex Cameris Suae Maiestatis Regiis, Domini quidem Praelati, et Barones Consiliarii utpote Suae Maiestatis, utriusque ordinis, qui Appellationibus (ac iam Iudiciis quoque Extraordinariis, sive Fiscalibus) penes Dominum Locumtenentem, interesse debent; Item et Domini Praelatus, et Baro, in tabula suae Maiestatis Regia, in singulos dies per florenos duos. Assessores autem sedis Iudiciariae, non solum tempore ordinariorum Iudiciorum; verum etiam dum revisioni aliorum diversorum, a Sua Maiestate, Domino Locumtenenti iniunctorum negociorum necessarii adhibentur, in singulos dies, per denarios octuaginta habere solent, ex antiqua iam Camerarum consuetudine, art. 70. anni 1609. De quibus vide etiam art. 23. anni 1566. et art. 24. anni immediate sequentis 1567. Ubi tamen extra terminos Octavales, et Diaetales convocati fuerint, Domini quidem Praelati, et Consiliarii, per quatuor: Assessores vero, inter quos et Magistri Protonotarii, in Executionibus existentes fuerint, accipiunt pro labore, excepto victu, pro singulis diebus florenos 2. art. 72. anni 1609. De Iudicibus Comitatuum vide supra quaest. 12.

QUAESTIO DECIMA NONA. 238

Debentne Iudices iuramento esse astricti, et qua forma?

Debent maxime iurare, 1. Vlad. art. 33. et 3. eiusdem art. 4. Non quidem in posteriori hoc citato loco denominata forma de Rakos, de qua, ubinam contineatur, et qualis fuerit, non satis constat; neque vero forma illa, qua veteres Iudices adiurabantur, fol. 747. Maioris decreti; sed alia iam usitata, quae habetur 6. Sigis. art. 1. Item 6. Matth. art. 73. et dicto 1. Vlad. art. 33.

Verum hic non leves occurrunt obiectiones. Prima, si Iudex, secundum Deum, et Iustitiam eius, ac suum posse, ut praescripta forma continet, iudicabit, videbitur a legibus Regni exorbitare, et eae quoque ob hoc superfluae, et supervacaneae esse censebuntur?

Nequaquam, quin potius iudicando secundum Deum, quem semper prae oculis habere, (uti supra quaest. 14. huius dictum est) et eius Iustitiam, quam et alioquin ex praecepto Evangelico, ante omnia quaerere debet; illas divinae Iustitiae subiiciet, et per illam, magis eadem confirmabit Prolog. cap. 6. Siquidem finis legum est Veritas, et Iustitia; quae prima, et summa est Deus ipse, qui fallere nescit, et falli non potest, idque faciendo pro omni posse suo, (quia non est mere hominis posse adimplere legem Domini) enititur dicto Iuramento suo, satisfacere. Secunda, sed suntne leges verae (obiiciet Iudex) quod secundum eas Iudicare debeat, quia soepe videntur se aliter habere?

Sunt maxime verae, quia ex communi omnium Dominorum Regnicolarum, libero voto statuuntur, et per legitimum Principem confirmantur; ideoque quia sic placuit omnibus, pro veris haberi debent. Et si vero aliquando in particulari aliquo casu, secus fortassis apparet; in collectivo tamen sensu, et communi intelligentia, fineque ad quem ordinatae sunt, semper pro veris reputantur, nec licet illas iam

239

cuiquam rescindere, vel aliter reformare, sed secundum ipsas, necesse est omnes iudicare, et iudicari. Ibidem ad finem. Tertia instabit ulterius, ipsas multoties, conscientiam aggravare, ut praecise in Communi Inquisitione, ac etiam aliis nonnullis casibus soepe apparere solet, atque ideo quod conscientiam aggravat, non videtur esse iustum?

Negatur antecedens, quia ipsae ex se non aggravant conscientiam, sed praesupponunt talem iuraturum, vere et iuste iurare debere, et non peierare, ex quo potius sanctae et religiosae, quam onerosae et exosae esse debent. Ast si quis cauteritatam habens conscientiam illis abutitur, propter talem abusum, non sunt culpandae, quia sic optimae quaequae res, vitiabuntur propter sui abusum. Et quia Iudex, non secundum conscientiam, sed secundum allegata et probata iudicare debet. Prolog. cap. 15. uti iam dictum est, quaest. 13. praecedenti. Ideo etsi aliquando ex externis quibusdam indiciis, ei aliter apparet, non statim temere de alio iudicare debet, quia licet huiusmodi indicia, animi sint quodammodo signa, Deus tamen scrutans interiora, cor hominis intuetur, et talia foris audit verba, qualia ex intimis proferuntur. Ideoque discretus Iudex, qui interpretatur intentionem Iurantis alteri considerare debet. Quod verba debeant deservire intentioni, et non intentio verbis, 22. quaest. 5. Atque ita de occultis, etiam per Signa externa, non statim verum Iudicium ferri potest. Quarta, sed an Iudex Pedaneus potissimum, iudicabit ex bono et aequo, quod dici solet?

Non sane, nisi partibus sic omnino volentibus, seque submittentibus, ac omnibus ordinariis Iuribus et legibus se sponte abdicantibus. Quia hoc modo iudicare, est non nisi supremae potestatis, etiam leges ipsas emendantis et corrigentis, quae praescripto Iuris non usquequaque astricta est; ut summi Pontificis, et Imperatoris; sed pro re nata, liberam causarum disceptationem habet. Quod fere videtur,

240

quasi iuxta normam Lesbiam iudicare; cum enim caeteri fabri caementarii, soleant structuras suas ad normam exigere, soli Lesbii, plumbeam normam habentes, pro arbitratu suo flexibilem, et subinde mutabilem, ita ad normam structuram suam exigunt, ut interdum si lapis natura non facile ad structuram aequabilis pervicerit, normam ad structuram inflectant, et structurae normam, non normae structuram accommodent, quo scilicet opus suum consumari possit. Budaeus in princip. Annot. in Pandect. Quae sufficit in hoc loco dixisse, propter illos, qui soepe in istos impingunt casus. Plura a Theologis petant.

QUAESTIO VIGESIMA.

Quae poena Iuribus Regni statuta invenitur contra eos, qui Iudices Regni ordinarios, aut eorundem Magistros Protonotarios, vel etiam Assessores diffamarent, verberarent, vulnerarent, et interimerent?

Diffamantibus eos, quod scilicet, verum et Iustum Iudicium non fecissent; vetus lex habetur, 6. Matth. art. 54. et 1. Vlad. art. 70. qua tales diffamatores, nisi praetactam diffamationem probare potuissent, in poena talionis convinci solebant. Verberantibus autem, vulnerantibus, captivantibus, et interimentibus eos, habita superinde probatione legitima, Nota perpetuae Infidelitatis statuta habetur; 2. Matth. art. 19. et 1. Vlad. art. 70. Et de Iudicibus quoque vice versa, si quid perperam egerint. Vide 3. Vlad. art. 4. ac 3. Matth. art. 14.

QUAESTIO VIGESIMA PRIMA.

Num huiusmodi Iudices, vel Vice-gerentes eorum in causis suis, vel Dominorum suorum Iudicio interesse debeant, quaeve custodia domus Iudiciariae servari debeat?

241

Nequaquam: sed omnino iuxta antiquam in hoc semper observatam consuetudinem, exsurgere et exire debent. 4. Vlad. art. 8. et art. 13. anni 1557. siquidem nemo sibi Iudex, 2. Sigis. art. 8. et Alberti art. 24. Debent autem Iudices diligenter cavere, ut Iudicia cum honestate, gravitate, et maturitate, sine scilicet aliquo rumore, tumultu, strepitu, et turbatione celebrari possint. Quodque fores domus Iudiciariae sint clausae, et nemo nisi vocatus, multominus vero armatus intrare audeat. 6. Matth. art. 68. et 1. Vlad. art. 79. et supra quaest. 21. cap. 9. Alioquin transgressor poenam centum aureorum incurrit de facto 6. Matth. art. 65. et 67. Item 1. Vlad. art. 42. et donec eosdem exsolvat, in Turrim mancam intruditur. Ibidem.

QUAESTIO VIGESIMA SECUNDA.

Sed tamen quae qualitates in Iudice, ex multorum traditionibus, requiri videntur?

Hae quinque. Primo, ut sit Sapiens, id est, vel naturali quadam prudentia, vel literali scientia praeditus, qua leges intelligat, et sciat verum a falso, et falsum a vero discernere. Secundo, ut sit timens Deum, semperque in omnibus Actionibus suis, ante et supra omnes leges, Deum prae oculis habeat, ne quid huiusmodi committat, quod contra Deum foret. Tertio, ut sit verax et iustus, ne legem in reprobum trahat sensum, et ne sibi inde commodum aliquod, seu gratiam, vel favorem quaerat; sed veritatem et iustitiam amet, nec ulla ratione sese a limite illius, usquam patiatur amoveri. Quarto, ne sit avarus, quia avaritia munera affectat, et quo affectus ducit, eo facile mens et ratio deviat, et aberrat, in peccatumque prolabitur, quae quatuor qualitates, continentur in consilio Iethro, dato Moysi, Exod. 18. (dum inquit.) provide de omni plebe sapientes, et timentes Deum, in quibus sit veritas, et qui oderint avaritiam.

242

Quinto et ultimo, nihil faciat prece, precio, timore amore, vel odio, non personam aspiciat divitis, vel potentis, neque pauperis in iudicio miserebitur. Exod. 23. sed recto tramite in omnibus, et contra omnes procedat, necesse est. Prolog. cap. 6. Sicque Dei, et hominum legem adimplebit. Super quibus refert Sylvius, Magnanimum illum Alphonsum Aragonum et Siciliae Regem, ante annos 176. dixisse: Quod si tempore veterum Romanorum vixisset, se constructurum fuisse, contra Curiam, templum Iovi Positorio, in quo Senatores, priusquam in Senatum venirent, odium, amorem, ac privatos affectus omnes deponerent. Et Gell. lib. 14. cap. 4. Iudicem ex Iustitiae imaginis significatione, intelligi voluit, sanctum, severum, incorruptum, inadulabilem, contraque improbos, nocentesque immisericordem, atque inexorabilem, erectumque et arduum, ac potentem, vi et maiestate aequitatis, veritatisque terrificum; quia Iustitia forma, filoque virginali, aspectu vehementi et formidabili, luminibus oculorum acribus, neque humilis, neque atrocis, sed reverendae cuiusdam tristiciae; dignitate pingi solet. Areopagitae autem Athenis, in Areopago vico existentes, noctu absque luce iudicabant, ut neque videre, neque attingere possent, indeque postea caeci et manci dicebantur; et in multorum consistoriis pingebantur. Imovero exordiis et epilogis orationum, Causantibus uti, non permittebant, ne iis animi ipsorum in contrarium demulcerentur.

Denique Philippus Macedonum Rex, Alexandri Magni Pater, semper querulanti unam aurem accommodabant, et alteram obstructam, alteri parti synceram servabat. Unde apud nos quoque iam dici solet; Audi Et Alteram Partem, etc. Tantum in illis naturalis luminis puritas valebat, et adeo huiusmodi affectus exosos habebant? De quibus etiam supra quaest. 2. cap. 8. Romani autem caput velabant, ut refert Cicer. pro domo sua, et Livius. Quos iam ex Christicolis, soli Domini Bohemi imitantur, qui in

243

criminalibus, nigro velo oculos obvelantes, et hominis cranio dextram imponentes, Iudicium pronunciant, etc. Quibus Tholossan. lib. 4. cap. 5. de Repub. et Osorius lib. 7. de Regis institutione. Aliique morales, addunt alias Sex valde exemplares, et mire aedificativas qualitates; nimirum ut sit, aetate venerandus, iudicio maturus, moribus et vita decorus, authoritate gravis, loquela placidus, et actu moderatus: siquidem tritum est illud vulgare proverbium.

Regis ad exemplum, totus componitur orbis.

Sic: Iudicis acta solet civica turba sequi.

QUAESTIO VIGESIMA TERTIA.

Quid est Actor, et unde dicitur?

Est ea persona, quae contra aliam, quacunque Iuris via agit, vel acquirendo sibi aliquid, vel autem vindicando se, per se; vel per Advocatum, quem vulgo Procuratorem vocamus. Dico per Advocatum, quia etsi aliquando sciret, et posset aliquis sola sua in persona, pro se ipso agere, tamen quia humana natura, potissimum laesa ab altero, contra quem agit, de facili in affectum proclivis est; ideo ne inter agendum, tale quippiam vel dicat, vel committat, ex quo ipsi incommodum aliquod sequi posset, et praecipue quidem huiusmodi aliquam responsionem affirmative faciat, quam tandem de Iure revocare ipsi non esset integrum. 5. Vlad. art. 15. satius est ut semper per alterum agat, quem etsi necesse foret, etiam revocare valeat; ut iam dictum est superius de revocatione Procuratoris quaest. 22. et sequen. Cap. 8. Dicitur autem a verbo Ago, quod inter alia sua significata, significat accuso, inde agere Reum, id est accusare, et peragere Reum, id est perficere ut condemnetur.

244
QUAESTIO VIGESIMA QUARTA.

Quid autem Advocatus, seu Procurator, aut Orator?

Cicero definivit esse virum Bonum, dicendi peritum; ubi sub nomine (Bonum) intelligitur qualis deberet esse; nimirum iustus, verax et omni virtute praeditus; cum bonum, iustum, et honestum, ut idem disputat in libris Officiorum suorum, sint inter se aequipollentia, et ad invicem convertibilia. Per id autem quod dicit. (dicendi peritum) debet intelligi eius scientia, eloquentia, et omnis apte, ac apposite dicendi facultas, etiamsi aliquando propositum finem non consequatur, ut proxime dicetur.

Ubi Nota, pluribus nominibus eos denotari, qui quoquo modo aliorum causas agunt, atque ob id non abs re fuerit, eosdem paucis declarare. Advocatus igitur dicitur, non solum qui alterius causam agit, exponendo amici desiderium, et alterius desiderio contradicendo, ut Patronus; sed quicunque alteri praesenti adest in causa, officii gratia, etiamsi nihil agat, aut dicat palam, ut multi volunt, sed tantum paratus sit, defendere, et Patrono Ius suggerere. Patronus proprie est, qui causam agit, sed accusati; non autem accusantis. Procurator, qui aliena negotia mandato Domini, in absentia eius suscipit, et administrat; vel, ut apud nos moris est, causas agit, tam absentis, quam praesentis principalis. Unde et Causidicus dicitur, quod in causis; et iudiciis versatur. Et talis obligat Principalem suum, ad simplex tantum Nobilitatis homagium, hoc est; ad ducentos florenos, et non amplius. Plenipotentiarius vero, quia absolute et universaliter ad omnia constituitur; Iure, vel etiam compositione aliqua utili mediante peragenda; ideo etiam ad omnia, vel ad plus, quam Procurator, constituentem obligare potest. Syndicus est patronus, qui ab

245

universitate aliqua Ecclesiastica, vel Civili constituitur, ad tuendam publicam causam. Orator dicebatur olim, qui una oratione, sive declamatione, totam causam peragebat.

Rabula vero, et nomine, et conditione odiosus; dicitur vel a rabie, vel a ravi, id est, raucitate, quod in negotiis agendis acer est, et rabiosus; vel potius a radendo, quod radat, hoc est, aures offendat, et feriat nimia verbositate, dum sibi disertus non videatur, nisi omnia tumultu, et vociferatione compleat, atque concutiat.

QUAESTIO VIGESIMA QUINTA.

Quid igitur huiusmodi Procurator, in Actione, quam agendam suscipit, potissimum intendere, et sequi debet?

Haec quinque nimirum. Primo, nunquam sine mandato, hoc est, vel Procuratoriis vel Revisionalibus, vel autem Plenipotentialibus literis, prouti scilicet causae meritum postulabit, ad agendum accedet, art. 34. anni 1575. quia alias in Emenda linguae convincetur; veluti et Franciscus Pinkoczi Eperiessini, Anno 1611. Et si pro Actore fuerit, causam amittet, ipsumque principalem suum, in Iudicio Regali convinci faciet, et In-causam-attractum absolvet. 2. tit. 86. Si autem pro Reo egerit, ipsius quoque causam amittet: ergo cautus sit, tam pro se, quam pro illis. Secundo, Legem si quam habet, in scripto Iure Tripartiti, vel Maioris decreti proponet, quam Iudex ex officio suo, scire, et interpretari debet; quia teste Cicerone pro Cluentio; Iudices sunt interpretes legum, ac veluti lex ipsa loquens, ut idem 3. de Legibus inquit. Tertio, consuetudinem (seu usum) loci urgebit, quam Iudex, tanquam propriam loci, et sibi bene notam admittere debet. 2. tit. 2. et in causis rusticorum, 3. tit. 29. et 30. quae consuetudo, dicitur etiam Ius municipale, Ius positivum, et Ius

246

statutarium, sic dictum, quod in illo municipio, oppido, et loco statutum est, et ab incolis eorundem observatur. Prolog. cap. 8. Quarto, communem rationem, quae scilicet pluribus et doctioribus, iisque sapientioribus probabilior esse videbitur, sequetur; quam Iudex ex sua prudentia diiudicare debet, et si Actioni congruerit, non refutabit. Vide etiam supra quaest. 9. cap. 1. num. 3. Quinto, debet adhibere testes, omni exceptione maiores, vel etiam Causae statu ita exposcente, et Iudice adiudicante Coniuratores de Iure admittendos. Atque si quae alia huiusmodi fuerint, utpote si praemissa urgenda iudicabit, et si iudicium expectandum putabit, diligenter pensitet. Sin autem incertus et dubius litis exitus, vel potius praesentanei mali metus, ipsum percellit, id magis evitandum; et alia via atque ratio consopiendi illius, ineunda, principalique suadenda, dummodo tamen fraus et dolus absit ab eo omnis.

Quibus tandem rite adhibitis, etiamsi finem aliquando non consequatur, videbitur tamen officio suo perfunctus esse, quia adhibuit adhibenda. His quoque illud addi potest, ex Quintiliano, quod Procurator, in huiusmodi sua actione, sic se disponere et accomodare debet, omni suo habitu, tanquam de causa optime sentiat; et semper quandam fiduciam, ore, voce, et oratione, gestuque praeseferat, (temeritate tamen vacuam) quia litis exitus, semper dubius esse solet. 1. tit. 27.

Ubi Nota, fraudem et dolum esse insidiosam machinationem decipiendi alterum; et fraudem quidem potius in factis, dolum vero in verbis; neque unquam fraudem posse esse absque dolo, sed bene dolum absque fraude, veluti verbum in corde conceptum, absque externo opere, uti et regula antiqui Iuris habet, non semper ex eventu, sed ex consilio quoque desiderari fraudis interpretationem. Vel ut Cic. 3. Offic. Ait, dolum ese, cum esset aliud simulatum, et aliud actum. Quod tamen utrunque de Iure prohibetur.

247

2. tit. 83. ubi dicitur, fraus et dolus patrocinari debet nemini.

QUAESTIO VIGESIMA SEXTA.

Ubinam fieri solet Procuratoria constitutio, et huiusmodi literae Procuratoriae quamdiu durant?

Regulariter, omnis Literaria Procuratoris constitutio, qua in Curia Regia, vel alibi etiam ubique uti solemus, fieri solet, vel coram personis autenticis, hoc est, Dominis Ordinariis Regni Iudicibus, et eorundem Magistris Protonotariis vel in locis credibilibus, uti Capitulis et Conventibus; et talis a data praesentium, durat per anni circulum. Verbalis autem potest fieri etiam coram Vice-gerentibus, Palatinali, et Iudicis Curiae, et haec durat pro eo tantum termino, nisi ad relationem eorundem, per Magistrum Protonotarium, in formam literarum redigatur, quae similiter, uti et literatoria per annum robur suum obtinet.

Ubi Nota. I. Quod ex speciali praerogativa huiusmodi literae Procuratoriae, studiorum peregrinationis, et servitii causa, extra Regnum absentium, valent usque ad eorum reditum, non quidem simpliciter confectae, sed si sic fassionem fecerint. 5. Vlad. art. 14. II. Mulieres Nobiles, potissimum uxores Dominorum Baronum, Procerum, et aliorum Nobilium Regni, cum propter loci distantiam, tum viarum discrimina, aut muliebris sexus fragilitatem, vel si etiam propter honestatem, eo ire verentur, coram duobus testimoniis, Capituli vel Conventus, legitime exinde ad petitiones earundem exmissis, Procuratores constituere possunt, et dicta testimonia pro tali labore, ac Capitula et Conventus pro huiusmodi literis Procuratoriis, prouti et in aliis executionibus, et pro aliis Procuratoriis, solita tantum salaria accipere debent, et nihil plus ab eis exigere, 1. Vlad. art. 97.

248

Ubi Nota, magnam esse disputationem inter multos, quod cum certae Dominae, certorum externorum Dominorum, ut potissimum Bohemorum et Polonorum uxores, habentes bona in hoc Regno Hungariae, neque valentes ad Procuratoriam constitutionem, semper intra Regnum venire, propter fragilitatem muliebris sexus, viarum longam intercapedinem, et discrimina, ac vel maxime, cum viris suis subiectae sint, solae absque illis; an tales semel, ut proxime supra annotati Studiosi peregrinantes, et servientes in exteras provincias proficiscentes, pro toto absentiae suae tempore, Procuratorem constituere possint? Super quo licet nihil definitum habeatur, tamen non abs re videretur indulgendum hac in parte illis, ex praemissis rationibus. Vel, ut ex illinc, in aliquo loco authentico factas procuratorias constitutiones huc mitterent, prout et Spectabilis et Magnificus quondam Dominus Balthasar de BatthyƔn, dicitur Parisiis ex Gallia, tales Procuratorias misisse. Id tamen observatum vidi, quod si coram Regia Maiestate, fieri non potuit, hinc missus Scriba de Curia Regia, ad illas, huiusmodi Procuratoriam constitutionem, audivit ab illis, et postea retulit coram Iudice Regni, literasque in solita forma superinde idem Iudex extradedit. Melius autem omnino foret, huiusmodi Procuratoriam constitutionem, coram publico Notario facere, dummodo in solita forma literae ab ipso extrahi poterint. III. Hinc non elici, neque sequi videri, quod huiusmodi Mulieres Nobiles, alias quoque fassiones, praesertim super Iuribus possessionariis, taliter facere possent, ut quidam inferre satagunt, quia citatus articulus clarus est, et praecise de constitutione procuratoria; ac non de aliis fassionibus sonat. Licet aliquando aliter fieri soleat, sed si ad forum contradictorium, an stare possent? IV. Constituuntur etiam in sedibus Comitatuum Procuratores, sed talis Constitutio, in medio illorum tantum valet, art. 53. anni 1563. super quo vide infra 249 quaest. 7. cap. 11. V. Liberae quoque Civitates, nomine collectivo constituunt Procuratores, pro se communiter, et tales admittuntur ubique. Sed pro singularibus personis, coram ipsis facta huiusmodi Procuratoris constitutio, extra territorium ipsarum nihil valet, neque acceptatur, quia haec authoritas extra territoria ipsarum, non est concessa illis. Sic iudicatum est Posonii. Anno 1612.

QUAESTIO VIGESIMA SEPTIMA.

Quot personarum causas, unus Procurator agere debeat; et an iuramentum Calumniae praestare teneantur?

Licet de veteri Lege, 6. Matth. art. 69. ob certas necessario causas ibi enumeratas, non nisi quatuordecim personarum causis intendere deberent; tamen quia ipsi, isti legi, non solum diuturno usu, et consuetudine, iam praescripserunt; verum etiam Regnum, ipsam in dubio reliquit art. 49. anni 1563. ideo non obligari ipsos, ad servandam illam, cum bono tamen moderamine, inculpatae actionis. Similiter, et iuramentum Calumniae ipsis est relaxatum publica Regni constitutione, art. 34. anni 1574. quod noviter tantum introductum fuerat. anno 1567. art. 27. ex processu Iuridico Ecclesiastico, cuius usus etiam antea fuerat, ut patet 5. Matth. art. 17. Vide plura supra quaest. 29. cap. 4. et infra quaest. 9. cap. 12.

QUAESTIO VIGESIMA OCTAVA.

Qui repellendi sunt a vero Iudicio?

Hi Tres. Calumniator a calumniando, id est, decipiendo dictus; qui falsa crimina intendit, et convictus punitur poena talionis Iure Canonico; ast Iure nostro, videtur

250

solum poena Emendae linguae, vel quod idem est, poena indebitae actionis puniendus.

Ubi Nota, quod hic Calumniator, non dicitur a proprie dicta Calumnia, de qua dictum est supra quaest. 16. cap. 9. sed ab ea, quae generalissime sumitur, et est infida advocatio eius, qui pecuniam, vel quodvis emolumentum accepit, ut alicui negotium agendo, defendendoque faceret, et tamen non fecerit. Cuius poena apud Romanos olim de Lege Remmia fuit, inustio literae K. vel C. in fronte. Praevaricator, a praevaricando, id est transgrediendo limitem iustitiae, dictus est, qui et Collusor quoque dicitur, est is, qui vera crimina abscondit, vel qui simulat unam partem diligere, et adiuvare; et tamen alterum adiuvat, prodita causa sui Principalis, dum scilicet proprias eius probationes dissimulat, falsas vero Rei excusationes admittit, ut ab impetitione Actoris absolvatur. Et Iure Canonico, punitur extra ordinem; nostro autem illi poena Aucariorum, si Iuramento calumniae astrictus fuerit, irrogatur; art. 27. anni 1567. Si autem non fuerit iuratus, poterit conveniri, vel in causam Facti honoris, ratione dictae et expositae causae, ad secretas aures, fol. 738. Maioris decreti, et 6. Matth. art. 18. Item 1. Vlad. art. 37. Vel autem via iniuriarum, aut damnorum, in Curia Regia, vel etiam in Comitatibus. Extranei vero Procuratores, in foro Spirituali colludentes, amissione beneficii, per Ordinarium puniuntur, et etiam si beneficiati non fuerint; tam beneficiati, quam non, perpetuis carceribus, tanquam falsarii, et periuri mancipantur, Ibidem. Imo externi, propter introductum quendam in Regnum per eos abusum, in Sedibus Spiritualibus non admittuntur, et neque quidem in iis Civitatibus, in quibus Iudicia Ecclesiastica celebrantur, manere permittuntur, ne saltem consilium dent, nedum ad agendum accedant. art. 41. anni 1569. Tergiversator, a tergo vertendo, vel versando, dum scilicet desistit a caepta causa, dictus est is, qui in universum ab actione desistit, Iure Civili,

251

et Canonico, non impetrata abolitione, quae est venia, seu licentia omittendae accusationis, a Iudice sponte data, vel impetrata; quae tamen in Iure nostro, non est necessaria, et punitur in maleficiis infamia; ac in Iudicio Ecclesiastico, in quinque libris auri 2. quaest. 3. Nostro autem Iure, si Actor actionem suam, prosequi noluerit, tunc Reus se ex paribus illius, simpliciter absolvi faciet, convincendo ipsum Actorem, in iudicio Regali, et amissione causae. 2. tit. 86. quam si resumere voluerit, non nisi per gratiam Novi iudicii, id postea facere poterit.

QUAESTIO VIGESIMA NONA.

Quid tandem Reus, qui et In-causam-attractus nuncupatur?

Est omnis illa persona, contra quam aliquis, quovis Iure, ratione, et praetextu, quarumcunque rerum mobilium, vel immobilium, ac factorum, et dictorum agit. Unde recte dicitur a Re, quod alicui huiusmodi rei obnoxius sit, vel saltem esse praetenditur. In-causam-attractus autem dicitur ex eo, quod in Causam attrahitur.

Ubi Nota, quod si (I) mutus, vel surdus fuerit, quomodo respondere videbitur? Dicendum, quod ubi non voce, sed praesentia opus est, mutus si intellectum habet, potest videri respondere. Sic et in surdo observandum, de antiqui Iuris regula.

QUAESTIO TRICESIMA.

Quibus potissimum fundamentis, post exantlatos omnes defensionis suae labores, et processus, inniti; et sese praesertim in criminalibus committere debebit?

252

Hisce tribus. Primo Deo, qui non est volens iniquitatem, et quem, nihil in coelo et terra latet, sed omnia illi plana sunt et pervia, scrutaturque corda, et probat renes, ac occulta et abdita quaeque videt et introspicit; ideoque decipi non potest; ut et Leo Papa dicit; ista est scientia summi Iudicis, cui pervium est omne solidum, et apertum omne secretum, cui obscura clarent, muta respondent, silentium confitetur, et sine voce mens loquitur. Et ideo contra sapientiam illius, nihil valebunt allegationes Advocatorum, nec sophismata Philosophorum; nec praeclarissima eloquia Oratorum, nec astutiae versutorum. Secundo, tam communi sive humanae Iustitiae, quae unicuique quod suum est, tribuit, bonis praemia reddendo, et malis poenam irrogando; quam divinae, quae nullum bonum irremuneratum, et nullum malum impunitum relinquit. Tertio, propriae suae conscientiae, quae sola stat, pro mille testibus, et sua sponte veritatem agnoscere, atque etiam confiteri solet, est namque vermis perpetuo rodens, et nunquam moriens. Et ita, quicquid sibi Iure mediante evenerit, id prompto, et parato animo, iacta in Deum salutis suae, spe, sufferre velit.

QUAESTIO TRICESIMA PRIMA.

Quare principium huius operis a causis incipiat, finis vero Reo claudatur?

Propterea, quia Causae sunt primum statim obiectum ipsius Iudicii, quae cum multiplices sint, earumque qualitas diversa, ante omnia necesse erat, primo statim loco de iis egisse easque distinxisse, ut tanto facilius quilibet postea in reliquo processu procedere potuisset. Finis vero, quia triplici poena ipsius Rei terminari solet, vel scilicet amissione bonorum, quae forte possederat; vel autem pecuniaria aliqua mulcta, aut tandem Capitis etiam supplicio. Ideoque

253

cum hoc, duabus prioribus, maius sit, tanquam scilicet propriae personae ipsius Rei peculiare, non inconvenienter ipso, finis operi imponi debebat.

COROLLARIUM.

Hoc etiam pro admonendo Lectore, adiicere volui; quoniam publica omnium voce clamatur, Processum Iuris esse vitiatum; ideoque Decreta Regni, corrigere et emendare necessum foret. Quod sane est, causam non ut causam praetendere, et rem potius non satis animadvertere; siquidem hic error seu vitium, non provenerit ex Decretis ipsis, sed ex consuetudine, quae contra tam aperta et manifesta Iura Regni observari non deberet; sed magis Iura, suo loco relinquenda, et illa tollenda esset; ne, si a communi et scripto Iure recesserimus, etiam coram externis nationibus, scripta Iura nobis obtrudentibus, confundamur; neve extra Decreta, Ius semper ex huiusmodi consuetudine, quae nullibi exstat, et inveniri potest, discere volentes, nunquam, vel raro, et perpauci omnino addiscamus: sicque per totam vitam discentes prius emoriamur, quam ad cognitionem eius perveniamus, quod profecto quotidiano iam usu, non cum parvo damno nostro, et rerum nostrarum iactura experimur. Haec autem correctio, ut ex praemissis colligi potest, ad summum tribus punctis, seu articulis facile fieri posset. Primo, ut Citationes seu Evocationes, per Insinuationem, et simplicem Evocationem factae, in suo statu, processu, et cursu servarentur; ita nimirum, ut Insinuationes in unicis Octavis finirentur, et simplices Evocationes, quatuor terminis Octavalibus terminarentur, neque uniformiter per modum longi processus omnes currerent; prout scilicet Decreta super iis citata in praecedentibus continent. Secundo, ut Inhibitio, et Prohibitio non confunderentur inter se; sed inhibitio solum in sententia per non-venit servaretur; et Prohibitio in

254

Iuramentali depositione, et communi Inquisitione, locum suum haberet. Tertio, ut Novum Iudicium, solum Inhibitioni apponeretur; uti iam et decreta, et vetus consuetudo dictant, et nullum huiusmodi Novum Prohibitioni adderetur; sed alia forma Prohibitionales, absque Novo formarentur. Quarto, putant aliqui Prohibitas quoque in pauciorem numerum contrahere debere; ita ut tantum duae, vel ad summum tres admitterentur; sed id parum refert, quia non expectantur, in omnibus terminis semper omnes quatuor, sed si vel unica tantum praecesserit, nihilominus tamen causa, in sex ultimis diebus levari possit, et consuevit. Quanquam iam et alioquin novella constitutione anni 1618. art. 65. ad duas tantum restrictae sunt: alteram cum onere, et alteram sine onere.

255
Vade retro

Vade porro


Kitonic, Ivan (1561-1619) [1619]: Directio Methodica processus iudiciarii iuris consuetudinarii Inclyti Regni Hungariae, versio electronica, 154 versus, verborum 69145; 12 epigrammata, 12 capita, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [kiton-i-dir-meth.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.