Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Pir, Didak (1517 – 1599) [1596]: Cato minor, sive disticha moralia, versio electronica, versus 5366, verborum 40443, ed. Neven Jovanovic [genus: poesis - carmen; poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - ode] [numerus verborum] [didacus-p-cato.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
PRAEFATIO IN PRIMUM LIBRUM MORALIUM distichorum.
Visus eram, qua se tollit formosa Rhacusa, Et pater Illyricas Sercus A A. Sergius mons est urbi Rhacusae imminens, vulgus Bergatum vocat, et sunt qui Barguli Multa diu tacitus meditari, et voluere mecum, Et fuit ante alias non ea cura levis. Cur quae principiis constat, ea cuncta suopte Serius, aut citius, pondere victa cadunt? Nam (si vera canunt vates) ruet arduus olim Aether, et cineres ibit uterque polus. Rursus et unius vultus erit orbis, et una Rursus erit coecis machina seminibus. At deus ipse sui plenus, Deus omnia solus Digeret illa, suis restituetque locis.
Pir, Didak (1517 – 1599) [1596]: Cato minor, sive disticha moralia, versio electronica, versus 5366, verborum 40443, ed. Neven Jovanovic [genus: poesis - carmen; poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - ode] [numerus verborum] [didacus-p-cato.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.