Kitonic, Ivan (1561-1619) [1619]: Directio Methodica processus iudiciarii iuris consuetudinarii Inclyti Regni Hungariae, versio electronica, 154 versus, verborum 69145; 12 epigrammata, 12 capita, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [kiton-i-dir-meth.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Tria. Primum, debebit Genealogiam suam deducere et comprobare ad Actorem,
literali documento 1. tit. 47. hoc est omnibus literis, ad
quorumcunque expositionem, seu fassionem legitime emanatis, etiam
Procuratoriis ante sexaginta annos confectis. Enchir.
fol. 39. Deficientibus vero literis, etiam humano testimonio,
ad sexaginta annorum curricula, sed non amplius,
citato loco 1. tit. 47. et 82. et 2. tit. 36. quia per
huiusmodi ingessionem Actorem se fecit, Actor autem paratus esse debet
semper. 2. tit. 84. Secundum, haec probatio Genealogiae per
singulos gradus consanguinitatis, literis, vel humano testimonio, uti iam
proxime dictum est, fieri debet; ut verbi gratia, si Genealogia
Sacratissimae Caesareae et Regiae Maiestatis Modernae, ad Fridericum Tertium
Imperatorem (alias quartum, iuxta deductionem Abbatis S. Cisterciensis
Ordinis Clarae-Vallis lib. 1. Arboris Anicianae) deducenda
foret, quaeraturque in Primo gradu ordine retrogrado, Matthias
D. N. C. cuius Filius sit; respondebitur, Divi olim Maximiliani II. Et in
secundo gradu, similiter idem Dominus quondam Maximilianus
II. cuius filius? Apte dicetur, D. quondam Ferdinandi; sic Ferdinandus et
Carolus V. cuius filius? Philippi Regis Hispaniarum, unde et Infans
Hispaniarum dictus est; et Philippus cuius filius? Maximiliani primi; et
Maximilianus I. cuius filius? Tandem dicendum, Friderici III. Imperatoris,
apud quem Sacra Regni Corona, fuit per annos viginti quatuor. Et Hi quinque
intra annos 161. tantum, vixere. Adeo fugax vita hominum;
ut nullis
146
Kitonic, Ivan (1561-1619) [1619]: Directio Methodica processus iudiciarii iuris consuetudinarii Inclyti Regni Hungariae, versio electronica, 154 versus, verborum 69145; 12 epigrammata, 12 capita, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [kiton-i-dir-meth.xml].
|