Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Nardin, Petar (c. 1551) [1605, Sibenik]: Elegia de laudibus Sibenici, versio electronica, 267 verborum, 42 versus, ed. Tamara Tvrtkovic [genus: poesis - elegia] [numerus verborum] [nardin-p-elegia.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Elegia de laudibus Sibenici
Solus honor, Sibenice, tuus, tua gloria sola est,
Semper in his, quae nunc disticha nostra canunt.
In reliquis tua fama nitet communis et alta
Copia te rerum conditione beat.
Insula quae in Tithio est caelo tam grata sereno
Illa quidem nunquam grandine laesa fuit.
Marmora quae Tithius stillat pretiosa feruntur,
Lignaque tam mira petrificantur aqua
Anguillam haec etiam pretiosi dona palati
Dat tibi quae febri est haud nocitura malae.
Latrat et insequitur solum miranda canum vis
Te simul atque omnes gens Agarena tuos.
Rara, coronatos extollit gloria pisces
Dentales merito quos, Sibenice, vocas.
Delphines iam, Sice, tui tam denique mites
Piscantes tollunt nomen ad astra tuum.
Septimus ut venit nobis, quis crederet, annus,
Anguillae effervent hoc, mihi crede, lacu.
Manna solo, Sibenice, tuo felicibus astris
Ambrosias tribuit, nectareasque dapes.
Cedite, Campanae vites, iam cedite, Graiae,
Dulcia Collenti nam deus arva colit.
Surgit in his campis sacrae spetiosa Minervae
Arbor et excelsas ornat ubique dapes.
Praeciso hic homines cerebro vixere per annos
Ducentes longa posteritate dies.
Hinc utero ablato generosae munera dextrae
Vivit adhuc mulier fortiter arma gerens.
Haec fidei comissa tuae, fidelissima nempe
Sice, Duci Veneto, moenia tuta manent;
Hic trino dicata Deo dum festa refulgent
Civis in hac sceptrum nobilis urbe tenet.
Hic prius ostenso celebrat nova nupta Priapo
Connubium, et socias porrigit inde manus.
Felici hoc portu placidas regit Eolus undas.
Firmat et innumeras Marte silente rates
Hoc mare tam lautos tollit super aethera cancros
Atque epulas ornat Iuppiter inde tuas
Haec quoque florescit speciosis unda Corallis,
Qui dites Indos, antipodasque petunt.
Hic ubi tam variis fervescit piscibus aequor
Hic sua Neptunus sceptra superba tenet.

Nardin, Petar (c. 1551) [1605, Sibenik]: Elegia de laudibus Sibenici, versio electronica, 267 verborum, 42 versus, ed. Tamara Tvrtkovic [genus: poesis - elegia] [numerus verborum] [nardin-p-elegia.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.