Sancius II.
Tardior ingenio, sed cultor Sancius aequi
Germanique minas, fugit, et exul obit.
Praeclarum me Hercule, et memoria dignum facinus sub hoc Sancio contigisse traditur,
quod ego ita narrabo, magis ut aliis accurate scribendi materiam subiiciam, quam quod me
tantam rem Stylo consequi posse sperem; id in hunc modum habet.
Sancius Rex Alfonso fratri cum hostilibus copiis adventanti imparem se sentiens arce
prius Equestres ordinis viro (nomen non traditur) commendata, urbe Connimbrica noctu
excedit, et ad Castellanum regem, in cuius fide erat, Toletum abit. Adest Alfonsus
triduo post fratris discessum, et urbe sine negotio potitus, arcem circunvallat, ab
oppugnatione tamen, quia firmissimo praesidio
-- 73 -- teneri constabat, consulto
abstinet. Fuit illa obsidio longa, et plena periculi, plena laboris: iamque res a turpi
solutione parum aberat, cum nuncius de Sancii obitu in castra adfertur, primum dubius,
et sine auctore, mox percrebescente fama, et multorum literis confirmatus. Raro
praemeditatis consiliis pares exitus respondere solent. Sancius in quo Rege omnem
salutis spem reposuerat, ab eo delusus, et potione (ut traditur) absumptus pacarum hosti
fratri regnum reliquit: corpus tamen, credo, ne sceleris magnitudo palam fieret,
splendidissimo apparatu regum tumulo illatum. At Alfonsus insperato gaudio perfusus, et
iam victoriae hortatur. Satis, superque illius fidem spectatam decessisse regem, a quo
steterat, si arcem retinere pergat, iniurium videri posse. Animum vero intrepidum, et
divitiarum parum curantem largitionibus, aut minis tentare, parum e regia dignitate
visum. at praefectus primum nuncio fidem non habere, et tabellario, si redire pergat,
caedem minari, mox ubi iusiurandum accessit, et nulla amplius de Sancii morte dubitatio
erat, ut rem maturius expendat, paucorum dierum inducias impetrat. inde data, acceptaque
fide, et novo arci praeside imposito, magnis itineribus Toletum se confert. Hic ille
magnam, et inauditam rem aggressus, Sancii cadaver exhumatum sede collocat, diademate,
sceptro, et regia praeterea veste ornat, inde claves laeva tenens, et Regis genibus
advolutus Rex Sanci inquit, claves illius arcis, quam mihi Connimbrica discedens
credidisti, tibi restituo, meque ab obstricta fide libero. iubesne ut eas claves Alfonso
fratri, ad quem iure optimo Portugalliae Regnum
-- 74 -- devolutum est, salva fide
tradam? hic cum paullulum quasi responsum expectans subticuisset, repetito mox sermone
Rex Sanci inquit, istud tuum silentium ita interpretor, quasi petitioni meae
assentiaris. Conversus inde ad Castellanam nobilitatem, quae rei novitate frequens illuc
convenerat, vos viri Principes, inquit, adpello, vestram fidem imploro, adeste
innocentiae, integritatisque meae fidissimi testes, adsit, qui haec in publica acta
referat, ut de mea inviolata fide plenissime omnibus constare possit. His peractis,
eadem, qua venerat, celeritate Connimbricam reversus arcem Alfonso aperit. vir magnus
profecto, et nominis immortalitate dignus. At ea fuit illa praesertim tempestate
nostrorum hominum in scribendo negligentia, ut simplici rerum narratione contenti,
caetera parum curarent. Hector tamen Tavarius (ne hoc quidem silentio praetermittam)
adolescens Lusitanus, nobili genere, et patriae antiquitatis non imperitus, cum mecum
Lovanii eodem hospitio uteretur, hunc praefectum gentilem suum fuisse gloriabatur,
eumque post deditam arcem sive odio, sive Alfonsi metu, in Angliam navigasse narrabat,
neque postea in Lusitania visum, verum fides penes Tavarium esto. Porro ab hoc Sancio
obrutum thesaurum, qui me iuvene Connimbricae repertus est, multi pro certo
adfirmant.