Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Kitonic, Ivan (1561-1619) [1619]: Directio Methodica processus iudiciarii iuris consuetudinarii Inclyti Regni Hungariae, versio electronica, 154 versus, verborum 69145; 12 epigrammata, 12 capita, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [kiton-i-dir-meth.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade porro

Putant Nonnuli hanc transitionem in rem adiudicatam nihil aliud esse, quam solum in priorem sententiam regressionem ubi appellatio, vel in non extractis, in secunda sede Iudiciaria literis transmissionalibus, 3. tit. 35. et supra quaest. 3. cap. 8. vel vero in non reportatis iisdem cum Reiecta passim neglecta fuit. Ideoque admittunt in ea, omnia iuridica remedia, quaecunque huiusmodi sententiam appellatam, non praecesserunt. Alii vero dicunt, praetactam transitionem, non in praemissam priorem sententiam, sed in causam, seu rem ipsam, quae acquirebatur, fieri debere, intelligendam esse. Tum quia dicta clausula (in rem adiudicatam transibit) non de priori praenotata sententia, sed de re ipsa expresse dicitur. Tum quia res iudicata, est eadem cum sententia definitiva, quae est ultima decisio causae, et sola executione indiget, ut videre licebit, infra quaest. 2. cap. 9. Tum quia citato quoque loco partis tertiae per expressum habetur, quod causa transeat, in ipsam rem adiudicatam, et non in sententiam, super qua re literae quoque Adiudicatoriae, iuxta latam sententiam (de qua scilicet quaestio vertitur) parti victrici et triumphanti reddi, et executioni demandari debent. Quod non conveniret de sententia dicere, quia sic idem de eodem praedicaretur, ubi literae adiudicatoriae dari deberent de sententia, iuxta eandem sententiam. Tum quia Civiles quoque (a quibus Ius nostrum magna ex parte originem ducit. 2. tit. 6.) rem adiudicatam sic omnino intelligunt; quorum opinionem ex scholiis Mynsingeri ad ยง. Item si in iudicio, lib. 4. Institut. tit. 13. annotatis his verbis licet subscribere; Rem iudicatam, non dici sententiam iudicantis, sed ipsam rem, quae finem controversiarum, Iudicis pronunciatione accepit; quod vel condemnatione, vel absolutione contingit. Itaque quamvis statim postquam lata est in aliqua causa definitiva sententia; res iudicata dici potest, tamen quamprimum fuerit ab ea appellatum, fingitur non esse iudicata; ac proinde nec dici potest sententiam in rem

180

Vade porro


Kitonic, Ivan (1561-1619) [1619]: Directio Methodica processus iudiciarii iuris consuetudinarii Inclyti Regni Hungariae, versio electronica, 154 versus, verborum 69145; 12 epigrammata, 12 capita, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [kiton-i-dir-meth.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.