Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Stepanic Selnicki, NikolaStjepan Medak (1553-1602; c. 1596.) [1596]: Historia obsidionis Petriniae et cladis Szerdarianae, versio electronica, Verborum 3031, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [step-n-obsid.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

2 Cum hac uiciorum indole in caesaris Turcarum gynaeceo teneris ab annis enutritus, in militiae palaestra eruditus, belli artibus instructus, Persicis tandem armis exercitus, prouinciam hanc est sortitus. Caeterum ex quo sub fines nostros fulmen illud attigit, nihil prolatandum ratus, ne se cunctantem aliquis casus opprimeret, mox armatam praemittit cohortem, quae Petriniam olim Bosznensium latronum domicilium et praedonum tutissimum asylum, nunc uero (superis ita uolentibus) unicum reliquiarum afflicti huius regni propugnaculum, primum uerbis speciosis, postea diris etiam repeteret minis. Erat autem tunc in ipsa Petrinia quidam Daniel Francol, Tergestinus, artium belli haud ignarus, loci illius summus capitaneus, qui cum quadringentis circiter partim Germanis, partim nostrae gentis peditibus praesidio sane perexiguo, omnem illius belli ac obsidionis molem strenue animoque forti sustinendam in se assumpserat. Quem ubi hostis nec precibus flectere, nec pollicitis corrumpere, nec etiam minis in suam pertrahere potuisset sententiam, acriter uiris et armis oppugnandum statuit, iurans per inpia Mahometis numina, se illinc nisi uictorem non abscessurum. Imprimis autem execranda tempestas illa, ualidissima Janicherorum manu, in quibus omnem expugnationis spem, haud secus ac in triariis omnem positam habebat, miseram ac infaelicem cingit Petriniam. Et ne a nostris laedi possent, profundis transuersim omnem qua potest circumfodit uallis. Sicque locum plurimis tutum parat sclopetariis, 3 qui maenia defedentes continue infestarent. Pontem quoque naualem, qui in Colapi ibidem erat, extemplo rescindi iubet. Post haec castra locat, custodias uigiliasque in uadis suspectis, aliisque locis opportunis, longe lateque intentius instituit; militum cateruas disponit, acies ordinat et quacunque nostros obsessis opem laturos rebatur cautus praecludit. Insuper quod uirium, quod roboris habebat, summo studio opponit. Omnibus sic ex ordine dispositis et castris bene communitis aggeres excitat, pluteos et scalas parat, bellica denique firmat tormenta, caeteraque omnia, quae non minus ad obsidionem, quam ad oppugnationem necessaria fore censebat, incredibili celeritate praeparat. Sublato tandem undique ingenti clamore ac plus quam barbaro ululatu classicum canit, timpana pulsat, inflat tubas, arma capessere et dicto celerius effrenata militum examina caeca subire maenia iubet. Atque uno tempore obsidione et oppugnationibus nostros praemere caepit. Propugnacula inprimis bellicis acriter concutit machinis, maenia denudat, propgnacula sclopetis, sagittis et densissimo telorum imbre obruit. Quin etiam ignem qua potest adiicit, qui ubi lignea compraehenderat opera, mox a nostris partim restinguitur, partim rescinditur, ac quod iam hosti patebat, terra uelociter obstruitur. Ille nihilominus furiis agitatus, certatim nostros oppugnare non desistit, instat pertinaciter, et nunc receptui, ut redintegratis ac resumptis uiribus 4 ualidiores faciat impressiones, nunc classicum canit, in omnem occasionem intentus, fessis recentes, sauciis integros submittit; ignauos ac desides acrius increpat et urget. Caeteris ut pertinacius oppugnent, animum simul ac calcaria addit. His amplissima si vicerint pollicetur praemia, illis e contra atrocissima ferox minatur supplicia, ignauiae et pusillanimitatis condigna stipendia. Nostri ubi uident se iam a circumfusa multitudine, dura non solum obsidione, sed etiam oppugnatione praemi, diuinis freti praesidiis, hostium conatibus resistunt gnauiter, artes artibus eludunt prudenter, subeuntes repellunt, ascendere enitentes deturbant, telorum grandine hostium agmina prosternunt, stragem caedemque maximam faciunt. Non paucos etiam hastis praepilatis, sudibusque praeustis, saxis ac densatis missilibus incessunt. Praeterea ut crebras et uix iam tollerandas impressiones impedirent, cupas quamplurimas puluere tormentorum, seuo, pice, scandulisque complent, ac ardentes in confertissimos hostes subinde prouoluunt. Pugnatur uno tempore omnibus in locis, atque omnia etiam extrema tentantur, quae minime uisa pars est firma, huc concurritur. Et quamuis nostri tantae molis defensione distinerentur, nec facile pluribus pauci ubique occurrerent; omnia tamen fortissimo sustinentes animo, ita pertinaciter resistebant, ut non prius quo quisque constitisset, discederet loco, quam aut grauiter 5 uulneraretur aut occideretur. Omnium siquidem et praecipue qui capita eorum erant, una et constans uox haec erat: Eia boni socii masculo pectore nunc est opus, quando extremam fati nostri uidemus imminere horam [ERROR: no reftable :] Horam je napisano iznad precrtanog necessitatem. , et ideo antequam aut turpiter occumbamur, aut certe in immanissimam abducamur seruitutem, pugnemus forte pro fide inprimis Christiana, pro religione catholica, pro aris, pro focis, pro coniugibus, pro liberis, charissimis pignoribus, pro salute denique et conseruatione dulcissimae patriae ac pro incolumtitate totius imperii Romani. Nam ulla iam nobis superest futura uia, praeter dextras et uirtutem; uicti nullam speremus salutem. His dictis, adeo omnium animi sunt accensi et ad subeunda quaeque pericula confirmati, ut qui non prius mortem honeste oppetat quam uel sese dedere, aut patriam prodere mallet, fuerit nemo. Vix iam tunc sensit stupidus Turca, Germanorum constantiam et Croatarum fidelitatem. Interea uero dum haec circa Petriniam geruntur, Ioannes Draskouich, regni huius banus, coactis suis copiis et excitis regni ac confiniorum gentibus ac eorumque magnatibus apud Scisciam castra metatur. Postquam autem Georgius Lenkouich Croatiae, et Sigismundus ab Erbenstein Sclauoniae confiniorum capetanei generales, aliique regni proceres ac gentium capita in castra ad banum confluxissent frequentes, mox 6 excubias in locis opportunis ubique summa cum diligentia disponunt et pontem in Odra fluuio celerrime parari iubent. Quinquaginta etiam equites Petriniam versus, ut quid ibi rerum ageretur fideliter explorarent, statim ablegant. Qui cum paululum a Drenchina fortalitio memorati capituli Zagrabiensis progressi fuissent, illico incauti in latentes hostium insidias incidunt. Vno duntaxat socio illic amisso, caeteri hinc inde dispersi palantes, uix fuga saluti suae consulere. Ille miser ubi apud Ahmat visier passam captiuus sistitur, tormentis excruciatus, capite tandem plectitur. Parcebat enim impius ille carnifex nemini, sed quoscunque captiuos habere poterat, statim crudelissime enecabat, asserens Mahometanae religionis, ac peruetustae consuetudinis turcicae esse, ut dum eorum caesar foris iam in bello esset, nemini parci neque etiam fidem seruari debere. Cumque iam diem dies truderet, frustraque obsessi, nostra se expectare auxilia cernerent, de exitu suarum fortunarum consultare sunt coacti.

Vade retro

Vade porro


Stepanic Selnicki, NikolaStjepan Medak (1553-1602; c. 1596.) [1596]: Historia obsidionis Petriniae et cladis Szerdarianae, versio electronica, Verborum 3031, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [step-n-obsid.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.