Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Pir, Didak (1517 – 1599) [1596]: Cato minor, sive disticha moralia, versio electronica, versus 5366, verborum 40443, ed. Neven Jovanovic [genus: poesis - carmen; poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - ode] [numerus verborum] [didacus-p-cato.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
FLAVII IACOBI EBORENSIS TUMULI.
Ad Lectorem. Vive memor quam sis Aevi brevis.
Vidi ego, et expavi, subeo dum Virginis aedem, Carmina, quae nuda fronte cadaver habet. Transmutere licet formas Vertunnus in omnes, Quisquis es, hic mecum tu quoque pulvis eris. Quod si forte tibi contingat longior hora, Cum veniet, dices, quam brevis illa fuit?
FLAVII IACOBI EBORENISIS TUMULI.
AD
Hos tumulos, atque haec maestis dictata Camoenis, Carmina, Maure, tibi qualiacunque damus. Tu lege, et interea subeat vox illa Platonis. Rectius ut possis vivere, disce mori.
Charoli V.
Hospes vixi olim, et victor bella ampla peregi, Magnus et in toto Charolus orbe fui. Nunc clypeos, et signa tholo suspensa, brevesque (Si quis honos) titulos, ossaque nuda vides.
Euisdem
Faelices cineres, et magni Caesaris ossa Si quis forte paras includere Mausolaeo, Et titulos praeferre libet, quibus inclytus Heros Augusti magni, magnis par extitit actis; Longum opus aggrederis. Sed tu fastigia rerum Summa tene, nec totum animo complectare Charlon Iamque adeo edicam, quis rerum competat ordo,
Ioannis Austrii Caroli
Scuta virum, galeasque avulsaque rostra Carinis, Partaque in Ioniis Barbara signa vadis, Et pharetram insignem, et lunatis cornibus arcum, Et gladium, quo se cinxerat acer Halis, Ioanni Austriadae moestae statuere cohortes. Tunc dolor in castris, et grave murmur erat Ioannes iacet hic. quod si tuba nunciet arma, Exerat e tumulo protinus ille caput.
Aliud in eundem.
Naumuriense via Mosae prope nota fluenta Nuper in aggesto caespite carmen erat. Hic situs Austriades Ioannes. caetera narret Fusus in Ionia barbarus hostis aqua.
Aliud in eundem.
Fortis Iber, forti Ioanni dedicat aram Cum titulo. titulus nobile carmen habet.
Aliud in eundem.
Invicta proles Caesaris Caloiannes Post tot triumphos, et solo, et salo partos Superna visit regna, Coelitum sedes. Mosella Gaudete Belgae, res peracta vobis est. At quis caducis spem reponat in rebus?
Ioannis Portugalliae regis
Quem tellus tantilla tegit Bethlemis ad aedem, Victor Ioannes rex Orientis erat. Faelis, heu nimium faelix, ni sceptra Sebastus Exciperet, nocuit Manibus ille nepos.
Sebastiani Portugalliae regis
Dum pia funebrem Connimbrica dedicat aram, Di meliora velint, absit et omen, ait. At quia res dura est, et vita incerta Sebasti, Ponitur haec, Manes, placet ut ara Deos.
Aliud in eundem.
Lusitana suo iacet hic cum rege iuventus. Crimen et hoc (eheu) non leve Martis erit. Dignos laude viros, et forti pectore letho Tradit, ab ignavis abstinet ille manum.
Aliud in eundem.
Quisquis ad haec Libyes venisti forte viator Littora, siste gradum, paucaque verba lege. Hic Lusitanae gentis cum rege Sebasto. Pristina libertas, et bona cuncta iacent.
Aliud in eundem.
Nuncius (heu) bello regem cecidisse Sebastum Attulit, et fractas Emanuelis opes. Et successorem nobis instare Philippum Collecto Hispanae robore militiae. Non Gallum auxilio, classes non ire Britannas, Sicut sparsa diu, vanaque fama fuit. Et sese ut dedant nostri, et sua cuncta necesse. Ni omnia acerba velint, atque superba pati. O patria, o divum sedes, quam fortis Ulysses Condidit occidui littus ad Oceani. Tu ne iugum Hispanum, et dominos dignabere Belgas? Impleor lachrymis: claudit et ora dolor.
Torquati Umbri, qui in acie Africana periit
Occidat (heu) libycis Umber Torquatus in armis. Flere libet fortem, flere sed ille vetat. Quam tamen hic fratri moestae posuere sorores, Illa prius lachrymas ebibit urna meas.
Solymanni Turcarum regis
Pannoniae Sylvae, nec dum bene nota Segetti Flumina, vos moriens Thrax Solymanus habet. Donec erunt reges, et pax, et bella per orbem, Illius in niveis fama vehetur equis.
Saudi pueri e regiis cubiculariis Cenotaphium.
Hoc tibi Tristis, et in nigra veste relicta parens.
Bartholomaei Aurii.
Auri docte tuum stat circum Fama sepulchrum, Et quatit adsidue, nec tamen inde volat. At si forte loco decedat nuncia veri, Non satis in cineres tantula terra tuos.
Mariani viri magnanimi
Non acies Mariane tibi nocuere, nec arma, Sparsa nec Aegaea Barbara classis aqua. Omnia quae prima vicisti pene iuventa. Dux bonus, et prompta miles in arma manu. At soles, hyemesque diu sub pellibus actae, Dum toties dubias isque redisque vias. Et modo Threicias orator missus in oras Exequeris regis libera iussa tui. Et modo discordes coniungis foedere gentes. Et modo ad Insubres, Euganeosque redis. Sic procul a patria nos deseris. Et breve saxum (Heu lachrymae) cineres caelat, et ossa tua. At quocunque solo, coeli quocunque sub axe Maior et invidia, grandis et umbra iacet. Decessit Mantuae Carpetanorum in Hispania, incredibili Philippi regis dolore, cui ille charus, Acceptusque erat. Elatus est splendidissimo apparatu, omni fere Hispana nobilitate funus prosequente.
Leonorae Etruriae reginae, et filiorum
Flavicomo Garfiae, et purpureo Ioanni Cum Leonora parens solveret exequias.
Flacci, et Lepidae uxoris
Vixit lustra decem Lepida cum coniuge Flaccus. Et nunc una dies tumulo componit eodem. Si qua fides, tellus stat super ossa levis.
Aloysii Herculis Ferrariae Ducis
Pauca lege, ut noris (si quis modo nosse laboras) Cur divisa tribus sint mea membra locis. Mos vetus his Gallis est regibus, unde Renata Mater, et unde mihi rex Ludovicus avus. Hic quoque mos Italis est regibus, unde virentes Eridani ad ripas nascitur alter avus. De quo multa velim si dicere, multa supersunt. Tantus Aragoniae stirpis Alonsus erat. Ne Brunsuvichios memorem, quibus altera porro Nititur Estensis regia nobilitas.
Aliud in eundem.
Hic ego qui iaceo (Si qua fides) nuper non leve nomen eram. Mi pater Alcides, et avus de gente Valesa. Maximus hic regum, dux erat ille ducum. Proinde mori, et rebus Namque fugax vita est, et volat hora brevis. Qui sapit, is vultus ad sidera tollit, et illa, Illa, inquit patria est, haec peregrina domus.
Amati Lusitani medici Physici praestantissimi
Qui toties fugientem animam sistebat in aegro Corpore, Letheis aut revocabat aquis, Gratus ob id populis, et magnis regibus aeque, Hic iacet, hanc morriens pressit Amatus humum. Lusitana domus. Macedum tellure sepulchrum. Quam procul a patrio conditur ille solo? At cum summa dies, fatalis et appetit ora Ad Styga, et ad Manes undique prona via est.
Labeonis pueri
Dum cineres pueri Labeonis conderet urna, Sic ait in lachrymas fusus uterque parens. Si tam certus eras abeundi, et nostra placebant Tecta parum, quare gaudia vana dabas?
Andreae Franci summae spei adolescentis
Erigit Andreae mater Rhacusa sepulchrum. Et iubet incidi Cum videt ante
Aliud in eundem.
Flere immortales mortali in funere Divos Si fas, et si lex aequior illa daret, Flevissent Andrea novem tua fata sorores, Flesset et Frangeret et calamos, et plectra sonantia Phoebus, Et tener in pullis vestibus iret Amor. At quoniam vetitum, faxint tibi funera vates Digna, coronatus Carmen et incidant, iuvenis qui clauditur urna, Vincere longaevum Nestora dignus erat.
Gregorii XIIII.
En quo spes hominum? vidisti docte Camille, Quam cito ver abiit, quam cito venit hyems? Nam quae stabat heri late porrecta sub auras, Populus excisa est, et sine fronde iacet, Grata nec est pecori, pastor nec cessat ad umbram, Dulce nec e ramis pendula garrit avis. Quaeque tibi e tenui nectebat fronde corollas, Nais abit. iam non gratus, ut ante, locus.
Dilphi Lillensis
Dilphe senex quidquid pote clarum, et nobile dici, Hoc poterat de te dicere Lilla tua. At dolor, et tristes prohibent in pectore curae. Et tua iam longum lingua diserta silet. Lilla dolet, tua lingua silet. ne funeris ergo Labere Dilphe Polo, quem iam colis, et tua late Cum bona laudaris, rursus in astra vola.
Dominici Cervii
Cervius hic situs est. quis Cervius? ille Qui moriens leges, et pia iura Donec in Illyricas deverget Sergius undas, Stabit summa viri gloria, et omnis honos.
Symonis Aurii Michaelis
Qui patris, Hispani venisti in templa viator, Siste gradum, et supplex da pia thura loco.
Michaelis Mioxae
Ecce Mioxa votis quam saepe petisti, Hora suprema tibi venit, et ecce iaces. Iam comes accedis nato, vix vertitur annus, Et bibit (heu) lachrymas pulvis uterque meas. Faelix, si sedes eadem componeret ambos, Et coniuncta tuis illius ossa forent. Illa rosam sedes, et lilia verna tulisset, Illa daret, quos fert Sicelis Hybla, crocos, Invidere Dei. nec fors tulit impia rerum. Tu patrio, Veneto conditur ille solo. Quod si certa fides vati, si conscia veri Laurus in emerita fronte virere solet, Qua surgens Aurora diem vehit ore sereno, Vos simul excipiet, iunget et ille locus.
Gregorii Natalis Rhacusani, ex ordine Praedicatorio, viri doctissimi, et Polygraphi
Hic est ille senex Gregorius, ille sacerdos, Ille Rhacusanae gentis, et urbis honos. Ille mei Thomae gentilis, et ille sequutus Caliguritani candida signa ducis. Quem sancita patrum sublimi e sede docentem Non semel insignes obstupuere viri.
Stephani Gamae
Stephanus Gama Indiae procurator, parvis navigiis, ut res occultior foret, mare ingressus Altorium Arabiae portum, et Sinae sacro monti vicinum tenuit, ubi Catharina Virgine, religiose salutata, aliquot e nobilitate adolescentes equestri ordini addixit. Erat illi in animo Otthomanicam Classem, quae ad Suetium subducta erat, incendio absumere. Sed Memphitici praetoris diligentia praeventus re infecta discessit. In Lusitaniam reversus Coetobrigae non longe ab urba Olysippone moritur, et in suburbanis hortis, quos excultissimos habebat, sepelitur. Sepulchro vero carmen ab ipso, Lusitanice compositum, incisum est. Quod ego, si non pari elegantia, ita tamen vertam, ut intellegi possit. Qui fortes equites Prorex in vertice Sinae Gama creat, moriens hac requiescit humo. Occidit ille vetus nemorosae cultor Idumae. Quisquis ades plena lilia sparge manu.
Bonifacius homo Rhacusanus e
Michaelis Monaldi
Quis micat hic? Michael patriae lux ille Rhacusae. Quae sedet in tumuli marmore? Fama sedet. Ecquid agit? Iam iam pernices explicat alas, Spargat ut egregium nomen in ora virum.
Aliud in eundem.
Mane fuit, tumulus stellatam stabat ad aedem. Unus et in tumulo versus et alter erat. Occidit (heu) fato raptus properante Monaldus. Non tulit huic uni magna Rhacusa parem.
Aliud in eundem.
Ille Monaldus amor, Si licet ingenue, quae Rarus et illustri nomine civis obit.
Marsilii
Illuxere olim Soles mihi, venit et umbra, Quae miserum longis involvit tenebris. Te quoque, quisquis ades, simul ac brevis occiderit lux Adsiduae tenebrae, mortis et umbra manet.
Ferrini Ferrariensis
Aureus hic Ferrinus erat, quem petra iacentem Occulit, heu nostris invida petra bonis. Crudeles superum leges, crudelia fata. Aurea destruitis, ferrea negligitis.
Caelii
Divite patre satus, spes et nutritus in amplas. Hic iaceo infaelix Coelius ante diem. Si libeat caussam cognoscere, blanda noverca, Lena sagax nobis, et domus una fuit.
Caecinnae
Credidit omne bonum Caecinna in pene gulaque, Ut fuit ingenio sordidus, esse suum. At sceleris poenas dignas dedit igne perustus. Et cineres praeceps in mare Mosa tulit.
Pardi
Pardus ubi est noster? iam pridem humana reliquit. Sic puer? et pueros tollit acerba dies. Faelix qui caelo potitur melioribus annis, Quem Dii amant (aiunt) occidit ille puer.
Leonorae Hieronymi Sorgii uxoris
Dum mediam effertur Sorgi Leonora per urbem Pallida, et Nullae illam siccis Multarum lachrymas sic bibit ille cinis.
Lucaeiae puellae Patavinae
Erepta est oculis postquam Lucaeia nostris, Perpetuis miseri volvimur in tenebris. Abstulit illa simul lucemque diemque sub umbras. Nostraque Tartareus sidera mundus habet.
Mauri Vetranii
Nymphae, Caeruleae Quaeque lacus liquidos Naiades incolitis. Hanc cithara, hos calamos, haec plectra sonantia late Suspendit vestris Maurus ab arboribus. Maurus ab umbroso primus qui vertice Pindi Duxit in Illyriae littora Pegasides. Vos tumulum Quod legat adsidue candida posteritas. Maure tuum nomen venturum crescet in aevum, Donec erunt clarae moenia Rhagusiae.
Lini adolescentis Rhacusani
Quisquis et ingenio praecellit, quisquis et arte, Quisquis et arguto pollice fila quatit, Ille Linum celebret, quamvis tot laudibus unum Non satis ingenium, nec satis una chelys.
Petri Gozzi
Hic situs est ille, qui scripsit opuscula mille. Et fuit in Stagno praesul moderamine magno. Vir rara doctrina, et de meliore farina. Nomen erat Petro prose, et memorabile metro. At domus illustris longinquis Gozzia lustris. Septuaginta annos habuit sensus bene sanos. Postea dormivit in pace, funus obivit Ragusianorum sacer ordo Praedicatorum, Et posuit pulchrum sublimi in parte sepulchrum. Quisquis ades, sospes sic longum vixeris hospes, Dic requiescat amen per omnia saecula flamen.
Marulli
E tripode hoc Phoebus, sortem quaerente Marullo, Si cupit hic longum vivere, vitet aquas. Vitat aquas ergo. nec traiicit aequora, quamquam Strata silent, quanquam spirat et aura levis. At perit infaelix Caecinnae extinctus in unda, Sic dum fata fugis, fata subinde petis. Marco Marullo homini Graeco, et magni nominis Poetae, Genethliaci fatalem aquam praedixerant. Mare itaque de industria vitabat, et cum Florentiae Graecas doceret, ut Venetias iret, ne paludes illas navigaret, adduci non poterat. Demum Caecinnae Volaterrani fluvioli undae extinctus, sortem adimplevit.
Marci Basilli
Res hominum fragiles, hesterna nocte valebas. Ecce recens orta luce Basille iaces. Quam bene nos monuit vox illa. Estote parati. Dum bibis, et ludis, lugubris hora venit.
Procilli hominis
In nemus Elysium nuper venisse Procillum Rumor erat, rumor vanus at ille fuit. Haeret enim ad ripam Stygiae miser ille paludis, Dum dare, quae poscit portitor, aera negat.
Marini Spoletini
Hic situs est prisca morum probitate Marinus. Quisquis ades, plena lilia sparge manu. Sparge simul violas, nam quamvis aura Decembris Saeviat, et duro stricta sit unda gelu Huc tamen, huc Maias credas venisse Kalendas. Nam viret, et flores mille colorat humus. Nimirum nova Dum
Aliud in
Si qua fides dictis, qui stat super ossa Procilli, Ille lapis mundi caelat avaritiam.
Euni Historici
Hic situs est Eunus, regum qui facta recensens, Fertur avaritiae
Sancii Avilae
Vulnera, furta, neces, incendia, stupra, rapinas, Intulerat nobis Avila dirus eques.
Hircani
Hic Hircane iaces. at quam ferus hostis adisti, Illa gravis tellus opprimat ossa tua.
In imaginem Petri Ligorii vita functi.
Hic est ille Petrus Ligorius; illius ora, Caetera Fama loquax, diurnaque carmina vatum Arguerint, cui non cognitus ille senex?
Aromatarii sordissimi
Si quis forte roget, cur, qui loca venit in ista, Protinus admoveat naribus ille manum. Dicam ego, ab infusis quidam clysteribus hic est. Ventris habet foeces, et grave marmor olet.
Caelii Augustani iuvenis
Caelius hic situs est, quis Caelius? ille iuventae Flos, et decus Germanicae. Qua circunsistit lugubri in veste sepulchrum? Illa, Hospes, illa Livia Caesareae gentis proles, quae fata mariti, Heu fata dura, vel sua Morte redemisset. Sed non ea pacta severus Admittit Orci ianitor.
Marini Georgii
Coenatus hilare, et sobrie Georgius Dormitum abivit, at perennem dormiit Noctem misellus, nec revisit amplius Solis supernum lumen, et laetum diem. Vere est, ut olim dicitur proverbio, Homo liquescens bulla, et umbra somnii.
Symonis Aurii Dominici
Sparge rosam, iacet hoc Symon puer ille sepulchro Nomen avi referens, et decus omne patris. Cum primum in roseas prodivit luminis auras, Terra vale. Propero, quo vocat, Tera vale, vocat ille suum, vocat ille nepotem. Praevius ad superos ille abit, ipse sequar. Nemo mihi lachrymas, suspiriaque aegra parentum, Nemo iter obscurum praedicet. ire iuvat. Dixit, et accessit dulcis comes. excipit illum Laetus avus. caelat mollis et umbra duos.
Aliud in eundem.
Quis novus hic pueri vagitus? et unde per auras Flebilior vox haec? unde querela venit? Hei mihi. vagitus pueri Symonis et hic est. Haec quoque magnanimi vox bene nota patris. Parve puer, modo nate puer. per frigida matris Oscula, per patris vota suprema mane. Num quia dulcis avus iamdumdum accersit in astra, Vile pater, vile est patria, vile domus? Qui vocat ille senex, nescis puer optime, nescis, Ille senex illuc te iubet ire senem. Hei mihi, quis membris tremor incidit? ecquis ocellos Somnus habet? quonam colla reflexa labant? Laberis heu nate, et tanquam levis umbra recedis. O, mihi si liceat te quoque posse sequi.
Aliud in eundem.
Mane oriens Symo, nos Vespere deserit orto. Sic rosa. nec mirum, nam rosa Symo fuit.
Ioannis pueri Vesallii
Ludentem puerum Vesalli patris in hortis Qua lacus in medio stabat inertis aquae. Nimpha loci custos imas attraxit in undas, Osculaque impressit, Et nunc illa suos servat, quibus ardet, amores. Ille latet fontis numen, ut alter Hylas.
Francisci I. Francorum regis
Non ego Pyramidas, nec Mausolaea requiro; Ut cineres Galli regis, et ossa tegam. Sit tumulus Marii campus, quo Marte subactus Helvetius Gallis Insubre cessit agro. Par tumulo titulus, iaceat cum Gallicus Heros, Credibile est, ipsos posse iacere Deos.
Caroli Aureliae Ducis
Delicium patriae, et patris spes altera regis, Creditus et magni Caesaris esse gener. Carolus hic iaceo, culpatas horreo coenas Dicere, frater enim, vel socer ille fuit.
Iacobi V. Scotorum Regis, et Mariae filiae
Scotorum qui Quod mirum est, morbo rex Iacobe cadis, Namque tuae gentis crudeli caede Tyrannos Ad generum Cereris quattuor isse ferunt. At quae nata tibi successit in aurea sceptra, Caede viri incestas polluit illa manus
Stuarda gens, quae aetate nostra extincta est; quinque ordine Iacobos Scotiae reges habuit, qui omnes ferro interiere, praeter
Marci Rhanniae Rhacusani Archidiaconi
Faelices animae, seu vos plaga lucida caeli, Seu nemus Elysium, mollis et umbra tegit. Dicite, quas sedes, aut quae levis insilit astra Rhannia; ut acceptus venerit ille Iovi? Nam quae summa viri virtus, quae cura decori, Quae pietas, et qui relligionis amor, Omnia promittunt nobis faelicia, certe Non ea de nihilo spes bona corde sedet. At desiderio dulcis tabescit alumni, Et velut ad nati busta Rhacusa gemit. Intempestivi gemitus, da serta iacenti, Quisquis es, et plena lilia sparge manu. Nam modo mortalis mortalia ridet, et alta Quale novum Veneris sidus, ab arce micat.
Aliud in eundem.
Hic Marcus ille Rhannia, ille Rhannia Princeps minister Rhacusani praesidis Iacet sepultus, non avitae imagines, E gente ductae consulari, non opes, Non qua vigebat plurimum facundia, Iuvere quicquam, vis avara numinis Praecidit omnes omnium spes civium. At tu viator Pacem, et quietem post vale longum, et vale.
Sylvae, qui in acie Africana cum Sebastiano rege periit
Sylva tuum regem, qui dira in bella sequutus Occidis (heu) lachrymis altera Sive solo quocunque iaces, seu mersus ab undis Volveris huc, illuc; hoc breve carmen habe. Quam bene, qui nostrae fueras pars optima gentis, Dum cadit infaelix patria, Sylva cadis.
Ioannis Velliae
Qua maris ad Siculi Vidi ego, et in saxo nobile carmen erat. Qui iacet hic Ianus, nec plura inquire viator, Duxit ab Illyriae regibus ille genus.
Aliud in eundem.
Navita in Illyricam si vento accesseris urbem, Blasius aurata qua pater arce sedet, Et quis forte roget, Ianum num videris illum, Cui vetus, et regum sanguine clara domus? Ne renova luctum, dices, habet ossa Panhormus. Frater et in lachrymis Vellia Petrus agit.
Sex magnorum regum, quorum stirps
Rex Scotus iacet hic Anglis oppressus ab armis, Et cum rege iacet tota Stuarda domus. Et iacet Henricus Romani nominis hostis, Et cum rege iacet Vallia tota domus. Et iacet hic longo Sismundus fractus ab aevo, Et cum rege iacet tota Gelona domus. Et iacet hic iuvenis Solymanni Thracis alumnus: Et cum rege iacet tota Sepusa domus. Et iacet hic Libyco consumptus Marte Sebastus, Et cum rege iacet Lusia tota domus. Alter et Henricus iacet a latrone peremptus, Et cum rege iacet tota Valesa domus. Qui sapit, hic animo Caelestem raptus in aulam, Haec ait, haec nunquam desinit esse domus. Stuarda gens, quae multum, diuque in Scotia regnavit, in Iacobo eius nominis V.
defecit. Henricus
Ludovicus rex cum omni pene Pannonica nobilitate extinctus est, Solymannus victor Ioannem
Sepusium Hungariae regem declaravit, et ea gens in filio successore esse desiit.
Sebastianus, qui in Africana acie periit XVI. Portugalliae rex, non modo familiae suae
finem, verum regno universo miserabilem cladem intulit: Henricus enim, qui post illum
rebus praefuit,
DE ILLUSTRIBUS FAMILIIS, QUAE HODIE RHACUSAE EXTANT
FINIS.
Sergius hic certe mons est, haec illa Rhacusa, Nobilis Illyriae divitis Imperio. Quae, ni vana fides priscis annalibus Dura prius rupes, et maris unda fuit. Nam, qua littorea, puppis radebat arenas, Ardua quadrato marmore tecta vides. Quaque illisa vagis spumabant saxa procellis, Grata domus mergis, nidus et alcyonum: Aurea templa nitent Regis monumenta Britanni, Quo nullum maius Dalmata vidit opus, Sylvicolae Fauni, quaeque his habitastis in antris, Donec prisca dabant tempora, Hamadryades: Et vos caeruleae Nereides, hispida suetae Cingere nativis pectora coraliis.
|
Vade retro
|
Pir, Didak (1517 – 1599) [1596]: Cato minor, sive disticha moralia, versio electronica, versus 5366, verborum 40443, ed. Neven Jovanovic [genus: poesis - carmen; poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - ode] [numerus verborum] [didacus-p-cato.xml].
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.