Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Zavorovic, DinkoSuricevic, Toma (1540-1608; floruit 1602) [1602]: Praefatio et epistulae in libris de rebus Dalmaticis, versio electronica, Verborum 876, ed. Iva Kurelac [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [aa-vv-praef-epist-rebus-dalm.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Sępe evenit, ut ex malo bonum eliciamus et ex incommodo utilitatem reportemus, ut mihi quatuor iam fere anni sunt, acidet. Siquidem cum in hanc civitatem advenisset homo quidam staturae mediocris, aetatis quinquaginta annorum, facie rubicundus, canicie conspersus, nomine Rubertus Bonaventura Britanus. Hic primum apud quandam annosam mulierem est hospitio susceptus, postea vero cum se tuum in literarum studiis contubernalem Romae in Germanorum collegio fuisset faceret cerciorem, in tuam domum a te perhumaniter exceptus est, ex quo postmodum factum est, ut multorum amicitiam virorum, tum saecularium, tum ecclesiasticorum facile iniret, quibus omni se bonarum litterarum gerere eruditum ac insignem historicum facile praebebat ac provinciae Dalmatiae rerumque in ea gestarum mire studiosum demonstrabat. Quare, cum quadam die a me inter deambulandum efflagitasset, ut libros decem, quos de rebus huius provintiae lucubraveram illi ostenderem, ego qui talem virum plurimi ducebam, facere non potui, quin eos illi lustrandos simulatque f2v aliquibus mendis scatentes traderem corrigendos, quos ubi mihi restitueret summopere me hortabatur ut illos tipis darem, sed mihimet parum fidens illos prodire in lucem verebar, quod in causa quoque fuit, ut sex libros denuo illi emendandos concederem, sed quoniam fingebat, se Surium insulam Spalatensis ditionis profecturum, ubi in ecclesia Sanctę Mariae, apud villam maiorem, Marcum Marulum quosdam libros in quibusdam muris reposuisse (ut scripta eiusdem, quae penes se retinere dicebat testabantur) affirmabat. Cleocem propterea quae Venetias proficiscibatur (me presente) ingressus, quod diceret extra portum huius ciuitatis cymbam, quae illum erat Surium ductura expectare, illi dictos sex libros reliqui, ut secum corrigendos (ut dixit) asportaret, qui tamen Venetias profectus, haud amplius a me visus est. Unde illusus ab illo, timens, ne meos partus ac labores alii sibi adiudicarent, ad nova studia me contuli et primum librum erroribus respersum, novum copiosiorem et priore veriorem totum reformavi. Reliquos, qui novem fuerant, multis quae superflua mihi videbantur, expurgatis, in septem libros congessi. Hinc sese mihi obtulit occasio legendi multos variosque libros atque proinde opus universum factis memoria dignis provintiae huius, ut f3 inter legendum facile tibi futurum arbitror omnia animadvertere, exorandi. Quare omnino in animum induxi (tuo tamen consilio) illud in lucem edere, ut quę a tot gravissimis auctoribus fuerunt litteris commendata sparsim, in unum redactis bonarum artium studiosi valeant facilius frui. Tuam igitur hac de re sententiam expecto.

Vade retro

Vade porro


Zavorovic, DinkoSuricevic, Toma (1540-1608; floruit 1602) [1602]: Praefatio et epistulae in libris de rebus Dalmaticis, versio electronica, Verborum 876, ed. Iva Kurelac [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [aa-vv-praef-epist-rebus-dalm.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.