Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Kitonic, Ivan (1561-1619) [1619]: Directio Methodica processus iudiciarii iuris consuetudinarii Inclyti Regni Hungariae, versio electronica, 154 versus, verborum 69145; 12 epigrammata, 12 capita, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [kiton-i-dir-meth.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Item 1. Vlad. art. 68. et 74. Item 2. eiusdem art. 13. Quod idem etiam in casibus criminalibus intelligendum est, ut videre est, quaest. 31. huius. III. Res illae apud ipsum tempore captivationis suae inventae, sunt de iis intelligendae, quae solius ipsius propriae fuerint, et non alterius, quae scilicet per ipsum malitiose acceptae extiterant, quia tales damnificato restitui debent: prouti iam communis usus tenet; et alioquin gravis iniuria fieret damnificato, rebus suis destitui. Quod et de furtis lege Atinia Iustin. lib. 2. tit. 6. ยง. furtivae , praedoniis, et rapinis intelligendum est, infra quaest. 30. IV. Capitali sententia convictus, in Iudicio, contra neminem agere potest, donec absolutionem promeruerit, et libere semper contra personam eius excipi potest. Si tamen casu aliquo aliquis (I) tali sententiato respondere voluerit, hoc quidem stabit in eius arbitrio. Et si talis sententiatus contra talem (I) plures actiones proposuerit, sive eae in eisdem, literis Evocatoriis, sive in diversis continebuntur, nihilominus stabit in voluntate ipsius (I) ad aliquas earundem respondere et in aliquibus, contra personam Actoris excipere, quia de voluntate solum ad respondendum ipsi se intromisit, de Iure autem ultra cogi non potest, Nec obstat quod communiter dici assolet; volenti iniuriam fieri nullam, scilicet in volitis, ast in non volitis sane permagnam, si ad ea cogatur.

Vade retro


Kitonic, Ivan (1561-1619) [1619]: Directio Methodica processus iudiciarii iuris consuetudinarii Inclyti Regni Hungariae, versio electronica, 154 versus, verborum 69145; 12 epigrammata, 12 capita, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [kiton-i-dir-meth.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.