Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Sobota, Ivan (m. 1467) [1438, Trogir]: Epistulae V ad Mapheum Vallaressum, versio electronica., Verborum 672, ed. Arnaldo Segarizzi [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [sobota-i-epist-vallar-5.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Maxima laetitia affectus fui, Maphee suavissime, ex iocundissimis tuis litteris, quas hisce diebus veluti quoddam excellens munus deorum

-- 58 --

suscepi, quibus scribis Patavinam urbem adhuc pestifero sidere commoveri: nullum tamen ex domesticis sociis meis hoc morbo occubuisse: qua ex re diis gratias habeo. Quod autem scribis senatorio viro domino Andreae Venerio meam commendationem pergratam fuisse, hoc profecto semper praedicavi: me sibi gratissimum esse. Corniolam, in qua mortis effigies sculpta sit, citius quoad potero compertam ad ipsum mittam. Haec de his.

Vade retro

Vade porro


Sobota, Ivan (m. 1467) [1438, Trogir]: Epistulae V ad Mapheum Vallaressum, versio electronica., Verborum 672, ed. Arnaldo Segarizzi [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [sobota-i-epist-vallar-5.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.