Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Pir, Didak (1517 – 1599) [1596]: Cato minor, sive disticha moralia, versio electronica, versus 5366, verborum 40443, ed. Neven Jovanovic [genus: poesis - carmen; poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - ode] [numerus verborum] [didacus-p-cato.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

LIBER III
IN ELOGIA HUBERTI Folietae, de Claris Heroibus Genuensibus.
Fallor? an hic Folieta senex meus ille sodalis,
Dum vetus hospitium Martia Roma dabat.
Fusca viro facies, at sermo candidus hic est.
Hic fluit e puro lacteus amne liquor.
Permulcetque aures, ut quae per laevia saxa
Praecipitans leni murmure fertur aqua.
Nec minor est rebus candor, dum conditur ingens,
Atque argumenti nobilis historia.
Nam Ligurum quibus alma viris belloque togaque
Floruerit tellus, explicat aequa fides.
Illud opus, nulli qui parcit, carpere livor
Non queat. exactum venit in ora virum.
Foelicemque sibi genium, famamque paravit
Quae quatit, et circum splendida busta volat.
Vivit post cineres scriptor non vanus. et illa est,
Quae manet in terris gloria, si qua manet.
In marmoream statuam puellae rusticanae, quae dormienti similis in hortis Iulii III. Pontificis Maximi prope fontem videbatur.
Ne vero, ne experge hospes, sine, fessa puella
Dormiat ad murmur lene fluentis aquae.
Dum mala vicinas saevirent arma per urbes,
Et lupus, et fures, et gravis hostis erant,

-- 133 --


Illa vigil, seu luce colum, data pensaque versat,
Sive domum saturas nocte reducit oves.
Nunc secura quies, cessit furor omnis, et hostis.
Nunc Venus, et pulso Marte triumphat Amor.
Nunc altum dormire licet, nam pastor Iulus
Aurea Romanis ocia fecit agris.
Tu ne experge tamen. Quid nec non aurea semper
Ocia, nec semper pastor Iulus erit.

De sua puella.
Dic mihi, cur toties occurris nocte puella?
Nec te mille pudet fingere nequitias.
Nam modo ridenti rides, modo languida iactas
Brachia, et interdum basia ferre iuvat.
Nec non et femori iungis femur. O superi, o nox,
O Venus ut falsis ludis imaginibus.
At cum somnus abit, abeuntque insomnia tecum,
Iam mihi non eadem, quo prius ore, venis.
Nam riget in casto glacies tibi pectore, cuius
Mille faces nequeant rumpere duritiem.
Et cum forma tibi sit pulchrior omnibus una,
Ipsa tamen cedit forma pudicitiae.
Quod nisi te in somnis possum mea vita potiri,
O utinam fiam Lathmius Endymion.
Ad Mamertinam Chloen.
Mamertina Chloe verpi lasciva iuvenca
Perque Deos omnes obsecro, perque Deas.
Cum Caecinna meus noctem te postulet unam,
Cur adeo averso pectore dura negas?

-- 134 --


An non ore probo iuvenis, non indole rara,
An non ingenuis creditur ortus avis?
Quinetiam Musis, et Phoebi cognitus antris
Non iniucundum carmen et ipse facit.
Ille tuum nomen late diffundet in aevum.
Diceris flavis pulchra puella comis.
Risisti? quid tum? donent tibi culta poetae
Carmina, donet opes verpulus iste tuus.

Ad Thestylin.
Num sit anus dubium est mea Thestylis anne puella?
Sunt tamen indicio pluscula, quod sit anus.
Illa sub Alfonso nondum duce credita vulgo
Lamia, iam trepidis matribus horror erat.
Illi sunt cantus noti, et quaecunque medendo
Nascitur Arcadicis utilis herba iugis.
Rore maris pueros, et castae flore Sabinae
Lustrat, et egelida corpora mergit aqua.
Si qua dedit furtim, si qua est male saucia virgo,
Protinus artifice vulnera curat acu.
Virgo tamen timet, et conceptus creditur infans.
(A dolor) exemplo pellitur ille malo.
Dicta quoque effusis per noctem errare capillis
Quinque dies totos delitet illa domi.
Caetera de genere hoc, ridet tamen illa rubenti
Murice picta genas, et nuce tincta comas.
Ad adulatricem lenam.
Mitte tuas artes mulier, desiste subinde
Putida nescio quae, tritaque verba loqui.
Ni te perdite amo mea lux, et perdite amabo,
Dum calor in venis, et mihi sanguis erit.

-- 135 --


Ipsa mihi flavis videaris Belga capillis,
Ipsa tibi intortis Aethiopissa cernis.
Et sine te noctes insomnes frigida ducam.
Nec spes ulla mihi, cras meliora fore.
Et quod morte mihi crudelius. Aelia Ruffi,
Aut vicina tuo luserit Anna sinu.
Denique cum nostras exurat flamma medullas,
Frigidus in duro stet tibi corde silex.
Bella quidem narras, et res est dura, recosto
Finge te blanditias, et dare verba seni.

De mara meretricula.
Pulchra Mara est, inquis sic uero, ut nulla videri
Faemina, nulla queat pulchra puella magis.
Illa tamen dura est, et amara, et tristis amanti,
Nescit et in summa, quid sit amare Mara.
Ad Pyrrhum.
Est ancilla mihi, qualis sit praesulis, oro.
Lusca parum, dextro debiliore genu.
Ante diem bibit, et totas iacet ebria noctes.
Et vomit adsidue, meiit et ante focum.
Videris impexam, iures vidisse Megaeram.
Rancidius nihil est, cum sibi compta placet.
Apparent atris gingivae dentibus orbae,
Nulla in toto est vertice nigra coma.
At fugit antiquum cornix exterrita nidum,
Exit ubi edicti formula terribilis.
Cura sit ancillis verpos vitare salaces.
Sin minus, exolvat crimina nuda nates
Nuda nates ut stet mea pupula? Tolle pudorem,
Atque tuas artes Pyrrhedis arte move.

-- 136 --

Ad Faletum.
Castaneae molles, et dulcis copia musti.
Et qui continuo lucet ab igne focus.
Diminuunt nobis hybernae tempora noctis.
Et faciunt celeres tardius ire dies.
Castra petant alii, regesque sequantur in armis,
Perque feros enses, et sua fata ruant.
Me iuvet ad seras deducere vina lucernas,
Et madidum multa saepe iacere rosa.
Quid si forte latus iungat non rustica virgo,
Vicimus, haec voti est summa Falete mei.
Ad Volucem.
Insanit mea Lippa Volux insanit in istum
Lurconem, quo non turpior alter homo.
Istum, qui corvis caput, et damnata Latinis,
Iamdudum servat viscera vulturibus.
Fugerit hic Gades ultra, comes illa sequetur
Perque omnes montes, per mare, si sit iter.
Castra sequi libeat. Castris non aptior ulla,
Ibit, et ante acies stabit, et arma geret.
Invitent aurae, magnas visurus et urbes,
Naviget, insiliat protinus illa rati.
Illa simul nautas hortetur, et instruat arma,
Vela det, et tanto sub duce sulcet aquas.
Quid multis? velit hic Manes descendere ad imas,
Perque lacus nigros, per Styga lurco vehat.
Ad amicam.
Da te pressius inspicere, et duro dicere in aurem
Aut tria verba, et me protinus interime.

-- 137 --


Vin maiora loquar? Da basia, et inteream, ni
Illa foro in medio sobrius arripiam.
Da mihi, quod cupidus post oscula captat amator,
Risisti. bene habet. Iam mihi cuncta dabis.

De Sammudio viro Hispano fortissimo.
Sic ubi rivali cessit formosa iuvenca
Victus in arva procul devia taurus abit.
Et quacunque ruit, stragem facit. obvius illi
Heu male si quis vir, foemina si qua venit.
Non secus indomita flagrat Sammudius ira
Pugna vocat quoties et capit arma manu.
Nam semel oblatum ni ferro occiderit hostem,
Asper et ipse sibi est, vitat et ora virum.
Emblema.
Qui viret e trunco decisae ramus olivae,
Quaeque super truncum candida stella micat.
Nil desperandum, cum spes dependet ab illo
Unde bonum nobis provenit omne, monent.
De Galla puella.
Ni prius aut Gemmas, aut vestem donet, et aurum
Oscula saepe viro Galla negare solet.
Pol sapit. haudquaquam sua dona agnoscit inepta,
Oscula inempta dedit si qua puella seni.
Gusmana Alphonsi Castellae regis Pallaca venustissima Unius horulae spatio duos mares edidit, Henricum, Fridericumque et hic ferro occisus, ille vero per vim regnum paternum adeptus;

-- 138 --

hinc inter genethliacos oritur controversia, et Antonius Medus Astrologus insignis consulitur.
Antoni terras omnes qui mensus, et undas
Mente Deum sedes scandis, et astra notas.
Altera Rhea mares peperit Gusmana gemellos.
Crevit et hic in spem, crevit et ille parem.
At fuit eventus dispar. Rex inclytus alter,
Alter ob incestum * caesus adulterium.
Anne abit in tenebras momento temporis illa,
Quae modo conspicuo stella nitore fuit?

Vere incestum: Fridericus enim cum Blanca Borbonia fratris uxore stupri consuetudinem habebat.

Merito Gusmana Rheae comparatur: utraque enim eundem, et eodem pene fato partum edidit. Sed in hoc inter se differunt, quae enim de Rhea traduntur, fabulosa ea, et a Poetis ficta reputantur: Gusmanae progenies hodie in Hispania regnat. Libet hanc genealogiam paucis explicare. Gusmana ex Alphonso Henricum Regem fratricidam parit, huic Ioannes filius in regnum succedit, Ioannem Henricus valetudinarius excipit, hic ex Caterina Lancastria Ioannem suscipit. Huius Isabella filia Ioannam insanam Caroli Caesaris matrem edidit, a Carolo Philippus, qui hodie in Hispania rerum potitur, procreatur.

Mittit dono flabellum mense Februario.
Stat concretus adhuc de frigore Rhenus, et alte
Spargit ab Arctoo Februus axe nives.

-- 139 --


Nos tamen Augusto donandum mense flabellum
Mittimus. o risu munera digna tuo.
At neget hoc quisquis dulces expertus amores.
Nam dum saeva riget bruma, puella calet.

De hortulo suburbano.
Emptus et aere brevi, Romae vicinus et urbe,
Accipe, quot domino praestet agellus opes.
Vere novo flores, messes aestate, racemos
Colligit autumno. Bruma ministrat olus.
Ad Laelium I. C. Cremonensem.
Duxisti uxorem Laeli tellure Trinquetra. A
Et nimium iam lentus abes. Non cura sororum,
Non te fratris amor divellit coniuge chara,
Praeque solo Siculo sordet tibi docta Cremona.
Non equidem incuso, tecum neque sentio, multis B
Re peregre bene gesta accrevit gloria; contra
Si sua magnanimo placuissent regna Sebasto, C
Staret honos Luso, D. neque regia fleret Ulyssis.
Demens F. consilio quisquis res ire secundas
Credit ab eventu prudentia ducitur omnis.
Expectas, ut forte tua de coniuge quaeram.
Num genere ingenuo? deformis? an ore venusto?
Cura supervacua est. Et non libet otio abuti.
Nam simulac digitum devinxit Gemma puellae.
Verbaque sacrificus praeit solennia, iacta est
Alea, et aequanime, cecidit quodcunque, ferendum.
Questio grata magis num dos accesserit ampla,
Differti nummis loculi, et numerosa supellex.

-- 140 --


Multa ne vicina pascant armenta sub Aetna?
Quot numerentur oves? Quot fuscas nutriat Afras G
Hoc tibi Socraticum. puro hac e fonti Lycaei
Hausta (velim) credas, ni massa reluceat auri,
Unde tibi annonae, et rerum quoque suppetat usus.
Infaelix domus est. Frigescit et illa culina.
Ipse licet H iuveni se totum indulgeat ingens, I
Baldus, et emeritam praecingat laurea frontem.
At tibi si tot opes inter, tot magna talenta
K Depositi quondam subiit quoque cura peculi,
Quas abiens merces habuisti, redde sodali.
Haec adeo et scribam, monet is, qui protinus ipsis
Crevit ab unguiculis amor haud vulgaris utrique
Res opulenta domi parta est tibi, dispeream ni
Gratulor ex animo, tantum ne moribus, oro,
Sit fortuna prior, nil diviti peius avaro
Terra tulit. Monstrum est, et nulla nocentior hydra
Vir sapiens, iustique tenax quae mutua sumpsit
Ni meliora queat, mensura reddet eadem. L
Non illum laquei, non aera Perillia recto M
Dimoveant. Viget invicto sub pectore virtus.
Et quodcunque bono, quodcunque repugnat honesto
Turpe putat. Nos hic insignem vidimus annum
Fruge N Mala, et morbis vulgaribus O. Insuper ora P.
Inde mari Oceano, illinc divisa Pyrene
Omnis in unius concessit iura Philippi. A. Idest. Sicula; Horatius in Sermonibus B. Lege Ciceronis epistolam, cuius initium est in omnibus meis epistolis. C. Africanae cladis in qua Sebastianus

-- 141 --

periit, superius facta est mentio D. Lusus Bacchi comes (si fabulis credimus) Lusitaniae nomen dedit. E. Urbs Olysippo ab Ulysse condita Creditur F. Quaeritur Phyllis apud Ovidium humanarum rerum actiones ab eventu, non a praemeditatis consiliis aestimari, G. ancillas ab Africa absportatas. H. Laelius valde iuvenis Doctor est creatus. I. Quia multa scripsit et ita Livius a Martiali vocatur. K. Depositum sacrosanctum a Iureconsultis habetur. L. Sumptum ab Hesiodo. M. adludit ad Taurum Busiridis. N. caritate annonae. O. Epidemicis contagiosis. P. Hispania.

Ad Augustinum Mustum.
Cum gravis affixit te Muste podagra.
Avertisque cibos, et dulcia vina recusas.
Si puer interea pullum tibi condiat apte.
Ut salis, et piperis quantum satis inde magistra
Arte secans uvae succos irroret acerbae.
Ille laboranti stomacho succurret, et illum
Dignum laude pari, et praeclaro munere dices,
Atque haec nota satis. Sin autem A. Bardulus ille
Dignior B. Helvetiis rapis miscere suillam,
Illaudata tuis apponat fercula mensis.
Quaeque veru verti debent, ea molliat undis,
Torreat, et mollire foret quae summa voluptas.
Quin tu dignus abis, mittunt quo cornua corvi,
Heus puer? hinc dices, Medicae qui nescius artis,

-- 142 --


Hic medicus nocet, et morbo fit durior ipso.
Rides, et quorsum rogitas, haec putida? dicam
scripsi non semel, et tecum sum questus amice.
Quam male germane mecum germanus agat rem,
Qui me fratre minor, tantum quia longius absim,
In bona cuncta patris invaserit ut suus haeres.
Nec saltem e solido dimiserit asse trientem.
Olim ne qua meae desint alimenta senectae.
Sperabam (tuus ingenuus qui candor in omnes,
Quique amor inter nos syncerior esse solebat)
Graviter ut unum curares munus, et ipso
Quid cum fratre actum, quae prima coitio, qualis
Spes foret, ut paucis narraret epistola verbis.
Quid tu? principio numerosi carmine Flacci
Colludis laudo. Lippo quia purius illo
Nil Musae Graecae, nihil effinxere Latinae.
Grataque prima meis inerant ea fercula coenis,
Deinde quid? O puteum vena saliente perennem.
Non iam versiculos, sed tota volumina plene
Pandis, et hyberni decurris fluminis instar
Cum stabulis armenta trahentis, et annua culta.
O bone fallis in hoc, nec servas iura culinae.
Quid mihi cum Siculis Agrippae Fluctibus? oro.
Quid si fortuna Celsus contendat abuti?
Septimium si non Augusti iudicet haeres,
Hospitio dignum? nimirum dicitur olim.
Tu lenti unguentum, Bulbis piper addis inemptis.
Splendor inest scite dictis, et mira venustas.
Si sint apta loco, rarus si temperet usus.
Naevus in Alcaei puero delectat, at unus.

-- 143 --


Adde duos. non ille senex cantillet inepte,
Quae pudor ingenuus, purgataque respuat auris.
Si qua tibi virgo Granatae capta duello
Adveniat, victor dono quam miserit hospes,
Lividior paulo, dices, quia forte parentes,
Et patriam, et fratres infoelix luge ademptos.
Si tamen horribili facies infecta veneno est,
Et iecur intumuit, fusa quoque pallet ab unda.
Non mihi Veratrum est, Colocynthide rarius utor.
Quae tecum venere, libens ea cuncta remitto.
I procul Anticyras, atque esto libera, dices.
Forte ioco libuit perstringere nomen amici
Innocui, absentis, dum vis urbanus haberi.
Ignosco, nec enim deturpant ulcera vultum,
Quae matutinis facile est delere salinis.
At si felle tumes, si pungis, et acriter actum
Cogis ab infixis stimulis mugire iuvencum.
Infectum maculis pectus geris, elue sordes.
Dum licet, et fas est. aut bos Lucanicus esto. C
Et procede foras purgataque desere castra. D
Locris anus mores Nisae dum format alumnae,
Parce puella domo prodire, et nobile Divum
Crede pudicitiam donum. te pensa trahentem
Viderit ad seras vicinia tota lucernas.
Dicat, et o mores regali virgine dignos.
Quin maiora loquar, servat quae casta marito
Oscula, et illaesi veneratur iura cubilis,
Illa marem demum dabit, et sine crimine prolem,
Altera ut Admeti coniux, aut uxor Ulyssis.
Nisa quid: en tenuem deducit aranea telam

-- 144 --


O mater. Iamiam muscarum irretiet alas.
Surgamus pol me pertaesum audire loquacem,
Multa quidem pulchre dixisti, sed nulla recordor. A. Bardulus. bardo, stupidoque Ingenio. B. Suilla cum rapis iurulentis peculiares Helvetiorum cibus. C. Leprosus. D. Leprosi dei iussu e castris eiciebantur.

In aemulum.
Sus lutulente facesse, et abi, quo dignus est. hic sunt
Amaraci, hic vernant rosae.
Non rosa, non violae, nec amaracus, aut hyacinthus
Spirant tibi. facesse sus.
Sin minus. actutum praedico instare Kalendas
Decembris, et festum diem
Nicolei. nosti reliquum. quin te rapis hinc sus?
Non audit, et rostro lutum
In violis quaerit. quisnam cultrum expedit? ecquis
Urit iactantem belluam?
*
Testis erit Deus, et Divum chorus omnis, et omne,
Si quod praeterea numen Olympus habet.
Carmen ego posthac statui conscribere nullum.
Phoebe vale. Nec enim iam tuus esse nolo.
Conscribant Tatiusque senex; quique indole rara
Incipit Andreas proximus ire seni.
Et quos praeterea florens Rhacusa poetas,
Iussit Apollinea cingere fronde comam.
Illis ingenium velox, et nobile pectus,
Seu iuvenum curas, seu fera bella canant.
Illus fessus ego dei cursu lampada trado,
Haec immota manet mens mihi. Phoebe vale.

-- 145 --

AD R. P. D. GRILLUM NOSTRI TEMPORIS ECCLESIASTICUM. Petrarcham.
Quod non invita dictatum forte Minerva
Carmen ab Illyriae littore Grille venit.
Dum legis, et mutas nunc haec, nunc corrigis illa,
Tota licet pereat, vix perit hora brevis.

-- 146 --

Vade retro

Vade porro


Pir, Didak (1517 – 1599) [1596]: Cato minor, sive disticha moralia, versio electronica, versus 5366, verborum 40443, ed. Neven Jovanovic [genus: poesis - carmen; poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - ode] [numerus verborum] [didacus-p-cato.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.