Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Anonymus [1576], Tragoedia De fortissimo S. Catharinae certamine, versio electronica (), 1883 versus, Ed. Tilg, Stefan [word count] [anonymus-tragoedia-de-fortissimo].
Porphirius – Maxentius – Catharina – Pelatis – Alexander – Lagus – Camillus – Hector – Brutus – Hasdrubal – Acilius
Quiesce, Caesar, nec malum insontes luant!
Ego patravi, si quod est istud nefas:
In me cruentum verte ferrum, carnifex!
Max: Es ausus istud, Porphiri, ausus es nefas?
Mandata pluris nec tibi sunt Caesaris?
Por: Ego cadaver coniugis, Caesar, tuae,
Quod vile proiectum canibus extabuit,
Dedi sepulchro. Crimen est si hoc, corripe!
Max: Hoc ipse vero nolle, clamaram palam. 1636] H 1475 : verum A. ante 1642] Porphirius. Maxentius H; transp. A. 1624] B 1757. 1627–56] H 1466–95. 1629–41] C 1847–57. 1629sq.] B 1758sq. 1631sq.] B 1761sq. 1631] Ov. met. 1,768sq. ‚per iubar hoc‘ inquit ‚radiis insigne coruscis, / nate, tibi iuro ...‘. 1635sq.] B 1765sq. 1637] Prud. perist. 10,996 Testor salutem principis. 1641] B 1768sq. 1642sq.] C 1858sq. 1643 sq.] B 1774, 1778; Sen. Med. 1004sq. Si quod est crimen, meum est: / me dedo morti; noxium macta caput. 1647–49 cadaver … sepulchro] B 1779sq.

-- --

Por: Si iusta prohibes, quis tibi aequus serviat?
Max: Oboles sophistae Christianae dogmata.
Por: Fateor benigni numen aeternum dei,
Quod ista praedicat, tua quod uxor quoque.
Si crimen est, deum vereri maximum,
Non fugio poenas Christianus quaslibet.
Quin et mei commilitones strenui
Omnes idem mecum simul quoque sentiunt,
Unumque terrae conditorem ac aetheris
Christum deum nostrae salutis vindicem
Spretis diis vestrisque idolis invocant.
Max: Pro Iuppiter, pro divûm hominumque, pro, fidem!
Sic a suis regem ministris deseri?
Quam concidit mens nuncio tali mihi!
Ah disperii, qui perdiderim admirabilem
Belli ducem, titulis superbum Martiis,
Carum mihi Porphirium et semper intimum!
At vos, quis huc, o milites, insaniae

-- --

Redegit, ut deorum magna numina,
Quae prisca gens mortalium atque patriae
Venerata semper est hucusque antiquitas,
Lacesseretis tanta contumelia?
Por: Cur, imperator, ipsum non rogas caput?
Quidnam pedes quaerendo tempus conteris?
Mecum est agendum, si quid habes negocii.
Max: O pessimum et decem rotis dignum caput!
Pereant pedes cum inviso igitur mihi capite!
Auferte mox, apparitores, perfidum!
Quid tam diu cunctamini? Quid sistitis?
Apprendite et corvis epulandum apponite!
Corripe, satelles, sic furentem belluam!
Educ machaeram, stringe ferrum protinus,
Atque caput infestum diis et hominibus
Demete recisum! Sit mei iussi metus!
Cat: Perstet fidelis, Porphiri, mens in deum!

-- --

Scis, quod sit alto munus ita certantibus.
Por: O grata cunctis nuptiis magis dies!
Nunc opto, multi quod timent, tantum mori.
Ale: Et nos simul tecum cupimus, princeps, mori.
Lag: Et nos lubentibus animis tecum necem
Subibimus Christi sacro pro nomine. 1651] C 1864. 1653] B 1799. 1655sq.] B 1801sq.; C 1866sq. 1662] B 1781. 1670 prisca gens mortalium] Hor. epod. 2,2. 1673–76] C 1880–82. 1681] H 1496. 1683–88] H 1497–502. 1683sq.] Sen. Ag. 986sq. Aegisthe, cessas impium ferro caput / demetere? 1689–91] B 1803–05.
Aci: En balteum tibi reddimus, Caesar, tuum:
Dehinc militare Christo iam decrevimus.
Dux ille nobis idem et imperator est,
Nostrae salutis portus ille et anchora,
Qui vendicans nos a tua tyrannide
Caelestis aulae ducet ad palatia.
Max: Plutonis aulam intrabitis nequissimi,
Ubi vos triceps nunc opperitur Cerberus!
Hec: Caesar, tui similium est illa regia.
Por: Sic sic, agite, sic pergite socii mei!
Estote fortes, sitis imperterriti,
Nil vos minae, supplicia nulla terreant,

-- --

Christi a fide ne mors vel ipsa separet!
Agonotheta Christus ipse vos videt
Vobisque aderit in hoc pius certamine
Victoribus trophaea laeta praeparat.
Bru: Ne, quaeso, tantum, Porphiri dux inclyte,
Sis anxius fideique nostrae deroges!
Graviora tecum vicimus discrimina
Tecumque et hoc Christo auspice superabimus.
Has: Depelle, princeps, hanc procul formidinem!
Christum intimis gestamus in praecordiis,
Iam iamque tecum colla ferro subdere
Sumus parati et sanguinem profundere
Christique morte nostra testari fidem.
Cam: Per tela et ignes te ducem volumus sequi
Christumque voce confiteri libera.
Dii gentium daemonia sunt teterrima!
Max: Facesse tandem, quod iuberis, carnifex,
Et mox scelestos consecra diis inferis!

-- --

Pel: Invitus ergo bellicosum principem,
Quem mille timuit hostium iratum phalanx,
Miles cruenta segniter tollam manu?
Por: Valeto nostra dux, magistra et optima
Catharina, Christi virgo et sponsa nobilis!
Cat: Et tu valeto, athleta Christi, Porphiri,
Omnesque vos sancti et beati martyres,
Quibus deus caelique tota curia
Adstant, favent et gratulabundi statim
Sese exhibebunt obvios victoribus, 1693–95] B 1806sq. 1702 Estote fortes] B 1811; C 1890. 1705 Agonotheta Christus] E.g. Tert. mart. 5,3 Bonum agonem subituri estis in quo agonothetes deus vivus est. 1713–16] B 1808sq. 1720] H 1508; B 1810. 1722–24] H 1505–07; B 1828–30. 1727 athleta Christi] C 998; cf. e.g. Ambr. c.Aux. 15 athleta Christi non delicias sed passiones suas exigit. 1729] B 1812; C 1891. 1731] B 1813; C 1892.
Magno et triumpho vos vehent ad sidera!
Por: Mucrone stricto, miles, en caput feri!
Quin hic facesse iussa vestri Caesaris!


Anonymus [1576], Tragoedia De fortissimo S. Catharinae certamine, versio electronica (), 1883 versus, Ed. Tilg, Stefan [word count] [anonymus-tragoedia-de-fortissimo].
Powered by PhiloLogic