Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Pir, Didak (1517 – 1599) [1596]: Cato minor, sive disticha moralia, versio electronica, versus 5366, verborum 40443, ed. Neven Jovanovic [genus: poesis - carmen; poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - ode] [numerus verborum] [didacus-p-cato.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Qui vere vitalem vitam agit.
Ipse hodie, tu cras, ut sors feret, ibimus ambo, Ibimus ambo illuc, unde redire negant. Omnis et in certam credita vita diem. Nec differre licet. stat lex adamante reposta. Et Qui vero sibi, qui patriae, qui natus amicis Vivit ita, ut nulli, sponte nocere velit. Et contemptor humi volat altum, et numine in ipso Iam propior coelo collocat omne bonum. Ille licet nondum Polydorum aequaverit annis, Iam super et Priami tempora patris agit. Iam ventura sibi promittit saecula victor. Quidquid agant, quidquid fata severa velint. Haeret enim tumulum complexa, atque explicat alas Aeternumque sonat nescia fama mori.
Pir, Didak (1517 – 1599) [1596]: Cato minor, sive disticha moralia, versio electronica, versus 5366, verborum 40443, ed. Neven Jovanovic [genus: poesis - carmen; poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - ode] [numerus verborum] [didacus-p-cato.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.