Zavorovic, DinkoSuricevic, Toma (1540-1608; floruit 1602) [1602]: Praefatio et epistulae in libris de rebus Dalmaticis, versio electronica, Verborum 876, ed. Iva Kurelac [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [aa-vv-praef-epist-rebus-dalm.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Admodum reverendo domino Thomę Surichievich, archipresbitero Sibenicensi, sacrae theologiae doctori, Dominicus Zavoreus salutem plurimam dicit
Sępe evenit, ut ex malo bonum eliciamus et ex incommodo utilitatem
reportemus, ut mihi quatuor iam fere anni sunt, acidet. Siquidem cum in hanc
civitatem advenisset homo quidam staturae mediocris, aetatis quinquaginta
annorum, facie rubicundus, canicie conspersus, nomine Rubertus Bonaventura
Britanus. Hic primum apud quandam annosam mulierem est hospitio susceptus,
postea vero cum se tuum in literarum studiis contubernalem Romae in Germanorum
collegio fuisset faceret cerciorem, in tuam domum a te perhumaniter exceptus est,
ex quo postmodum factum est, ut multorum amicitiam virorum, tum saecularium,
tum ecclesiasticorum facile iniret, quibus omni se bonarum litterarum gerere
eruditum ac insignem historicum facile praebebat ac provinciae Dalmatiae
rerumque in ea gestarum mire studiosum demonstrabat. Quare, cum quadam die
a me inter deambulandum efflagitasset, ut libros decem, quos de rebus huius
provintiae lucubraveram illi ostenderem, ego qui talem virum plurimi ducebam,
facere non potui, quin eos illi lustrandos simulatque f2v aliquibus mendis
scatentes traderem corrigendos, quos ubi mihi restitueret summopere me hortabatur
ut illos tipis darem, sed mihimet parum fidens illos prodire in lucem verebar, quod
in causa quoque fuit, ut sex libros denuo illi emendandos concederem, sed quoniam
fingebat, se Surium insulam Spalatensis ditionis profecturum, ubi in ecclesia Sanctę
Mariae, apud villam maiorem, Marcum Marulum quosdam libros in quibusdam
muris reposuisse (ut scripta eiusdem, quae penes se retinere dicebat testabantur)
affirmabat. Cleocem propterea quae Venetias proficiscibatur (me presente)
ingressus, quod diceret extra portum huius ciuitatis cymbam, quae illum erat Surium
ductura expectare, illi dictos sex libros reliqui, ut secum corrigendos (ut dixit)
asportaret, qui tamen Venetias profectus, haud amplius a me visus est. Unde illusus
ab illo, timens, ne meos partus ac labores alii sibi adiudicarent, ad nova studia me
contuli et primum librum erroribus respersum, novum copiosiorem et priore
veriorem totum reformavi. Reliquos, qui novem fuerant, multis quae superflua mihi
videbantur, expurgatis, in septem libros congessi. Hinc sese mihi obtulit occasio
legendi multos variosque libros atque proinde opus universum factis memoria
dignis provintiae huius, ut f3 inter legendum facile tibi futurum arbitror omnia
animadvertere, exorandi. Quare omnino in animum induxi (tuo tamen consilio)
illud in lucem edere, ut quę a tot gravissimis auctoribus fuerunt litteris commendata
sparsim, in unum redactis bonarum artium studiosi valeant facilius frui. Tuam
igitur hac de re sententiam expecto.
Vale. Sibenici die septima mensis Iulii MDCII.
Zavorovic, DinkoSuricevic, Toma (1540-1608; floruit 1602) [1602]: Praefatio et epistulae in libris de rebus Dalmaticis, versio electronica, Verborum 876, ed. Iva Kurelac [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [aa-vv-praef-epist-rebus-dalm.xml].
|