Kitonic, Ivan (1561-1619) [1619]: Directio Methodica processus iudiciarii iuris consuetudinarii Inclyti Regni Hungariae, versio electronica, 154 versus, verborum 69145; 12 epigrammata, 12 capita, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [kiton-i-dir-meth.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Ordinarie autem solum in suis terminis, utpote superiorum partium, tantum
superius, inferiorum vero tantum hic inferius. Ast Transmissiones Regni
Sclavoniae, in utroque termino Iudiciorum revideri possunt, art. 40.
Anni 1569. Et ratio est, quia cum transmittatur in Curiam Regiam
3. tit. 3. ubicunque illa fuerit in toto Regno Hungariae,
vel Iudicia in ipsa celebrabuntur, recte huiusmodi Appellationes, in ipsa
revideri possunt; quandoquidem ad nullum certum locum, sed tantum ad dictam
Curiam appellantur. Regni autem Hungariae Iudicia, ad certa duo loca,
alterum Posonium, et Eperiessinum, ex publicis
Regni constitutionibus, alligantur; ut iam dictum est, supra quaest.
3. cap. 1. ideoque solum in iis celebrari et revideri debent.
Licet olim ex speciali publica constitutione Regni, art. 25. anni
1563. Dominus Locumtenens, omnes omnium Comitatuum Regni
Transmissiones, in Iudiciis Locumtenentia
e
iudicabat; et tam Veteres; quam Novae causae, mixtim et
indifferenter levabantur.

|