Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Kasic, Bartol (1575. — 1650.) [1604]: Ad illyricae linguae studiosos, versio electronica, 77 verborum, versus 16, ed. Elisabeth von Erdmann-Pandzic [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [kasic-b-instit-epist.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade porro

Illyricae linguae Institutiones, quas multi exoptabant, modo praepropera fortasse festinatione, si minus omni ex parte perfectas, pro viribus certe alacriter studioseque confeci. Nemo enim adhuc extiterat (quod sciam) quem authorem sequi possem, cuius praecepta de illyrico sermone litteris consignata prodierint. Neque vero ut opus hoc primus aggrederer inducere animum potuissem, nisi eorum accessisset authoritas, quorum voluntati nefas est repugnare. Quo autem ipsi consilio id fecerint, ut et nostra e Societate delecti nonnulli in hac lingua perdiscenda studium suum atque operam collocarent et, quo iis discendi labor minueretur, eiusdem linguae Institutiones aliquae conscriberentur, facile is, ut opinor, intelliget, cui sit exploratum, quo in loco apud Illyricos hoc tempore res christiana versetur. Nam, sive ob diuturnam ac miseram cum religionis catholicae hostibus consuetudinem, sive ob magnam doctorum proborumque pastorum penuriam, innumerabiles propemodum in tantis tenebris inscitiae iacent, ut cetera quae ex inscitiae oriuntur mala taceantur, ut ne prima quidem christianae religionis elementa satis illorum plerisque sint nota.

Vade porro


Kasic, Bartol (1575. — 1650.) [1604]: Ad illyricae linguae studiosos, versio electronica, 77 verborum, versus 16, ed. Elisabeth von Erdmann-Pandzic [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [kasic-b-instit-epist.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.