Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Kitonic, Ivan (1561-1619) [1619]: Directio Methodica processus iudiciarii iuris consuetudinarii Inclyti Regni Hungariae, versio electronica, 154 versus, verborum 69145; 12 epigrammata, 12 capita, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [kiton-i-dir-meth.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

QUAESTIO VIGESIMA PRIMA.

Quae sunt facienda Ingerenti antequam se ingerat?

Tria. Primum, debebit Genealogiam suam deducere et comprobare ad Actorem, literali documento 1. tit. 47. hoc est omnibus literis, ad quorumcunque expositionem, seu fassionem legitime emanatis, etiam Procuratoriis ante sexaginta annos confectis. Enchir. fol. 39. Deficientibus vero literis, etiam humano testimonio, ad sexaginta annorum curricula, sed non amplius, citato loco 1. tit. 47. et 82. et 2. tit. 36. quia per huiusmodi ingessionem Actorem se fecit, Actor autem paratus esse debet semper. 2. tit. 84. Secundum, haec probatio Genealogiae per singulos gradus consanguinitatis, literis, vel humano testimonio, uti iam proxime dictum est, fieri debet; ut verbi gratia, si Genealogia Sacratissimae Caesareae et Regiae Maiestatis Modernae, ad Fridericum Tertium Imperatorem (alias quartum, iuxta deductionem Abbatis S. Cisterciensis Ordinis Clarae-Vallis lib. 1. Arboris Anicianae) deducenda foret, quaeraturque in Primo gradu ordine retrogrado, Matthias D. N. C. cuius Filius sit; respondebitur, Divi olim Maximiliani II. Et in secundo gradu, similiter idem Dominus quondam Maximilianus II. cuius filius? Apte dicetur, D. quondam Ferdinandi; sic Ferdinandus et Carolus V. cuius filius? Philippi Regis Hispaniarum, unde et Infans Hispaniarum dictus est; et Philippus cuius filius? Maximiliani primi; et Maximilianus I. cuius filius? Tandem dicendum, Friderici III. Imperatoris, apud quem Sacra Regni Corona, fuit per annos viginti quatuor. Et Hi quinque intra annos 161. tantum, vixere. Adeo fugax vita hominum; ut nullis

146

dignitatis titulis remorari possit. Atque ita sua Maiestas moderna erit in quinto gradu a dicto Friderico III. quia ipse tanquam Truncus a numero amovetur. Quanquam Sua Maiestas, ab Augusta domo Austriaca, ad Comites Habspurgios, ab illis ad Anicios Romanos, et ab iis ad AEneadas Troianos, Genealogiae suae seriem, protendere possit, ut bene dictus Abbas, citato libro, et aliis sequentibus, annotavit. Unde merito Matthias Austrius Habspurgius, Anicius Romanus, et AEneades Troianus, dici valeat. Quod ipsum similiter dici potest, de Serenissimis Principibus quoque D. D. Alberto Principe Belgii Fratre Germano, ac Ferdinando II. Rege Hungariae D. N. C. Patrueli Suae Maiestatis; Filio autem Domini olim Caroli, itidem Archiducis Austriae, Filii quondam dicti Ferdinandi I. Imperatoris et Regis felicis reminiscentiae. O foelix Genealogia, quae multis centenis iam clares annis, et tam densissimis nepotum ramis referta manes, ut mirum non sit, si ad finem usque saeculi Propter Pietatem et Iustitiam Tuam permansura sis: Quod faxit praepotens Deus, cuius nutu et hactenus crevisti, et deinceps quoque crescere poteris. Sed redeamus ad propositum.

Sic et in aliis procedendum, in quibus tamen, si huiusmodi series Genealogiae, in aliquo intermedio gradu interrumpta fuerit, neque continuata, ad Primum Truncum qui nullum gradum facit, perducetur; illico ex tali defectu stare non poterit, neque valebit. Tertium, debebit illi, pro rata portione sua, expensas hucusque in causam factas, iuxta bonorum virorum limitationem, statim et de facto deponere, alioquin nihil effecerit, 1. tit. 47. Dicitur autem Genealogia quasi Generis, seu Generationis alicuius sermo, aut potius ratio, cum unicuique ingerenti, certa ratio Generis, seu generationis suae, ad Actorem necessario deducenda, et Genealogia cum ipso coniungenda ac probanda est; alioquin reiicitur ab ingessione, et iura possessionaria, pro quibus agebatur, amittit. 2. tit. 36.

147
Vade retro

Vade porro


Kitonic, Ivan (1561-1619) [1619]: Directio Methodica processus iudiciarii iuris consuetudinarii Inclyti Regni Hungariae, versio electronica, 154 versus, verborum 69145; 12 epigrammata, 12 capita, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [kiton-i-dir-meth.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.