Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Kitonic, Ivan (1561-1619) [1619]: Directio Methodica processus iudiciarii iuris consuetudinarii Inclyti Regni Hungariae, versio electronica, 154 versus, verborum 69145; 12 epigrammata, 12 capita, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [kiton-i-dir-meth.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Ubi Nota Primo, iam expensas non solere adiudicari, quod satis iniuriosum est ipsi Actori, nec onus huius sententiae deponi posse cum levi onere, 2. tit. 69. Secundo, Iniuriam esse offensam, non iure factam, atque ideo omne id, quod non Iure fit, iniuriam dici. Fit autem quatuor modis: Re, ut dum quis se pulsatum, vel verberatum, aut domum suam vi introitam dixerit. Verbis cum alicui convitium fit; veluti si quis fur, latro, vel nequam dictus fuerit, Literis, cum quis carmen, historiam, aut aliud aliquid scriptum, in infamiam alterius scripserit, vel scribi ac confici curaverit. Gestu seu Habitu, ut dum quis praeter naturam, et morem alteri illuserit, vel aliquid huiusmodi egerit aut habitum induerit, qui ad iniuriam ipsi tendat. Iustin. lib. 4. Instit. tit. 4. ยง. Iniuria. Tertio, quod licet hoc modo sumpta iniuria latissime pateat, ut etiam ad praecedentes sententias extendi videatur; tamen illis tanquam specialibus casibus, suo loco relictis, ad alias omnes iniurias praemissis modis factas, vel fiendas recte amplianda est. In quibus omnibus Iniuriis, pro causa formali, dolus malus intelligendus est. Hoc est, quod tales omnes iniuriae, dolo malo factae esse cognoscantur. Nam sine dolo malo alterum laedens, hoc modo non dicetur iniuriam facere, ut dum verbi gratia, ioco vel

210
Vade retro

Vade porro


Kitonic, Ivan (1561-1619) [1619]: Directio Methodica processus iudiciarii iuris consuetudinarii Inclyti Regni Hungariae, versio electronica, 154 versus, verborum 69145; 12 epigrammata, 12 capita, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [kiton-i-dir-meth.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.