Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Anonymus [1576], Tragoedia De fortissimo S. Catharinae certamine, versio electronica (), 1883 versus, Ed. Tilg, Stefan [word count] [anonymus-tragoedia-de-fortissimo].
Previous SubSect

Next SubSect

Scena VI.

-- --

Maxentius – Dimius – Cacus – Octavianus
Redeo ad nefasti sceleris auctorem magam.
Principio in illam decuit iram volvere,
Alios priusquam dogmate inficeret suo.
Eia, satelles, protrahe huc, ad coniugis
Nostrae cadaver funus ut ponas novum!
Oct: Caesar, cadaver quod iacebat littore,
Nunc inde sublatum est nec usquam cernitur.
Max: Per solis huius splendidum iuro iubar:
Peribit ille, quisquis admisit nefas!
At vos mihi amissae luite poenas graves,
Servare decuit iussa, quae Caesar tuli!
Dim: Non si mihi iam mortis intentes malum,
Possim, quod optas, verus usquam prodere.
Cac: Testor salutem, Caesar, hic similiter tuam!
Nescio, quis illam canibus abstulerit feris.

-- --

Velim fateri, si quid huius scivero.
Max: In vos tamen nunc vindicem flectam manum:
En date merentes ense poenas, perfidi!

Previous SubSect

Next SubSect


Anonymus [1576], Tragoedia De fortissimo S. Catharinae certamine, versio electronica (), 1883 versus, Ed. Tilg, Stefan [word count] [anonymus-tragoedia-de-fortissimo].
Powered by PhiloLogic