Kitonic, Ivan (1561-1619) [1619]: Directio Methodica processus iudiciarii iuris consuetudinarii Inclyti Regni Hungariae, versio electronica, 154 versus, verborum 69145; 12 epigrammata, 12 capita, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [kiton-i-dir-meth.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Quemadmodum olim quoque dicebatur; Rem ad Iudices graviores;
exercitatioresque reiicere, dum vel pedanei Iudices, tales
causas iudicare non solebant, vel omnino pro maturiori revisione ad
superiores, easdem transmittere debebant. Veluti Cn. Dolobella
Proconsul Asiae, Athenas ad Areopagitas, qui graviores causas,
ut vulnerum, caedis, veneficiorum, incendiorum, et similium iudicabant,
mulieris reae causam reiecerat, quae virum et filium veneno sustulerat, quod
ii quoque filium suum, ex priori viro genitum occiderant; dicti Areopagitae
cognita causa, et accusatorem; et ipsam, centesimo anno, adesse iusserunt;
sicque nec veneficium mulieris absolutum est, quod per leges non licuit, nec
nocens damnata punitaque, quae digna venia fuit. Gell. Lib. 12. cap.
7. et Valer. Max. lib. 8. cap. 1. de Smyrnea
muliere. Qui vero fuerint Areopagitae et quomodo iudicabant,
vide infra quaest. 22. cap. 10. Sed districtius erat iudicium
Regis Andreae II. qui Bancbanum caedis Reginae Reum, quae vim
uxori suae per Fratrem inferri fecerat, statim comperta rei veritate
absolvit. Bonf. lib. 7. Decad. 2. Et nec illud quidem
omittendum videtur, quo attentio Iudicum, in audiendis causis, mirifice
exprimitur, ac potissimum in huiusmodi Appellationibus quae pro maturiori
sui revisione transmitti solent. Philippus Pater Alexandri Magni, cum causam
cuiusdam Machaetae cognoscens, dormitare videretur, nec satis
animadvertere, quae ille pro suo Iure diceret, ad extremum Machaetam
damnavit; quo vociferante, ac provocare se dictante, Philippus ira percitus,
ad quem tandem inquit? Ibi vero Machaetas, ad te (inquit) ipsum, o bone Rex,
si quando experrectus animum adverteris. Budaeus in Pandect.
Simile quoque Valer. Max. lib. 6. cap. 2. de externa
muliere habet.
Kitonic, Ivan (1561-1619) [1619]: Directio Methodica processus iudiciarii iuris consuetudinarii Inclyti Regni Hungariae, versio electronica, 154 versus, verborum 69145; 12 epigrammata, 12 capita, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [kiton-i-dir-meth.xml].
|