Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Nardin, Petar (c. 1551) [1605, Sibenik]: Elegia de laudibus Sibenici, versio electronica, 267 verborum, 42 versus, ed. Tamara Tvrtkovic [genus: poesis - elegia] [numerus verborum] [nardin-p-elegia.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Solus honor, Sibenice, tuus, tua gloria sola est, Semper in his, quae nunc disticha nostra canunt. In reliquis tua fama nitet communis et alta Copia te rerum conditione beat. Insula quae in Tithio est caelo tam grata sereno Illa quidem nunquam grandine laesa fuit. Marmora quae Tithius stillat pretiosa feruntur, Lignaque tam mira petrificantur aqua Anguillam haec etiam pretiosi dona palati Dat tibi quae febri est haud nocitura malae. Latrat et insequitur solum miranda canum vis Te simul atque omnes gens Agarena tuos. Rara, coronatos extollit gloria pisces Dentales merito quos, Sibenice, vocas. Delphines iam, Sice, tui tam denique mites Piscantes tollunt nomen ad astra tuum. Septimus ut venit nobis, quis crederet, annus, Anguillae effervent hoc, mihi crede, lacu. Manna solo, Sibenice, tuo felicibus astris Ambrosias tribuit, nectareasque dapes. Cedite, Campanae vites, iam cedite, Graiae, Dulcia Collenti nam deus arva colit. Surgit in his campis sacrae spetiosa Minervae Arbor et excelsas ornat ubique dapes. Praeciso hic homines cerebro vixere per annos Ducentes longa posteritate dies. Hinc utero ablato generosae munera dextrae Vivit adhuc mulier fortiter arma gerens. Haec fidei comissa tuae, fidelissima nempe Sice, Duci Veneto, moenia tuta manent; Civis in hac sceptrum nobilis urbe tenet. Hic prius ostenso celebrat nova nupta Priapo Connubium, et socias porrigit inde manus. Felici hoc portu placidas regit Eolus undas. Firmat et innumeras Marte silente rates Hoc mare tam lautos tollit super aethera cancros Atque epulas ornat Iuppiter inde tuas Haec quoque florescit speciosis unda Corallis, Qui dites Indos, antipodasque petunt. Hic ubi tam variis fervescit piscibus aequor Hic sua Neptunus sceptra superba tenet.
Nardin, Petar (c. 1551) [1605, Sibenik]: Elegia de laudibus Sibenici, versio electronica, 267 verborum, 42 versus, ed. Tamara Tvrtkovic [genus: poesis - elegia] [numerus verborum] [nardin-p-elegia.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.