Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Stepanic Selnicki, NikolaStjepan Medak (1553-1602; c. 1596.) [1596]: Historia obsidionis Petriniae et cladis Szerdarianae, versio electronica, Verborum 3031, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [step-n-obsid.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade porro

1 Quid aliud nunc in his tempestatum fluctibus ac armorum procellis nisi continua Martis tonitrua et horrida bellorum fulmina hinc scribam habeo nihil. Nubes enim illa, quae in iugis montium Bosznae a longo tempore consedisse circumferebatur, ubi maturuit in fines nostros omnem effudit belli procellam, quae sane uel eo maiori terrore ac ueluti infausto quodam prodigio nobis fuit, quia plus minus centum millibus armatorum duce quodam Ahmat, Turcarum imperatoris visierio passa Szerdario eiusdem eunucho instar alicuius turbidae tempestatis agitabatur cum Huszaino Bosznensi passa suas, quas Bizantio uenire coegerat, coniunxisset copias, primo statim aduentu omnium oculos in se conuertit. Haszan passam, qui superioribus annis Scisciam, olim Romanorum coloniam nunc uero ubi Colapis fluuius Szauum influit, capituli Zagrabiensis singulare propugnaculum, sua quam accepit memorabili clade et interitu clariorem reddiderat redditum sibi ueteres Bosznae milites credidere. Easdem bestialem ingenii uigorem, uultus truculentiam, oculorum uim, intuebantur, nam homo statura pusillus, corpore uiciatus, natura signatus fronte rugis peraratae ac annis obsitae anui perquam similis fuit. Plurimum illi audaciae ad pericula capessenda, plurimum consilii inter ipsa pericula erat. Inhumana praeterea in omnes et maxime in Christiana mancipia crudelitas, perfidia plusquam Turcica, nihil ueri, nihil sancti, nullius dei metus, nullum ius iurandum, nulla pietas, nulla religio.

Vade porro


Stepanic Selnicki, NikolaStjepan Medak (1553-1602; c. 1596.) [1596]: Historia obsidionis Petriniae et cladis Szerdarianae, versio electronica, Verborum 3031, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [step-n-obsid.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.