Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Getaldic, Marin (1566-1626) [1603]: Promotus Archimedes seu De variis corporum generibus gravitate et magnitudine comparatis, versio electronica, Verborum 19625, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus] [numerus verborum] [getaldi-m-promo.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

MARINI GHETALDI PATRICII RAGVSINI PROMOTVS ARCHIMEDIS SEV De varijs corporum generibus grauitate et magnitudine comparatis. ROMAE, Apud Aloysium Zannettum. MDCIII. SVPERIORVM PERMISSV.

-- --

-- 002 --

REVERENDISSIMO SERAPHINO OLIVARIO RAZZALIO. PATRIARCHAE ALEXANDRINO. MARINUS GHETALDUS. S.P.D.

Egregia sane Reuerendissime PRaeSVL quod probe nosti, veterum sapientum foelicitas fuit. Eam enim cum ingenij praestantia, tum praerogativa temporis laudem occuparunt, quam vel sperare posterioribus temerarium sit. Et vero illis non solum nos plurimum debemus, quod plurima ipsi perfecere: verum etiam quod quaedam quasi fundamenta iecere, quibus dum rerum nouarum molem conamur imponere, nos quoque experiri nostras vires, exercere industriam, remque sapientiae publicam amplificare possimus. Quo in genere magnorum ego virorum studium potius, quam gloriam aemulatus super unum ex Archimedeis fundamentis, de ratione, qua varia corporum genera inter se grauitate et magnitudine comparantur, fabricatus nonnulla sum:

-- 003 --

quae nunc omnium oculis expositurus, ut eam sustineam, personam, quam semper recusaui, patrocinium huiusmodi quaerendum mihi existimaui, quod et imbecillitatem meam contra obtrectatorum, si qui forte existerent, calumnias sustineret; et imminentem famae, existimatio nisque iacturam auerteret. Vnus igitur tu occurristi SERAPHINE qui et commodissime mihi patrocinari posses, et quodam quasi iure deberes. Cum enim tu me ad emittendum id opus hortatu tuo compuleris, videbatur quodam iure ad tuam fidem eius tutela pertinere. Tuque is es, quem non modo rudes, sed etiam docti suspiciunt. Habet nostra haec aetas, quos admittetur; habet quos extollat praeclaros viros, sed quos tibi anteponat, non facile inueniet. Degis ea in Vrbe, quae laudis mediocritatem vel nunquam agnouit, vel semper contempsit: neque in tanta maiestate, tua deficit virtus, sed bono in lumine posita collucet magis. In primis enim tua vitae integritas eiusmodi est, ut non contenta domestico praeconio latissime peruagetur. Habent omnes quod praedicent, et imitentur; habet quod excipiat gratissima memoria posteritas uniuersa. Doctrinae vero ea excellentia es, ut ea satis omnibus clarus, et illustris, non satis tibi, secum assidue certes. nec mirum, qui vel a primis incunabulis ad summa contendebas, si prouecta iam aetate vix habeas, quo altius contendas. Praeclarum sane et eximium uno doctrinae genere; sublime, atque admirabile multiplici excellere. Tu vero in omni genere laudem egregiam assecutus es absolutam videlicet tibi gloriam propositam voluisti; quique intelligebas hominem ad honesta omnia

-- 004 --

genitum, nullam tibi rerum gloriosarum partem contemnendam putasti. Placet incredibili rerum humanarum usui diuinarum rerum cognitionem adiungere; ut habeat animus a caducis ad aeterna, se conferendo, unde oblectamentum capiat, et admirationem. Philosophiam ita tenes, ut qui in maximis negotijs assidue versatus es, videaris semper fuisse otiosus. Quid dicam de singulari eaque eximia rerum coelestium, totiusque mundi cognitione quam tu tanta cum auiditate ex reconditissimis Mathematicorum fontibus hausisti, ut illud assecutus in eo genere iam sis, quod alij in maxima tranquillitate, in summo otio vix ausint optare? Exitum tuorum laborum felicissimum vides: gloria multiplici frueris, neque illa precaria sed tua et quibusdam quasi gradibus ad amplissimos: honores euehendus, in ea constitueris dignitate; in qua pro sacrosancta Ecclesia nunquam non excubando, in peramplo tot illustrium vitorum Theatro non alienae gloriae spectator, sed actor tuae consistas. Tu vero, quod rarum est, laudem sapientiae, quae vix ullos habet at terminos, humanitatis tuae terminis circumscribis; et exponis omnibus; ut ex tanto sonte perennes ad omnium ordinum homines fluuii deducantur. Felix qui solidae felicitatis causam et initium in re constitutum ita foues, ut cum alijs illam communicando, non imminuas, sed amplifices, praegrande videlicet non succrescentis, sed adultae iam virtutis foenus honorem ex honore, laudem ex laude consequi vberiorem, haec illa sapienti viro non indigna liberalitas, quae rerum prestantissimarum possessione non imminuta, in copia tenuitatem non inquirens

-- 005 --

vbertatis ipsa suae dominae nunquam debilitatur, nunquam deficit. Quin etiam isto loco constitutus bonarum literarum studiosos complecteris, ac tueris. Haec est vera germanae nota sapientiae, cum, quas vires nanciscitur, ijs sapientiam alit, tuus animus et tuae sapientiae, et alienae par est. Haec sunt firmissima et solidissima fundamenta ad aeternam posteritatis memoriam, quam licet proficisci iam videas ex iis quibus abundas animi ornamentis, nescio tamen quo pacto gratior nobis accidit, cum ex aliorum etiam praeconio suscipit incrementum. Hinc domus tua floret doctissimorum familiaritatibus; hinc nulli ad tuam consuetudinem praecluditur aditus; hinc plurimorum studia commouentur; hinc illa sapientum aemulatio et admiratio: hinc omnium omnino ordinum ad te concursus; tanquam ad sapientissimum humani diuinique iuris patronum, et interpretem. Quid ego igitur quem tibi sexcentis eximiae beneuolentiae argumentis obligatum volusti, perexiguum hunc ingenij mei partum expositurus, unum te nominis et existimationis meae patronum non suscipiam equidem in amplissimi Theatri lucem sapientissimorum 32 hominum conspectum, quibus abundat haec nostra aetas inferre me non magnopere cogitabam: Tu hortatus es dubitantem impulisti vel reluctantem: tuere igitur obsequentem. iam nunc mihi videor in exigua vel nulla spe laudis ex ingenio meo; sempiternam nominis immortalitatem ex tuo patrocinio consecutus.

Vale. Romae VII. Kal. Maij. MDCIII.
BENEVOLO LECTORI.

Diversa. corporum genera duplici ratione comparari inter se a Mathematicis possunt mole ac pondere. Pondere comparatio fit, cum inter corpora diuersi generis mole aequalia, quaeritur, quae sit ratio ponderis: quanto videlicet, unum altero grauius, aut leuius sit. Magnitudine autem sit collatio, cum posita pari grauitate, quaeritur, quae sit ratio magnitudinis; quanto sit alterum altero maius, aut minus. Quae comparatio mihi cum videretur et iucunda cognitu, et usum nonnullum habere, nec fuse a quopiam explicata, non ita pridem super ea non nihil coepi me liris sed nihil de luce ac publico cogitabam. Is enim ego sum, qui malim scire, quam nescire, discere, quam docere. Sed tamen cum Michael Saegnerus in rebus. Mathematicis excellens vir, ac Magister meus, cui ego plurimum debere me fateor, ab eo enim prima elementa habui, reposcere a me publicum aliquem doctrina sua fructum videretur ac Federicus Saminiatus euius suorum suauitatem, et beneuolentiam erga me diu, dum simul hisce studijs condiscipuli operam dedimus, expertus sum, me ut aliquid auderem tum oratione, tum exemplo suo excitaret, coepi minus ab ea cogitatione alienus esse. Deinde vero summos viros habui

-- 007 --

hortatores. Etenim cum Clauium, quod tam diu cupiebam, vidissem minorem tanta scientia, et fama viri benignitatem perissem. Ab eo simul ac Theodosio. Rubeo homine mihi tum ex studiorum similitudine, tum praecipue ex eius humanitate amicissimo, ad Reuerendissimum Seraphinum deductus sum. Isque me tantus Praesul non solum humanissime complexus est, verum etiam ita hortatus ad eualganda, quae scripseram; plane ut mihi nefas putauerim non parere. Accipe igitur et tu Lector optime amico ac benigno animo laborem hunc, quem a me talium virorum summa benignitas expressit. Argumentum quidem, ut dicebam non iniucundum est, nec ab usu alienam. Huiusmodi enim comparatione Archimedes mixtionem argenti in aure deprehendit, et furtum Aurificis in corona aurea patefecit. de quae re suo loco ego tractabo, et facilem monstrabo viam, quae vel argentum in aure, vel quod vis metallum in quolibet admistum deprehendi queat, et alterum ab alieno discerni et simul explicabo, quo pacto ex auri grauitate qualitas, at perfectio intelligi possit. Tati vere opusculo nomen ab Archimede, quem Ducem sequor, imposui Nam cum ille, ut erat summus Magister, setis habuisset hunc, totum quasi fabricum posito fundamento delineare in primo lib. vbi agit de ijs quae vehuntur in aqua. Opus ego pro eique fundamento molem inijcere conatus sum paribus suis et elaboratam, atque distinctam. Qua in re si quid assequutus sum, quod publice probetur, gaudeo causa et mea et publica illud quidem spero fore ut conatus non displiceat.

-- 006 --

-- 1 --

Vade retro

Vade porro


Getaldic, Marin (1566-1626) [1603]: Promotus Archimedes seu De variis corporum generibus gravitate et magnitudine comparatis, versio electronica, Verborum 19625, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus] [numerus verborum] [getaldi-m-promo.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.