Kitonic, Ivan (1561-1619) [1619]: Directio Methodica processus iudiciarii iuris consuetudinarii Inclyti Regni Hungariae, versio electronica, 154 versus, verborum 69145; 12 epigrammata, 12 capita, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [kiton-i-dir-meth.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
dignitatis titulis remorari possit. Atque ita sua Maiestas moderna erit
in quinto gradu a dicto Friderico III. quia ipse tanquam
Truncus a numero amovetur. Quanquam Sua Maiestas, ab
Augusta domo Austriaca, ad Comites Habspurgios, ab illis ad Anicios Romanos,
et ab iis ad AEneadas Troianos, Genealogiae suae seriem, protendere possit,
ut bene dictus Abbas, citato libro, et aliis sequentibus,
annotavit. Unde merito Matthias Austrius Habspurgius, Anicius
Romanus, et AEneades Troianus, dici valeat. Quod ipsum similiter dici
potest, de Serenissimis Principibus quoque D. D. Alberto Principe Belgii
Fratre Germano, ac Ferdinando II. Rege Hungariae D. N. C. Patrueli Suae
Maiestatis; Filio autem Domini olim Caroli, itidem Archiducis Austriae,
Filii quondam dicti Ferdinandi I. Imperatoris et Regis felicis
reminiscentiae. O foelix Genealogia, quae multis centenis iam clares annis,
et tam densissimis nepotum ramis referta manes, ut mirum non sit, si ad
finem usque saeculi Propter Pietatem et Iustitiam Tuam
permansura sis: Quod faxit praepotens Deus, cuius nutu et hactenus
crevisti, et deinceps quoque crescere poteris. Sed redeamus ad propositum.

|