Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Kabalin, Grgur [1600]: Tres invicem epigrammata, versio electronica, Verborum 257, versus 40, ed. Neven Jovanovic [genus: poesis - epigramma] [numerus verborum] [aa-vv-epigr-tres.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Chrysogonus Caballinum sibi conciliat.
Te licet audiuerim celebrem uirtute putabam
Histius tantum temporis esse uirum.
At simulac sensi, postquam sentire loquentem
Accidit, extemplo mens mea uersa fuit.
Admirans dixi perculso corde stupore
Nascitur hic certe Belorophontis aquis,
Ipse coturnati calamos tetigisse Maronis
Apparet, uoces ipse Platonis habet.
Hunc reor Arpinas, Fabri quoque filius ingens
Orator Danaum, quin super esse queant
Nunc precor ut tantum non dedigneris amicum,
Quem peperit uirtus, me numerare tuum.

-- 66 --

Vade retro

Vade porro


Kabalin, Grgur [1600]: Tres invicem epigrammata, versio electronica, Verborum 257, versus 40, ed. Neven Jovanovic [genus: poesis - epigramma] [numerus verborum] [aa-vv-epigr-tres.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.