Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Kitonic, Ivan (1561-1619) [1619]: Directio Methodica processus iudiciarii iuris consuetudinarii Inclyti Regni Hungariae, versio electronica, 154 versus, verborum 69145; 12 epigrammata, 12 capita, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [kiton-i-dir-meth.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
QUAESTIO VIGESIMA TERTIA. / Quare fit huiusmodi Procuratoris revocatio?
Quia praesupponit semper errorem, vel aliquem defectum nocivum ipsi
constituenti, qui quidem error, et defectus, non nisi in responsione et
obiectione, aut aliqua exceptione committi solet, ac tandem nova
responsione, post revocationem prioris responsionis, reformari debet. 2.
tit. 79. et 80. Ubi Nota, I. Quod talis responsio quae revocari debet; bene
specificari debebit, ac si sufficiens ratio revocandae illius dari poterit;
bene quidem: alioquin revocatio non stabit, sed prior sententia, in suo
vigore remanebit. II. Videtur fieri debere, vel sub eodem termino, vel ante
ipsum, etiam extra sedem Iudiciariam, et non de termino, ad terminum
differri. Tum quia revocans per huiusmodi revocationem imbuit personam
Actoris: Actor autem semper paratus esse debet. 2. tit. 84. Tum quia priori
modo facta, et nunquam posteriori de termino ad terminum dilata fuisse
dignoscitur. Styl. Tum quia in longis causis, non est opus ipsam fieri per
Novum iudicium, quod ulteriorem terminum requireret, ut patebit sequenti
quaest. 25. reputatur, ac si constituens solus eam, ex praemeditato animo, et determinata veritate certitudinaliter dixisset. Non autem errore aliquo interveniente, ut ratio huius revocationis expostulare videtur. Tum quod communis etiam omnium gentium consuetudo ita dictat, qua de summis rerum ac imperiorum, virtute huiusmodi plenipotentiae, per suos legatos invicem agere, et concludere consueverunt: alioquin autem nulla fides inter eas esse posset, si huiusmodi plenipotentiae rescindi deberent. passim.
Kitonic, Ivan (1561-1619) [1619]: Directio Methodica processus iudiciarii iuris consuetudinarii Inclyti Regni Hungariae, versio electronica, 154 versus, verborum 69145; 12 epigrammata, 12 capita, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [kiton-i-dir-meth.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.