Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Kitonic, Ivan (1561-1619) [1619]: Directio Methodica processus iudiciarii iuris consuetudinarii Inclyti Regni Hungariae, versio electronica, 154 versus, verborum 69145; 12 epigrammata, 12 capita, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [kiton-i-dir-meth.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
QUAESTIO DECIMA. / In quo facit Princeps Gratiam huiusmodi sententia
convicto, et cui onus eius cedit?
191
Si vero Princeps huiusmodi sententiato atque convicto Gratiam fecerit specialem; tunc ipsa Gratia non de homagio. Et tertia parte Iurium possessionariorum eiusdem convicti, in portionem utputa Actoris vel adversarii cedente, sed capiti tantummodo ut capitalem poenam non subeat, ac duabus partibus ipsorum Iurium possessionariorum ad portionem Iudiciariam cedentibus patrocinari et suffragari intelligitur. 2. tit. 57. Ubi Nota, I. Quod talis sententiatus Gratiam Regiae Maiestatis consecutus
Emendam capitis sive homagium, cum tertia parte bonorum, in portionem
Actoris cedente, exsolvere tenetur. II. Quod si ipsum Dominus Palatinus
condemnabit, tunc neque contra ipsum poterit illi dicta Gratia, Suae
Maiestatis Regia, suffragari; quia huiusmodi duae partes, ex antiqua Regni
consuetudine, Domino Palatino semper cedunt. 2. tit. 57. et
9. Officio Palatinatus fol. 169. Maioris
decreti. quo ad portionem Actoris, talibus condemnatis, non aliter, nisi habita cum adversa parte superinde concordia, Gratiam facere possit. 2. tit. 57. et 5. Vlad. art. 4. V. In aliis vero casibus, veluti Incinerationis domorum, turbationis Executionum, Interceptionis castrorum, et his similibus, in quibus privatae personae contra se invicem agunt, ex antiqua iam consuetudine, duae partes Iudici, et tertia parti Actoreae adiudicantur; salva semper remanente eorundem bonorum proprietate Fisco Regio, qui postea talia bona, quo ad omnes dictas partes, si voluerit, condigna aestimatione redimere poterit. Styl. aut is, cui Rex eadem benigne contulerit. Quod ex praesenti occasione hic annotare volui, licet magis ad sententiam Notae infidelitatis, pertineret dicendum.
Kitonic, Ivan (1561-1619) [1619]: Directio Methodica processus iudiciarii iuris consuetudinarii Inclyti Regni Hungariae, versio electronica, 154 versus, verborum 69145; 12 epigrammata, 12 capita, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [kiton-i-dir-meth.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.