Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Kitonic, Ivan (1561-1619) [1619]: Directio Methodica processus iudiciarii iuris consuetudinarii Inclyti Regni Hungariae, versio electronica, 154 versus, verborum 69145; 12 epigrammata, 12 capita, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [kiton-i-dir-meth.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
QUAESTIO SEXTA. / Daturne aliquando Appellatio ab Exceptionibus ante latam
et definitivam sententiam?
Cum Exceptiones sint Duplices, ut supra quaest. 2. cap. 3. et quaest. 8. 16. et 26. cap. 4. dictum est. Aliae scilicet simplices depulsoriae, et aliae Peremptoriae; ab huiusmodi secundis Exceptionibus potissimum admittitur Appellatio, vetusta id Regni consuetudine, et iusta etiam ratione, ita dictante: Quia sicuti unum levi aliqua exceptione sublevare et fovere; ita alterum quoque in iusta sua allegatione et defensione, non exaudire et opprimere; iniquum plane esse videtur. Super quo vide etiam tit. 6. partis 3. Tripartiti: ubi licet causae iuxta responsiones partium, deliberatione iuridica, et sententia lata (ut plurimum) in Curiam Regiam ad approbandum, vel reprobandum, transmittantur; Nihilominus tamen aliquando etiam ante latam huiusmodi sententiam, aliquae peremptoriae exceptiones videntur transmitti solere; quod per parenthesin illam (ut plurimum) facile est intelligere: quasi enim diceret, maiori quidem ex parte, semper ex dicta deliberatione iuridica, et sententia lata, per partium responsiones, appellationem fieri debere; interdum tamen ab Exceptionibus quoque illam fieri posse, non est inconveniens. Quod ipsum et usus antiquus sic ostendere videtur, cum soepenumero huiusmodi Appellationes admissas esse, videamus. Simplex autem Exceptio, plane non transmittitur; sive, ut alii dicunt, ab interlocutoria sententia, non appellatur, neque transmittitur. 156
Kitonic, Ivan (1561-1619) [1619]: Directio Methodica processus iudiciarii iuris consuetudinarii Inclyti Regni Hungariae, versio electronica, 154 versus, verborum 69145; 12 epigrammata, 12 capita, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [kiton-i-dir-meth.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.