Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Kitonic, Ivan (1561-1619) [1619]: Directio Methodica processus iudiciarii iuris consuetudinarii Inclyti Regni Hungariae, versio electronica, 154 versus, verborum 69145; 12 epigrammata, 12 capita, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [kiton-i-dir-meth.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
QUAESTIO NONA. / Estne illa Transmissio causarum, quae in Curia Regia, ex
praesentia unius Magistri Protonotarii fit in praesentiam alterius 3. tit.
7. eadem cum Praescripta iam Transmissione?
Non est eadem; quia haec fit de sedibus Iudiciariis Comitatuum post factam convictionem, cum poena Appellantis centum florenorum; illa autem fit in Curia, saltem per modum translationis, ab uno Iudice ad Alterum, sola partis voluntate ita postulante, sine omni onere eiusdem, idque semel tantum, tam per Actorem, quam Reum, cum omni plenitudine Iuridicorum gravaminum, qualitercunque in ea subsequendorum. Ubi Nota, quod si talis Translatio causae facta fuerit in hospitio coram Magistro Protonotario, poterit habere suspirium petens id, transferens in iudicio; at si praecise in ipso Iudicio fiet, tunc absque omni suspirio causa discuti debebit. Ita Iudicatum est Posonii Anno 1612. inter Dominos Batthyani et Zechii. Et ratio huius 158est, quod ita publice in sede facta, huiusmodi translatio, vergeret Iudici in contumeliam.
Kitonic, Ivan (1561-1619) [1619]: Directio Methodica processus iudiciarii iuris consuetudinarii Inclyti Regni Hungariae, versio electronica, 154 versus, verborum 69145; 12 epigrammata, 12 capita, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [kiton-i-dir-meth.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.