Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Pir, Didak (1517 – 1599) [1596]: Cato minor, sive disticha moralia, versio electronica, versus 5366, verborum 40443, ed. Neven Jovanovic [genus: poesis - carmen; poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - ode] [numerus verborum] [didacus-p-cato.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Quinque magnorum regum insignia, quae vulgo impresae vocantur, ad Dominicum
Rhanniam Patritium Rhacusanum, et D. Stephani in Etruria equitem.
S. D.
Mitto quinque magnorum Regum insignia, sive cum Graecis Emblemata adpellare mavis. mihi neutrum nomen satisfacit. Recens enim Christianorum Principum inventum, prisco vocabulo carere existimo. At quocunque tandem nomine adpellentur, paucas, et eas quidem successivas horas in illis describendis mihi periisse scio. dum longioribus his noctibus somnum frustra meis oculis capto, et eam animi molestiam non insuavi meditatione lenire cupio. Tu vero qui inter Etrusca subsellia non infimum locum occupasti, dedicatae tibi vigiliolae favebis, et si forsan luce digna videbitur, ut in meo nomine appareat, pro veteri nostra necessitudine curabis. B. V. Domi.
De inventione Rosae albae, et rubrae, apud Anglos.
Dum celer insequitur cervos rex Anglus, et apros Spina infixa pedi est, et cruor emicuit, Ille manu vellens arrisit, et en dabit inquit, Haec quoque de nostro sanguine spina rosam. Riserunt proceres. at quae rosa nascitur inde, Pro superi, quantae cladis origo fuit. Nam pars una gerit niveam, pars una rubentem, Et sera distinctus suscitat arma color.
De origine Garterii apud eodem.
Ducebant choreas ad lumina sera puellae, Omnes virgineo pene nitore pares. Qua Thamesis totum plenis se colligit undis Lapsus ad antiquae moenia Londiniae.
Huius matronae, qua nulla in Anglia ea tempestate pulchrior fuit, mentio sit in
De origine Tussonii apud Belgas.
Ivisse auratam Colchis avertere pellem, Fama est, Argivae robora militiae. At ferus Aetes, et Phryxi cede cruentus, Et Medea malis noxia carminibus. Nec labor ille minor vigilem sopire draconem, Et modo dente satos vincere terrigenas. Longe aliam Andreae suspendit ab arce Philippus, Victor agens mediis finibus Allobrogum. Pugnat ut ante alios, et ferro conficit hostem, Alter ut invicto pectore Gediones. Accessere viro comites, quibus inclyta late Stat domus, et claris fulget imaginibus. Et quos insignes phaleris, et torquibus aureis Gallia semideos nuncupat indigites.
Sabaudius Torques.
Acronyma: F E R T
Fert collo torquem ex auro fulgente Sabaudius. Et torque incisa est littera digna legi. Reppulerit nostris Turcam quod viribus hostem, Torquem hunc insignem donat habere Rhodus.
De origine ordinis D. Michaelis apud Gallos.
Qua Neustrinus ager, qua sunt Mallonia templa, Templa Caledoniis proxima littoribus. Parva mari in magno (dignus labor Hercule) turris Surgit inaccessis nobilis aggeribus. Penna loco nomen Michaelis, ut aurea quondam Decidit ex humero versicolore, dedit. Dum bello accisae res Gallae, et pristina gentis Difflueret captis gloria Parrhisiis. Ille locus magni Dionysi signa secutus Dicitur externas non timuisse minas. Ille moram primus victoribus attulit Anglis, Et stetit hac una publica in arce salus, At pius, et Gallis exegit finibus hostem, Et statuit patrias Rex Ludovicus opes. Victorem ex auro Divum (monumenta peracta Militiae) proceres iussit habere suos.
De origine ordinis
Antoni pius ille senex, cui sanguinis ergo Largius effusi prima corona datur. Quique modo Alphaeas sublimis respicit arces,
De magni Prussiae magistri insignibus.
Quae tria laevato lucent hastilia ferro, Gentis Hyperboreae Martia signa vides. Haesisse illa prius generoso in pectore Laeti Fama est, pro patrio dum gerit arma solo. Pugnat et ante alios, et ferro conficit hostem, Quaque ruit, fragor est, et via lata patet. At dum tela volant, dum vulnera, et undique caedes, Excutitur tergo iam morientis equi. Vidit ut hunc victor rex Sarmata forte iacentem, Surge age, et heus inquit, munere vive meo. Virtutisque tuae testes tria spicula sunto. Dixit, et in collo regia Exin’ durat honos. Auroque impressa coruscant Spicula, cum bellax Prussia in arma venit.
Pir, Didak (1517 – 1599) [1596]: Cato minor, sive disticha moralia, versio electronica, versus 5366, verborum 40443, ed. Neven Jovanovic [genus: poesis - carmen; poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - ode] [numerus verborum] [didacus-p-cato.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.