Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Pir, Didak (1517 – 1599) [1596]: Cato minor, sive disticha moralia, versio electronica, versus 5366, verborum 40443, ed. Neven Jovanovic [genus: poesis - carmen; poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - ode] [numerus verborum] [didacus-p-cato.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

FLAVII IACOBI EBORENSIS TUMULI.
Ad Lectorem. Vive memor quam sis Aevi brevis.
Vidi ego, et expavi, subeo dum Virginis aedem,
Carmina, quae nuda fronte cadaver habet.
Transmutere licet formas Vertunnus in omnes,
Quisquis es, hic mecum tu quoque pulvis eris.
Quod si forte tibi contingat longior hora,
Cum veniet, dices, quam brevis illa fuit?

-- 208 --

FLAVII IACOBI EBORENISIS TUMULI.
AD Fratrem MAURUM MELITENSEM Abbatem.
Hos tumulos, atque haec maestis dictata Camoenis,
Carmina, Maure, tibi qualiacunque damus.
Tu lege, et interea subeat vox illa Platonis.
Rectius ut possis vivere, disce mori.
Charoli V. Epitaphium
Hospes vixi olim, et victor bella ampla peregi,
Magnus et in toto Charolus orbe fui.
Nunc clypeos, et signa tholo suspensa, brevesque
(Si quis honos) titulos, ossaque nuda vides.
Euisdem Epicedion
Faelices cineres, et magni Caesaris ossa
Si quis forte paras includere Mausolaeo,
Et titulos praeferre libet, quibus inclytus Heros
Augusti magni, magnis par extitit actis;
Longum opus aggrederis. Sed tu fastigia rerum
Summa tene, nec totum animo complectare Charlon
Iamque adeo edicam, quis rerum competat ordo,

-- 209 --


Et quae prima canas, et quae postrema sequantur.
Pone duces bello captos, regum adde catenas.
Et Tyberim lachrymantem, intercaeptumque Tiaram
Pone datas Afris reges Garamante petitos.
Pone pias acies, et contra Barbara castra.
Expressumque metum, monstrataque terga Getarum.
Adde maris Siculi pugnas, et classe subacta
Illa parte ruat victis Aradinus in armis,
Hac volitent Italae pacata per aequora puppes.
Pone rebellantes populos, et dissona linguis
Agmina vix una vertente aestate subacta,
Adsertumque Deum, debellatumque Lutherum.
Pone Calaedonias renovato foedere gentes
Iungere amicitiam, et thalami concordia iura,
Iura (nefas) multos non duratura per annos.
Adde pares animo curas, compressaque vota.
Secessusque atque alti pectoris astu
Tradita magnanimo regalia sceptra Philippo.
Adsideant lateri comites. Dicaeaque virgo,
Virgo immota oculos, dextramque armata securi.
Euphrasineque sagax, et mentem sobria Niphe,
Quaeque nec oppositas contra timet ire phalanges,
Nec generosam animam dignatur funere viri
Carteroche fidens animi, et fulgentibus armis.
Stent populi, quos hinc rapido lavat Adria fluctu,
Inde metallifera Pyrene despicit arce.
Aut qui pigra bibunt durati flumina Rheni.
Gens ignara metus, Scithicisque armata sagittis.
Quique alium ad solem, proavisque incognita regna

-- 210 --


Scrutantur patriis nativum montibus aurum.
Baccasque smaragdosque et grana coloribus apta,
Dona sub ignotum mittunt gratissima mundum.
Omnis turba suum regem pullata requirat.
Nec modus, aut finis lachrymis, tunc lecta sacerdos
Ossa tegat tumulo, repetatque precantia verba.
Postremo vox illa sonet, vox omnibus una,
Vox diversa licet, salve rex maxime regum,
Austriadum generate domo, sate sanguine Divum.
O quacunque poli faelix a parte reluces,
Caecolis permixtus, et alti civis Olympi,
Dexter ades, populoque tuo, natoque nepotique
Atque admitte preces, et fessis annue votis.

Ioannis Austrii Caroli Filii Epitaphium
Scuta virum, galeasque avulsaque rostra Carinis,
Partaque in Ioniis Barbara signa vadis,
Et pharetram insignem, et lunatis cornibus arcum,
Et gladium, quo se cinxerat acer Halis,
Ioanni Austriadae moestae statuere cohortes.
Tunc dolor in castris, et grave murmur erat
Ioannes iacet hic. quod si tuba nunciet arma,
Exerat e tumulo protinus ille caput.
Aliud in eundem.
Naumuriense via Mosae prope nota fluenta
Nuper in aggesto caespite carmen erat.
Hic situs Austriades Ioannes. caetera narret
Fusus in Ionia barbarus hostis aqua.
Aliud in eundem.
Fortis Iber, forti Ioanni dedicat aram
Cum titulo. titulus nobile carmen habet.

-- 211 --


Occidit in castris, castris qui natus in ipsis.
Non fuit invicto degener ille patri.

Aliud in eundem.
Invicta proles Caesaris Caloiannes
Post tot triumphos, et solo, et salo partos
Superna visit regna, Coelitum sedes.
Mosella corpus abluit. Naumurs servat.
Gaudete Belgae, res peracta vobis est.
At quis caducis spem reponat in rebus?
Ioannis Portugalliae regis Epitaphium
Quem tellus tantilla tegit Bethlemis ad aedem,
Victor Ioannes rex Orientis erat.
Faelis, heu nimium faelix, ni sceptra Sebastus
Exciperet, nocuit Manibus ille nepos.
Sebastiani Portugalliae regis Epitaphium
Dum pia funebrem Connimbrica dedicat aram,
Di meliora velint, absit et omen, ait.
At quia res dura est, et vita incerta Sebasti,
Ponitur haec, Manes, placet ut ara Deos.
Aliud in eundem.
Lusitana suo iacet hic cum rege iuventus.
Crimen et hoc (eheu) non leve Martis erit.
Dignos laude viros, et forti pectore letho
Tradit, ab ignavis abstinet ille manum.
Aliud in eundem.
Quisquis ad haec Libyes venisti forte viator
Littora, siste gradum, paucaque verba lege.
Hic Lusitanae gentis cum rege Sebasto.
Pristina libertas, et bona cuncta iacent.

-- 212 --

Aliud in eundem.
Nuncius (heu) bello regem cecidisse Sebastum
Attulit, et fractas Emanuelis opes.
Et successorem nobis instare Philippum
Collecto Hispanae robore militiae.
Non Gallum auxilio, classes non ire Britannas,
Sicut sparsa diu, vanaque fama fuit.
Et sese ut dedant nostri, et sua cuncta necesse.
Ni omnia acerba velint, atque superba pati.
O patria, o divum sedes, quam fortis Ulysses
Condidit occidui littus ad Oceani.
Tu ne iugum Hispanum, et dominos dignabere Belgas?
Impleor lachrymis: claudit et ora dolor.
Torquati Umbri, qui in acie Africana periit Epitaphium
Occidat (heu) libycis Umber Torquatus in armis.
Flere libet fortem, flere sed ille vetat.
Quam tamen hic fratri moestae posuere sorores,
Illa prius lachrymas ebibit urna meas.
Solymanni Turcarum regis Epitaphium
Pannoniae Sylvae, nec dum bene nota Segetti
Flumina, vos moriens Thrax Solymanus habet.
Donec erunt reges, et pax, et bella per orbem,
Illius in niveis fama vehetur equis.
Saudi pueri e regiis cubiculariis Cenotaphium.
Hoc tibi Sande puer monumentum erexit inane,
Tristis, et in nigra veste relicta parens.

-- 213 --


Nam procul a dulci patria, procul ore tuorum
(Heu male) praeda lupis, alitibusque iaces.

Bartholomaei Aurii. Epitaphium
Auri docte tuum stat circum Fama sepulchrum,
Et quatit adsidue, nec tamen inde volat.
At si forte loco decedat nuncia veri,
Non satis in cineres tantula terra tuos.
Mariani viri magnanimi Epitaphium
Non acies Mariane tibi nocuere, nec arma,
Sparsa nec Aegaea Barbara classis aqua.
Omnia quae prima vicisti pene iuventa.
Dux bonus, et prompta miles in arma manu.
At soles, hyemesque diu sub pellibus actae,
Dum toties dubias isque redisque vias.
Et modo Threicias orator missus in oras
Exequeris regis libera iussa tui.
Et modo discordes coniungis foedere gentes.
Et modo ad Insubres, Euganeosque redis.
Sic procul a patria nos deseris. Et breve saxum
(Heu lachrymae) cineres caelat, et ossa tua.
At quocunque solo, coeli quocunque sub axe
Maior et invidia, grandis et umbra iacet.

Decessit Mantuae Carpetanorum in Hispania, incredibili Philippi regis dolore, cui ille charus, Acceptusque erat. Elatus est splendidissimo apparatu, omni fere Hispana nobilitate funus prosequente.

Leonorae Etruriae reginae, et filiorum Epitaphium
Flavicomo Garfiae, et purpureo Ioanni
Cum Leonora parens solveret exequias.

-- 214 --


Flora rosa, Senae violas, canentia Pisae
Lilia, cum lachrymis dona suprema dabant.
Illa autem procul ista, inquit, procul ista facessant
Importuna meis munera pignoribus.
Et tenera est aetas, et adhuc insueta laboris,
Et longinqua via est, noctis et instar habet.
Ire libet. simul ire libet. non hoc mihi Cosmus
Abnuat. O gratum nunc quoque nomen, iter.
Sic ait, et natis genetrix deducta duobus.
Venit in Elisium grandior umbra nemus.

Flacci, et Lepidae uxoris Epitaphium
Vixit lustra decem Lepida cum coniuge Flaccus.
Nulla lis illis, nulla querela fuit.
Et nunc una dies tumulo componit eodem.
Si qua fides, tellus stat super ossa levis.
Aloysii Herculis Ferrariae Ducis Filii Epitaphium. obiit is Romae suum diem Cardinalis, et testamento cavit, ut intestina sua Romae, corpus Tyburi, cor vero in Gallia sepeliretur.
Pauca lege, ut noris (si quis modo nosse laboras)
Cur divisa tribus sint mea membra locis.
Mos vetus his Gallis est regibus, unde Renata
Mater, et unde mihi rex Ludovicus avus.
Hic quoque mos Italis est regibus, unde virentes
Eridani ad ripas nascitur alter avus.
De quo multa velim si dicere, multa supersunt.
Tantus Aragoniae stirpis Alonsus erat.
Ne Brunsuvichios memorem, quibus altera porro
Nititur Estensis regia nobilitas.

-- 215 --


Tot populos, et tot reges, quae clauderet urna?
Tot titulis poterat quis locus esse satis?

Aliud in eundem.
Hic ego qui iaceo tenuis modo pulvis, et umbra,
(Si qua fides) nuper non leve nomen eram.
Mi pater Alcides, et avus de gente Valesa.
Maximus hic regum, dux erat ille ducum.
Proinde mori, et rebus diffidere disce caducis.
Namque fugax vita est, et volat hora brevis.
Qui sapit, is vultus ad sidera tollit, et illa,
Illa, inquit patria est, haec peregrina domus.
Amati Lusitani medici Physici praestantissimi Epitaphium. obiit fere sexagenarius pestilentia Thessalonicae anno 1568.
Qui toties fugientem animam sistebat in aegro
Corpore, Letheis aut revocabat aquis,
Gratus ob id populis, et magnis regibus aeque,
Hic iacet, hanc morriens pressit Amatus humum.
Lusitana domus. Macedum tellure sepulchrum.
Quam procul a patrio conditur ille solo?
At cum summa dies, fatalis et appetit ora
Ad Styga, et ad Manes undique prona via est.
Labeonis pueri Epitaphium
Dum cineres pueri Labeonis conderet urna,
Sic ait in lachrymas fusus uterque parens.
Si tam certus eras abeundi, et nostra placebant
Tecta parum, quare gaudia vana dabas?

-- 216 --

Andreae Franci summae spei adolescentis Epitaphium. Obiit xxiii. aetatis anno.
Erigit Andreae mater Rhacusa sepulchrum.
Et iubet incidi marmore verba duo.
Sustulit immitis mors hunc quia multa scientem.
Cum videt ante pilos, credidit esse senem.
Aliud in eundem.
Flere immortales mortali in funere Divos
Si fas, et si lex aequior illa daret,
Flevissent Andrea novem tua fata sorores,
Flesset et effusis moesta Minerva comis.
Frangeret et calamos, et plectra sonantia Phoebus,
Et tener in pullis vestibus iret Amor.
At quoniam vetitum, faxint tibi funera vates
Digna, coronatus coelet et ossa lapis,
Carmen et incidant, iuvenis qui clauditur urna,
Vincere longaevum Nestora dignus erat.
Gregorii XIIII. Pontificis Maximi ex Sfondrata gente Epitaphium ad Camillum Senensem.
En quo spes hominum? vidisti docte Camille,
Quam cito ver abiit, quam cito venit hyems?
Nam quae stabat heri late porrecta sub auras,
Populus excisa est, et sine fronde iacet,
Grata nec est pecori, pastor nec cessat ad umbram,
Dulce nec e ramis pendula garrit avis.
Quaeque tibi e tenui nectebat fronde corollas,
Nais abit. iam non gratus, ut ante, locus.

-- 217 --


Ecce Padi ad ripas truncum complexa Cremona
Liquitur in lachrymas, auget et amnis aquas.
Carmen et incidit dignum, quod crescet in aevum.
Crescat, et hoc veri nescia turba legat.
Qui miratur opes, et regnis fidit opimis,
Arboris excidium viderit ille meae.

Dilphi Lillensis Epitaphium
Dilphe senex quidquid pote clarum, et nobile dici,
Hoc poterat de te dicere Lilla tua.
At dolor, et tristes prohibent in pectore curae.
Et tua iam longum lingua diserta silet.
Lilla dolet, tua lingua silet. ne funeris ergo
Privus, et, heu, tantus sit sine laude cinis.
Labere Dilphe Polo, quem iam colis, et tua late
Cum bona laudaris, rursus in astra vola.
Dominici Cervii Epitaphium obiit Rhacusanae Reipublicae Rector.
Cervius hic situs est. quis Cervius? ille Rhacusae
Qui moriens leges, et pia iura dabat.
Donec in Illyricas deverget Sergius undas,
Stabit summa viri gloria, et omnis honos.
Symonis Aurii Michaelis Filii et Catherinae matris Epitaphium. visitur illorum sepulchrum in Divi Dominici coenobio.
Qui patris, Hispani venisti in templa viator,
Siste gradum, et supplex da pia thura loco.

-- 218 --


Nam Catharina parens, et Symon filius hic est,
Stat quibus a proavis Auria clara domus.
Illa quater denis praecessit in astra diebus,
Mox sequitur natus, vadit et ipse comes.

Michaelis Mioxae Epitaphium
Ecce Mioxa votis quam saepe petisti,
Hora suprema tibi venit, et ecce iaces.
Iam comes accedis nato, vix vertitur annus,
Et bibit (heu) lachrymas pulvis uterque meas.
Faelix, si sedes eadem componeret ambos,
Et coniuncta tuis illius ossa forent.
Illa rosam sedes, et lilia verna tulisset,
Illa daret, quos fert Sicelis Hybla, crocos,
Invidere Dei. nec fors tulit impia rerum.
Tu patrio, Veneto conditur ille solo.
Quod si certa fides vati, si conscia veri
Laurus in emerita fronte virere solet,
Qua surgens Aurora diem vehit ore sereno,
Vos simul excipiet, iunget et ille locus.
Gregorii Natalis Rhacusani, ex ordine Praedicatorio, viri doctissimi, et Polygraphi Epitaphium
Hic est ille senex Gregorius, ille sacerdos,
Ille Rhacusanae gentis, et urbis honos.
Ille mei Thomae gentilis, et ille sequutus
Caliguritani candida signa ducis.
Quem sancita patrum sublimi e sede docentem
Non semel insignes obstupuere viri.

-- 219 --


Atque aliquis clamans ecquis novus (inquit) Aquinas
Fulminat hic, miris soluit et ora modis?
Quis novus Elysiis Mirandula prodit ab umbris?
Quis novus Hispana Sotus ab urbe venit?
Quidquid velint, quidquid Libitina mineris,
Quidquid agas, iuris non erit ille tui.
Dicta fides sequitur. Nec certior augur Apollo.
Fama volat. Cineres condidit urna brevis.

Stephani Gamae Epitaphium

Stephanus Gama Indiae procurator, parvis navigiis, ut res occultior foret, mare ingressus Altorium Arabiae portum, et Sinae sacro monti vicinum tenuit, ubi Catharina Virgine, religiose salutata, aliquot e nobilitate adolescentes equestri ordini addixit. Erat illi in animo Otthomanicam Classem, quae ad Suetium subducta erat, incendio absumere. Sed Memphitici praetoris diligentia praeventus re infecta discessit. In Lusitaniam reversus Coetobrigae non longe ab urba Olysippone moritur, et in suburbanis hortis, quos excultissimos habebat, sepelitur. Sepulchro vero carmen ab ipso, Lusitanice compositum, incisum est. Quod ego, si non pari elegantia, ita tamen vertam, ut intellegi possit.


Qui fortes equites Prorex in vertice Sinae
Gama creat, moriens hac requiescit humo.
Fratris Bonifacii Epitaphium
Occidit ille vetus nemorosae cultor Idumae.
Quisquis ades plena lilia sparge manu.

-- 220 --


Thuraque da flammis, iteraque precantia Divos
Carmina, et extremum Manibus adde vale.
Qua brevis in bimares Staeos se contrahit Isthmos,
Non male commissum paverat ille gregem.
Nam licet instarent pecori furesque lupique
Non pecori fures, non nocuere lupi.
Tutus in irrigua pascebat valle iuvencus,
Tuta domum sera nocte redibat ovis.
Sors inimica tamen dilectis expulit arvis.
Iussit et externo claudere rure diem.
At nunc ille poli meliore in parte receptus
Lucet, et antiqui pascua videt agri.

Bonifacius homo Rhacusanus e Divi Francisci Familia Minoritarum coenobio, quod Hierosolymis visitur, diu praefuit. Ibique Palestinae, quam non semel pedes peragrarat, situm accuratissime descripsit. Reversus in patriam, et Stagnensis episcopus creatus, delatam sibi provinciam, singulari pietate et pari diligentia administravit. Missus vero modo ad summum Pontificem, modo ad Hispaniae regem orator, liberalem civibus suis operam praestitit. Moritur Themesuarii in Pannonia, et nullo apparatu peregrinorum tumulo infertur.

Michaelis Monaldi Viri Doctissimi Epitaphium
Quis micat hic? Michael patriae lux ille Rhacusae.
Quae sedet in tumuli marmore? Fama sedet.
Ecquid agit? Iam iam pernices explicat alas,
Spargat ut egregium nomen in ora virum.

-- 221 --

Aliud in eundem.
Mane fuit, tumulus stellatam stabat ad aedem.
Unus et in tumulo versus et alter erat.
Occidit (heu) fato raptus properante Monaldus.
Non tulit huic uni magna Rhacusa parem.
Aliud in eundem.
Da lachrymas Rhacusa pias, hic ille Monaldus.
Ille Monaldus amor, splendor et ile tuus.
Si licet ingenue, quae sentio, dicere, dicam.
Rarus et illustri nomine civis obit.
Marsilii Epitaphium
Illuxere olim Soles mihi, venit et umbra,
Quae miserum longis involvit tenebris.
Te quoque, quisquis ades, simul ac brevis occiderit lux
Adsiduae tenebrae, mortis et umbra manet.
Ferrini Ferrariensis Epitaphium
Aureus hic Ferrinus erat, quem petra iacentem
Occulit, heu nostris invida petra bonis.
Crudeles superum leges, crudelia fata.
Aurea destruitis, ferrea negligitis.
Caelii Epitaphium
Divite patre satus, spes et nutritus in amplas.
Hic iaceo infaelix Coelius ante diem.
Si libeat caussam cognoscere, blanda noverca,
Lena sagax nobis, et domus una fuit.
Caecinnae Epitaphium
Credidit omne bonum Caecinna in pene gulaque,
Ut fuit ingenio sordidus, esse suum.
At sceleris poenas dignas dedit igne perustus.
Et cineres praeceps in mare Mosa tulit.

-- 222 --

Pardi Epitaphium
Pardus ubi est noster? iam pridem humana reliquit.
Sic puer? et pueros tollit acerba dies.
Faelix qui caelo potitur melioribus annis,
Quem Dii amant (aiunt) occidit ille puer.
Leonorae Hieronymi Sorgii uxoris Epitaphium
Dum mediam effertur Sorgi Leonora per urbem
Pallida, et incomptam sparsa per ora comam.
Nullae illam siccis oculis videre puellae.
Multarum lachrymas sic bibit ille cinis.
Lucaeiae puellae Patavinae Epitaphium
Erepta est oculis postquam Lucaeia nostris,
Perpetuis miseri volvimur in tenebris.
Abstulit illa simul lucemque diemque sub umbras.
Nostraque Tartareus sidera mundus habet.
Mauri Vetranii Epitaphium
Nymphae, Caeruleae nimphae, quaeque antra Trebinnae,
Quaeque lacus liquidos Naiades incolitis.
Hanc cithara, hos calamos, haec plectra sonantia late
Suspendit vestris Maurus ab arboribus.
Maurus ab umbroso primus qui vertice Pindi
Duxit in Illyriae littora Pegasides.
Vos tumulum properate seni, vos addite carmen,
Quod legat adsidue candida posteritas.
Maure tuum nomen venturum crescet in aevum,
Donec erunt clarae moenia Rhagusiae.
Lini adolescentis Rhacusani Epitaphium
Quisquis et ingenio praecellit, quisquis et arte,
Quisquis et arguto pollice fila quatit,
Ille Linum celebret, quamvis tot laudibus unum
Non satis ingenium, nec satis una chelys.

-- 223 --


Faelix (heu) nimium faelix Epidaurus alumno,
Si propria haec nobis, aut rata dona forent.
Nam iam rara manu deducunt fila sorores,
Et iuveni circum nox volat atra caput.
Iam deserta parens procurat funera nati,
Iam patet in saxo littera scripta brevis.
Qui iacet hic iuvenis, patriae fuit ille Rhacusae
Gloria, da lachrymas hospes, et adde vale.

Petri Gozzi Stagnensis Episcopi Epitaphium
Hic situs est ille, qui scripsit opuscula mille.
Et fuit in Stagno praesul moderamine magno.
Vir rara doctrina, et de meliore farina.
Nomen erat Petro prose, et memorabile metro.
At domus illustris longinquis Gozzia lustris.
Septuaginta annos habuit sensus bene sanos.
Postea dormivit in pace, funus obivit
Ragusianorum sacer ordo Praedicatorum,
Et posuit pulchrum sublimi in parte sepulchrum.
Quisquis ades, sospes sic longum vixeris hospes,
Dic requiescat amen per omnia saecula flamen.
Marulli Epitaphium
E tripode hoc Phoebus, sortem quaerente Marullo,
Si cupit hic longum vivere, vitet aquas.
Vitat aquas ergo. nec traiicit aequora, quamquam
Strata silent, quanquam spirat et aura levis.
At perit infaelix Caecinnae extinctus in unda,
Sic dum fata fugis, fata subinde petis.

Marco Marullo homini Graeco, et magni nominis Poetae, Genethliaci fatalem aquam praedixerant. Mare itaque de industria vitabat, et cum Florentiae Graecas doceret, ut Venetias

-- 224 --

iret, ne paludes illas navigaret, adduci non poterat. Demum Caecinnae Volaterrani fluvioli undae extinctus, sortem adimplevit.

Marci Basilli Epitaphium
Res hominum fragiles, hesterna nocte valebas.
Ecce recens orta luce Basille iaces.
Quam bene nos monuit vox illa. Estote parati.
Dum bibis, et ludis, lugubris hora venit.
Procilli hominis sordidissimi et avarissimi Epitaphium
In nemus Elysium nuper venisse Procillum
Rumor erat, rumor vanus at ille fuit.
Haeret enim ad ripam Stygiae miser ille paludis,
Dum dare, quae poscit portitor, aera negat.
Marini Spoletini Epitaphium
Hic situs est prisca morum probitate Marinus.
Quisquis ades, plena lilia sparge manu.
Sparge simul violas, nam quamvis aura Decembris
Saeviat, et duro stricta sit unda gelu
Huc tamen, huc Maias credas venisse Kalendas.
Nam viret, et flores mille colorat humus.
Nimirum nova brumma novi fert veris honores,
Dum petis, unde prius venerat, umbra polum.
Aliud in eundem.
Si qua fides dictis, qui stat super ossa Procilli,
Ille lapis mundi caelat avaritiam.
Euni Historici Epitaphium
Hic situs est Eunus, regum qui facta recensens,
Fertur avaritiae posthabuisse fidem.
Sancii Avilae Epitaphium obiit ex calce equi.
Vulnera, furta, neces, incendia, stupra, rapinas,
Intulerat nobis Avila dirus eques.

-- 225 --


Non impune tamen, namque arsit numinis ira.
Venit et e caelo protinus ultor equus.

Hircani Epitaphium
Hic Hircane iaces. at quam ferus hostis adisti,
Illa gravis tellus opprimat ossa tua.
In imaginem Petri Ligorii vita functi.
Hic est ille Petrus Ligorius; illius ora,
Sicut erant, at iam pallidiora vides.
Caetera Fama loquax, diurnaque carmina vatum
Arguerint, cui non cognitus ille senex?
Aromatarii sordissimi Epitaphium
Si quis forte roget, cur, qui loca venit in ista,
Protinus admoveat naribus ille manum.
Dicam ego, ab infusis quidam clysteribus hic est.
Ventris habet foeces, et grave marmor olet.
Caelii Augustani iuvenis Epitaphium
Caelius hic situs est, quis Caelius? ille iuventae
Flos, et decus Germanicae.
Qua circunsistit lugubri in veste sepulchrum?
Illa, Hospes, illa Livia
Caesareae gentis proles, quae fata mariti,
Heu fata dura, vel sua
Morte redemisset. Sed non ea pacta severus
Admittit Orci ianitor.
Marini Georgii Epitaphium
Coenatus hilare, et sobrie Georgius
Dormitum abivit, at perennem dormiit
Noctem misellus, nec revisit amplius
Solis supernum lumen, et laetum diem.
Vere est, ut olim dicitur proverbio,
Homo liquescens bulla, et umbra somnii.

-- 226 --


At nunc sodali (pro dolor) lectum, et faces
Parant sodales, funebremque naeniam.

Symonis Aurii Dominici Filii optimae indolis pueri, qui XV. aetatis mense moriens, acerbissimum sui desiderium omnibus suis reliquit. Epitaphium
Sparge rosam, iacet hoc Symon puer ille sepulchro
Nomen avi referens, et decus omne patris.
Cum primum in roseas prodivit luminis auras,
Terra vale. Propero, quo vocat, inquit, avus.
Tera vale, vocat ille suum, vocat ille nepotem.
Praevius ad superos ille abit, ipse sequar.
Nemo mihi lachrymas, suspiriaque aegra parentum,
Nemo iter obscurum praedicet. ire iuvat.
Dixit, et accessit dulcis comes. excipit illum
Laetus avus. caelat mollis et umbra duos.
Aliud in eundem.
Quis novus hic pueri vagitus? et unde per auras
Flebilior vox haec? unde querela venit?
Hei mihi. vagitus pueri Symonis et hic est.
Haec quoque magnanimi vox bene nota patris.
Parve puer, modo nate puer. per frigida matris
Oscula, per patris vota suprema mane.
Num quia dulcis avus iamdumdum accersit in astra,
Vile pater, vile est patria, vile domus?
Qui vocat ille senex, nescis puer optime, nescis,
Ille senex illuc te iubet ire senem.
Hei mihi, quis membris tremor incidit? ecquis ocellos
Somnus habet? quonam colla reflexa labant?
Laberis heu nate, et tanquam levis umbra recedis.
O, mihi si liceat te quoque posse sequi.

-- 227 --

Aliud in eundem.
Mane oriens Symo, nos Vespere deserit orto.
Sic rosa. nec mirum, nam rosa Symo fuit.
Ioannis pueri Vesallii Epitaphium obiit extinctus aqua putei, in quem deciderat.
Ludentem puerum Vesalli patris in hortis
Qua lacus in medio stabat inertis aquae.
Nimpha loci custos imas attraxit in undas,
Osculaque impressit, clausit et ora manu.
Et nunc illa suos servat, quibus ardet, amores.
Ille latet fontis numen, ut alter Hylas.
Francisci I. Francorum regis Epitaphium
Non ego Pyramidas, nec Mausolaea requiro;
Ut cineres Galli regis, et ossa tegam.
Sit tumulus Marii campus, quo Marte subactus
Helvetius Gallis Insubre cessit agro.
Par tumulo titulus, iaceat cum Gallicus Heros,
Credibile est, ipsos posse iacere Deos.
Caroli Aureliae Ducis Epitaphium bibit Aconitum Bruxellis, an Lutetiae incertum.
Delicium patriae, et patris spes altera regis,
Creditus et magni Caesaris esse gener.
Carolus hic iaceo, culpatas horreo coenas
Dicere, frater enim, vel socer ille fuit.
Iacobi V. Scotorum Regis, et Mariae filiae Epitaphium
Scotorum qui quinctus eras hoc nomine regum,
Quod mirum est, morbo rex Iacobe cadis,
Namque tuae gentis crudeli caede Tyrannos
Ad generum Cereris quattuor isse ferunt.
At quae nata tibi successit in aurea sceptra,
Caede viri incestas polluit illa manus

-- 228 --


Scota Clytemnestre, sceleris sed vindice ferro
Hinc iacet infaelix truncus, et inde caput.

Stuarda gens, quae aetate nostra extincta est; quinque ordine Iacobos Scotiae reges habuit, qui omnes ferro interiere, praeter ultimum, quem post acceptam ab hoste cladem, animi aegritudine periisse constat. Maria vero huius filia haeres, rarum, et Boccatio scriptore dignum, miseriae humanae exemplum videri potest. Quae enim Scotis imperitabat, et Gallo regi nupta, Angliae regnum ad se iure devolutum armis repetebat, ea bello capta, et publice Londini securi percussa, miserabile vel ipsis hostibus spectaculum praebuit.

Marci Rhanniae Rhacusani Archidiaconi Epitaphium
Faelices animae, seu vos plaga lucida caeli,
Seu nemus Elysium, mollis et umbra tegit.
Dicite, quas sedes, aut quae levis insilit astra
Rhannia; ut acceptus venerit ille Iovi?
Nam quae summa viri virtus, quae cura decori,
Quae pietas, et qui relligionis amor,
Omnia promittunt nobis faelicia, certe
Non ea de nihilo spes bona corde sedet.
At desiderio dulcis tabescit alumni,
Et velut ad nati busta Rhacusa gemit.
Intempestivi gemitus, da serta iacenti,
Quisquis es, et plena lilia sparge manu.
Nam modo mortalis mortalia ridet, et alta
Quale novum Veneris sidus, ab arce micat.

-- 229 --

Aliud in eundem.
Hic Marcus ille Rhannia, ille Rhannia
Princeps minister Rhacusani praesidis
Iacet sepultus, non avitae imagines,
E gente ductae consulari, non opes,
Non qua vigebat plurimum facundia,
Iuvere quicquam, vis avara numinis
Praecidit omnes omnium spes civium.
At tu viator imprecare mortuo
Pacem, et quietem post vale longum, et vale.
Sylvae, qui in acie Africana cum Sebastiano rege periit Epitaphium
Sylva tuum regem, qui dira in bella sequutus
Occidis (heu) lachrymis altera caussa meis.
Sive solo quocunque iaces, seu mersus ab undis
Volveris huc, illuc; hoc breve carmen habe.
Quam bene, qui nostrae fueras pars optima gentis,
Dum cadit infaelix patria, Sylva cadis.
Ioannis Velliae Epitaphium
Qua maris ad Siculi littus stat nota Panhormus,
Vidi ego, et in saxo nobile carmen erat.
Qui iacet hic Ianus, nec plura inquire viator,
Duxit ab Illyriae regibus ille genus.
Aliud in eundem.
Navita in Illyricam si vento accesseris urbem,
Blasius aurata qua pater arce sedet,
Et quis forte roget, Ianum num videris illum,
Cui vetus, et regum sanguine clara domus?
Ne renova luctum, dices, habet ossa Panhormus.
Frater et in lachrymis Vellia Petrus agit.

-- 230 --

Sex magnorum regum, quorum stirps aetate nostra extincta est Epitaphium
Rex Scotus iacet hic Anglis oppressus ab armis,
Et cum rege iacet tota Stuarda domus.
Et iacet Henricus Romani nominis hostis,
Et cum rege iacet Vallia tota domus.
Et iacet hic longo Sismundus fractus ab aevo,
Et cum rege iacet tota Gelona domus.
Et iacet hic iuvenis Solymanni Thracis alumnus:
Et cum rege iacet tota Sepusa domus.
Et iacet hic Libyco consumptus Marte Sebastus,
Et cum rege iacet Lusia tota domus.
Alter et Henricus iacet a latrone peremptus,
Et cum rege iacet tota Valesa domus.
Qui sapit, hic animo Caelestem raptus in aulam,
Haec ait, haec nunquam desinit esse domus.

Stuarda gens, quae multum, diuque in Scotia regnavit, in Iacobo eius nominis V. defecit. Henricus Angliae rex quartus ab Ovino Vallo, ultimus eius gentis fuit: Heduardus enim huius filius, vel quia sub tutela nutritiorum regnavit. vel quia nothus habitus est, inter reges non annumeratur. Porro Henricus hic merito Romani nominis hostis adpellatur. Postquam enim cum Germanis de religione sentire coepit. omnes fere populos ad septentrionem positos a Romana amicitia avertit. Iagellonis Lithvani familia in Sigismundo, qui in fine eius belli, quod Veneti cum Otthomano Selimo gessere diem suum obiit, penitus extincta est. Post cladem Mohaczicam, in qua

-- 231 --

Ludovicus rex cum omni pene Pannonica nobilitate extinctus est, Solymannus victor Ioannem Sepusium Hungariae regem declaravit, et ea gens in filio successore esse desiit. Sebastianus, qui in Africana acie periit XVI. Portugalliae rex, non modo familiae suae finem, verum regno universo miserabilem cladem intulit: Henricus enim, qui post illum rebus praefuit, regii potius tutoris, quam regis nomen meretur. Porro, quae ad Henricum Galliae regem pertinent, notiora ea sunt, quam ut a me explicari debeant. Is certe ultimus Valesiorum, qui in Francia regnaverunt, fuit.

-- 232 --

DE ILLUSTRIBUS FAMILIIS, QUAE HODIE RHACUSAE EXTANT ANNO. M.D.VC. Cal. Ian. AD AMPLISSIMUM. SENATUM RHACUSANUM
Sergius hic certe mons est, haec illa Rhacusa,
Nobilis Illyriae divitis Imperio.
Quae, ni vana fides priscis annalibus exstat.
Dura prius rupes, et maris unda fuit.
Nam, qua littorea, puppis radebat arenas,
Ardua quadrato marmore tecta vides.
Quaque illisa vagis spumabant saxa procellis,
Grata domus mergis, nidus et alcyonum:
Aurea templa nitent Regis monumenta Britanni,
Quo nullum maius Dalmata vidit opus,
Sylvicolae Fauni, quaeque his habitastis in antris,
Donec prisca dabant tempora, Hamadryades:
Et vos caeruleae Nereides, hispida suetae
Cingere nativis pectora coraliis.

-- 233 --


Dicite, qui primi posuerunt moenia cives,
Unde novus parvo tempore crevit honos.
Vos maris indigetes, et vobis cognita porro,
Quaeque est, quae fuerit, quaeque futura dies.
Vita brevis nobis, et mens obnoxia curis,
Scire negant longi temporis historiam.
Sic ego, sic viridis Cidippe filia Glauci.
Dum sedet, et madidas exprimit imbre comas.
Cinxerit Illiacas muro quod Delius arces,
Illa fuit vani fabula Maeonidae.
Astra tenent superi, mortales cura fatigat
Sordida, et obscuris apta ministeriis.
Hos tamen, hos muros, hanc ductam ad sidera molem
Vidimus, Heroae cum posuere manus.
Vix bene condiderant, et protinus omine fausto
Candida ter circum tecta volavit avis.
Mox bona libertas mortales ante perosa
Ad nova praecipites moenia flexit equos.
Adfuit et vates, cui lux a Virgine pura
Altera sacra facit omnibus ordinibus.
Protinus huic urbis claves, et maxima templi,
Stabat ut e niveo marmore, cura datur.
Accipit ille libens, et votis rite peractis,
Magnus in excelsa Blasius arce sedet.
Excipiunt plausus, et vox audita per auras,
Dive fave, et nostris rebus amice veni.
Si te marmoreum nunc fecimus, en erit olim
Illa dies, cum stes aureus alme parens.
Continuo lecti diversi e partibus orbis
Advenere viri sanguine patricio.

-- 234 --


Longa mora est, referam si res, et fortia facta,
Et quae parta domi gloria, quaeve foris.
Adveniet vates olim, qui carmine pulchro
Et vos, et vestrum nomen in astra ferat.
Ingratus labor, et frustra tentatus Apollo
Quidquid agat, surdis auribus ille canet.
At vos annorum memores evolvite fastos,
Dicere simpliciter nomina mi sat erit.
Et, si quid narrem prolixius, id locus, aut res,
Aut gravis exempli postulet indicium.
Omnia vera canam, iuro per Dorida matrem,
Quaeque mihi ad laevam stat Galatea soror.
Principio ventis, et Diis in vota secundis,
Appulit Illyricis Gondula littoribus. [ERROR: no reftable :]Gondula.
Ille suburbanam voti reus exstruit aram,
Sanctior in vestris non calet ulla focis.
Cum mala tempestas et turbidus excitat Auster
Aequora, quassatas dirigit illa rates.
Servatae ex undis puppes, votivaque rostra
Pendent, et sacro multa tabella loco.
Talis et exuviis et regum clara trophaeis
Visitur Oceani littore Callaici.
Huic gener a primis ascitus Gozzius A annis [ERROR: no reftable :]Gozzius.
It comes, et quassans haeret Amor faculam.
Venit et Illyricis, et Musis notus Etruscis
Surdus, ab antiquo sanguine Bobalidum. [ERROR: no reftable :]Bobalii.
Cunctator Fabius gentis pater, Itala vertit
Nomina, et maternis Dalmata nominibus.
Bondus et Hesperias orator missus in oras,
Et Saracca novus Regulus Attilius. [ERROR: no reftable :]Sarachii.

-- 235 --


Dulce mori ob patriam: Rodulphi notus in aula,
Venerat Austriaca nuper ab urbe nepos.
Candidus ingenio iuvenis, non ille parenti
Degener, illustres moribus aequat avos.
Tum qui Caesareas Aquilas, Scythica agmina contra
Explicat invicto pectore Zuppanius. [ERROR: no reftable :]Bona.
Ille breves fauces invaserat Hellesponti,
Faelix, ni capto iussus abire loco.
Non Varnae de clade Euxinas iret in undas,
Multa virum volvens corpora Danubius.
Staret et Alba potens, et fors nova Roma maneret,
Et domus antiquis clara Palaeologis.
Diis aliter visum, soceri de caede Benessus [ERROR: no reftable :]Benessa.
Stat respersus adhuc, spirat et ore minas.
Et merito, nam tu patriam Damiane quietem
Perturbare malis artibus ausus eras.
Si licet exemplis uti, sic vindice Bruto
Pulsus Aventino colle, Superbus abit.
Insignes auro phaleras, et lucida fraena
Attulerat nuper Ragnia Tuscus eques. [ERROR: no reftable :]Ragnis.
Ragnia solenneis Stephani iuratus ad aras,
Devotam Cosmo sub Duce militiam,
Ille quoque arguto ludat si carmine, dulces
Evocet Ascraeis saltibus Aonidas.
Quae ripas Sebethe tuas, quaeque antra Sybillae,
Et vicina colunt littora Parthenopes.
Guetaldae venere manus, non aptior ulla [ERROR: no reftable :]Guetaldi.
Gens miscere preces, et dare thura Iovi.
It iuvenis, si bella vocant, invictus, et illi
Candida in aurata casside Cerva nitet.

-- 236 --


Romani colles, et fortunata Quirini
Moenia, et Etruscis advena Tibris aquis.
Ostendent vobis Cervinum fata, sed (o fors) [ERROR: no reftable :]Cervae.
Deciduus flos hic, et breve tempus erit.
Ille vir et pacem terris, ereptaque dudum
Otia pacatis restituisset agris.
Hic quos Epiri miserunt moenia, Sorgi, [ERROR: no reftable :]Sorgi.
Illyriae duris nomina temporibus.
Qui Solymas arces, et Iesu nobile bustum
Hospes adis, Daxae littore siste gradum.
Sorgorum pius hic surgit labor, omnia vivis
Docta manus Blasii pinxit imaginibus.
Hic est Virgo parens, hic Christo occurrit in horto
Magdalis, ut domita de Styge victor adest.
Crux quoque grandis adest, fuit olim flebile lignum,
Nunc nitet, et lucem sideris instar habet.
Talis concilium cogit cum rector Olympi,
Pandit iter magnis lactea Coelicolis.
Perspicuus fons hic, et fontem propter amoenum
Stat locus umbrosis consitus arboribus.
Quid labor, aut quid non solers industria possit?
Nec liquidus fons hic, nec prius arbor erat.
Tu quoque fumantes Epidauri deseris arces,
Atque Arabum immanem Rastice saevitiam. [ERROR: no reftable :]Rastici.
Marte satam gentem, domitus cui paruit orbis,
Mollis Arabs tota depulit Illyria.
Nec vos auctores Romani nominis hostem
Ignavum puduit posse pati dominum?
Sic mutat fortuna vices, ruit agmine raro, [ERROR: no reftable :]Crucii.
Quae gerit adverso pectore turba crucem.

-- 237 --


Illa suum regem quaerit, quem bella gerentem
Involvit rapidis Bossina vorticibus.
Emicat hic patriis Georgius acer in armis, [ERROR: no reftable :]Georgii.
Armaque de victo parta Craone refert.
Gallica non illi, non obstitit Appula classis.
Tantus in egregio pectore fervor erat.
Hic, qui magnanimi fert Boggia iussa Senatus, [ERROR: no reftable :]Caboga.
Perque imbres, et per frigora solstitii.
Non illo quisquam solertior, extulit olim
Illyris egregios regia Sulpicios.
Quique hostes, et qui nostro de littore classes
Repullit armato milite Thudisius. [ERROR: no reftable :]Thudisii.
Illius amissis infaelix Despota regnis,
Cum natis, et cum coniuge sensit opem.
Stat rerum series Phrygiis insculpta columnis,
Non fuit artificis tale Myronis opus.
Serior in regni partem venisse relictis
Buchia gens fertur moenibus Ascrivii.
Grata suo regi gens Buchia, grata per aeque [ERROR: no reftable :]Buchii.
Patribus, eximiis non sine muneribus.
Testis, quae contra Corcyrae littora nigrae
Alluitur triplici Staea salina freto.
Gloria Pellaei iuvenis, quod solus et urbes
Donat, et ereptas regibus exsuvias.
Non tua laus infra Buchi est, qui splendida cultu
Oppida Rhacusio subiicis imperio.
Non mihi Bentiolus bonus excidit, ille disertos [ERROR: no reftable :]Binciola.
Provocat Arpino Rhetoras eloquio.
Nec qui Martina nuper de gente severa [ERROR: no reftable :]Martinus.
Dives erat cultis Nicia iugeribus.

-- 238 --


Nil adeo in terris proprium, novus occupat haeres
Iugera, pallentes innatat ille lacus.
Qui Venetos contra patres interritus ore
Et stetit, et dixit libera verba senex.
Lucharus hic sane est, Larissae pinguis alumnus, [ERROR: no reftable :]Luchari.
Lucharus invicto charus Agidario.
Pro patria Decius, pro charis Codrus Athenis,
Hostibus oppositum vovit uterque caput.
Salva sit, ut Laurentis, et arx pulcherrima Blasi,
Non neget a quovis Lucharus ense mori.
Ecce senex clara Gradii de stirpe Marinus, [ERROR: no reftable :]Gradii.
Da lachrymas, sobolis pignora quisquis habes.
O dolor, o fessae suspiria longa parentis,
Exstruit ante diem quattuor ille rogos.
Qua lacus Epiri, Labeates B irrigat agros,
Et mediae surgunt Cyclades inter aquas.
Semirutae apparent arces? fuit illa Dioclis
Regia, nunc bustum est, nec nisi nomen habet.
Et queritur mortale genus velocius aequo
Ire dies, urbes cum sua fata trahant?
Hinc genus antiquum, et Gradiae domus inclyta gentis
Per tot avos, et tot spargitur aucta tribus.
Primus in adversum Gradius tulit arma Bodinum,
Et coniurata depulit arce virum.
Sive dolo, seu res vera virtute peracta.
Quidquid id est, bello victor utrumque probes.
Quae Divum auspiciis, et patrum legibus aequis
Crevit, et Etrusco libera colle sedet.
Luca suos misit florenti laude Basillos, [ERROR: no reftable :]Basilii.
Nil poterat nobis mittere nobilius.

-- 239 --


Faelices cineres, et pauperis ossa Guaizzae,
Quo vos cumque loco, quave iacetis humo,
Salvete aeternum, vobis Palmota Savinus [ERROR: no reftable :]Palmotae.
Cum lachrymis solvit funeris exsequias.
Inter mille togas, et laetae munera pacis,
Arma quatit Ianus, Caesaris alter eques.
Pompeii Magni sanguis, cum Sextus in undas [ERROR: no reftable :]Zamagni.
Adriacas profugo milite vela daret:
Quis Proculos rigida non dicat fronte Catones? [ERROR: no reftable :]Proculi.
Quae sileat Pozzas invida posteritas? [ERROR: no reftable :]Pozza.
Eripuit nobis Prodanellam ripa Naronae, [ERROR: no reftable :]Prodanelli.
Ah dolor, invidia non caret ille locus.
Unus adest, praecepta vetant quem dicere versu. [ERROR: no reftable :]Buccignola.
O pereant Latii dura magisteria,
Dicam alias genus, et mores, et splendida facta,
Mollius assueto tunc mihi carmen erit.
Interea optatam prolem Lucina ministra.
Crimen Diva tuum, si cadat orba domus.
Ibat et extremum claudebat Mensius agmen. [ERROR: no reftable :]Mensii.
Quale decus, quanta est gloria parta viro?
Sic invicta phalanx Macedum postrema Sarissas,
Incubuit si vis maior ab hoste, movet.
Sic reparat fortis Romana Triarius arma,
Quercus et emeritas alligat alba comas.
Accola Tyrrheni fuit olim Tibridis, Ombla
Nunc placet, Illyricis nobilis Ombla vadis.
Silicet his rerum auspiciis, hac prole virorum,
Illyris urbs late regnat et auget opes.
Et quas ipsa tulit, defendit libera leges,
Et sua stat genti gloria, et omnis honos.

-- 240 --


Mars procul omnis abest, regnat pax optima rerum,
Et scyncera fides, et pia relligio.
Quod si bella vocent, deducat in aequora classes,
Cedat et Ionia Barbarus hostis aqua.
Atque equidem memini numerantem Protea Phocas,
Rupe sub Hadriaca dicere multa senem.
Quae soboles olim ventura, quis aureus ordo,
Ut nova Dictaei saecula regis erunt.
Faelices, quos illa manent, verum exit ab undis
Hesperus, et natas Tethys in antra vocat. [ERROR: no reftable :]A. Gozzius adolescens dialogum de amore scripsit. [ERROR: no reftable :]B. Lacus Labeatium in Epiro, cuius Livius non semel mentionem facit.

FINIS.
Vade retro


Pir, Didak (1517 – 1599) [1596]: Cato minor, sive disticha moralia, versio electronica, versus 5366, verborum 40443, ed. Neven Jovanovic [genus: poesis - carmen; poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - ode] [numerus verborum] [didacus-p-cato.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.